장음표시 사용
111쪽
homo , erim eor mouet, Pratiam conseq .itur, infallibiliter imam consequitur δε- eundum illud Ioan. b. Omnis, qui audiuit a Patre de didicir, venit ad me.. Non , inquam , haec quidquam detrahunt isti axiomati Sem non denegat gra- tiam faciculi quod in se est; quia non negant connexionem gratiae cum faciente quod in se est, sed causam connexionis assignat intentionem Dei mouentis, non liberum arbitrium. Vtrumque assertum coniungamus, & dicamus , auibus Dem intendit dare gratiam , eos mouet seu praedeterminat ad faciendum quod in se est. tauibus non ιηtendit dare gratiam, eos non mouet ad faciendum
quod in se est. In ista luee veritisatur, & quod Deus non denegat gratiam facienti quod in se est, Se qubd ex intentione Dei mouentis oriatur illa
connexio, non ex libero arbitrio. Sic verum semper vero consonat : se ab
omni . Molimsmo expurgatur doctrina ANGELICA, sic doctrina discipuli fit in omnibus doctrina Magistri. Nam ut 6. 4. Funiculi fecundi dictum est, veritas doctrinae AUGUSTI NIANAE sufficienter saluatur eum indigentia G R AT I VICTRlCIs ET PRAEDETERMINANTIS. Doctrina igitur non solum ANGELICA, sed de in omnibus A U G VSTINI AN A erit, si dicatur. Deus eos pueros incipientes ratione uti gratia sua VICTRICE Ae PRAEDETERMINANTE
praeuenit ad faciendum quod in se est,quibus gratiam intendit dare iustificantem. Quibus verti intendit denegare, eos gratia sua victrice de praedeterminante non praeuenit ad faciendum quod in se est 3 quos autem non dicta gratia praeuenit ad faciendum quod in te est, illi impedimentum gratiet ivllificanti ponunt, dum sequentes suam concupiscentiam , in qua enutriti sunt .
Quid ibi non AUGUSTINIANVM ' Quid ibi non ANGELICUM p saluatur verbum S. AUGUSTINI dicentis : cum carririt anima capax esse ristionis aut a DPente' mente regitur, aut ab errore; GRATIA VICTRICE faciente qudd a sapiente mente regatur; iustitia vindice ordinante qudd ab errore regatur. Saluatur verbum S. THOM E asserentis e Praeparans se ad gratiam faciendo quia in se est, infallibititer illam consequitur : non quia libero arbitri determinante diuinam motionem se praeparat faciendo quod in se est; sed quia diuina motione determinante liberum arbitrium ad faciendum quod in se est se praeparat.
. th, CLX, Recolenda liae est doctrina TRIUMPHI THOMISTARUM iri
Mi, τλκ. perpetuum firmati, in qua omnes e Molinsarum cauilli eliduntur: motio TR iv M- Dei Ae liberum arbitrium praeparant voluntatem, non sola Dei motio, nec
risus tom. solum liberum alia trium, sed motio Dei cum libero arbitrio, de liberum k u. 4 arbitrium cum motione Dei. Nullus mentis negare id potest; nec ullus F.. in se impugnatorum S. AUGUSTINI id unquam negauit. Vt ergd S. AUGUSTI-tra c. h. NUS separetur a suis impugnatoribus, utque vera Cliristi gratia, ab illa quis non est discernatur, non lassicit hoc docere; sed oportet duos modos operandi distinguere, unus quo motio Dei de liberum arbitrium praeparant voluntatem , ita ut motio Dei sit causa, cur liberum arbitrium lite de nunc Praeparet voluntatem : alter, quo liberum arbitrium de motio Dei praeparant
112쪽
praeparet voluntatem. si primum dicis, gemino Ecclesiae soli adhaeres; si se cundum impugnatoribus S. AUGUSTINI consentis : si primum eonfiteris di veram Christi agnoscis gratiam, si secundum, ipsam ignoras. Primum docens S. THOMAS Opti md intulit neeessariam eonnexionem gratiae iustificantis eum faciente quod in se est non oriri ex libero arbitrio, sed ex motione Dei intendentis dare gratiam. Secundum docens incolina, necessariam connexionem gratiae iustificantis eum faciente quod in se est . viribus liberi arbitrii non Dei motioni cogitur adscribere. CLXI. Cerne, CORDATE LECTOR, quomodo axioma istud in Scholis celeberrimum; Facienti quod in se est Dem non denegat gratiam , in uno
sensu si AVGUSTINI ANUM & ANGELICUM; in altero sensu sit impugnatorum S. AUGUSTINI de Molinianum. Si separaueras pretiosum a m- , quasi os meum eris, dicit veritas : β os ergo erimus veritatis, hoc est, ve- σritatem loquemur, si sensum AUGUSTINIANUM M ANGELICUM am-Plectendo nos separauerimus a sensu impugnatorum S. AUGUSTINI &lisiano. Recta iudieate Filii hominum. , Recta, inquam, iudicate, qui humano spiritu legitis AUGUSTINUM, spernentes infusum ANGELICI Solis lumen; & nunc cernite annon AVGUSTINUS in THOMA legendus sit' Si
vere iustitiam loquimini, e dabit vobis Dominus panem arcitum, hoc eit AV-GVsTINUM in ΤHOMA contractum de non facietis auolare ab AVGVSTINO vltra Doctorem suum. DOCTOR est AUGUSTINI S. THOMAS,
nec idet, discipuli amitten, conditionem. Cordatos docet AUGUSTINIM, in eorum intellectu eum quodammodo generans & parturiens. Docere autem non posset, nisi prius didicisset- S. vere iustitiam loquimini, THOMAM
reddite AUGUSTINO hoe est disti pulum reddite Magistro, & AVGVSTINUM reddite THOME, hoe est, occulta grati et enuntiantem aquae naturam videntur destruere, reddite suo DOCTORI interpreti gratiam cum natura tutissime ct inconcusse concilianti. ΛCLXII. Qualitas conuersionis ex principio eliciente petenda eli. In quo mor proportionatur eognitioni, ut si cognitio sit supernaturalis siue per a i quid viribus naturalibus intellectus superadditum, ita & amor erit lupernaturalis,hoe est, per aliquid superadditum viribus voluntatis naturalibus. Uminnis coetnitio reducitur ad duas, vel eam, quae lumine naturali rationis perficitur, vel eam, quam fides reuelat : sic de omnis amor ad iduas reducitur dilectiones, vel eam, per quam ratio operatur , vel eam, per quam n- des operatur. Dictum est, qubd connexio grati et iustificantis cum faciente quod in se est, non oriatur ex libero arbitrio , sed ex motione Dei intendentis dare stratiam. Nihil igitur refert ad infallibilem gratiae conlequutionem, qua dilectione debiti finis Deus praedeterminet liberum arbitrium ad faciendum quod in se est. Nam si Deus,intendens dare huic puero gratiam iustificantem praedeterminet illum ad dilectionem debiti hnis per quam racio peratur . non minas iniallibiliter puer iste consequetur gratiam iustifican-xςm, quam alter puer, quem Deus intendens ei dare gratiam praedetermi-n tet ad dilectionem debiti finis, per quam fides operatur. Non enim dilectio debiti finis per quam Bdes operatur habet necessariam conde Ionem cum N a gra-
113쪽
gratia iustificante, nisi ex motione Dei intendentis eam dare : cum similis di lectio inueniatur in habentibus fidem informem. . CLXIII. Docuit hoe Sol Angelicus, dum dixit : t si vero non ordinet f ipsum ad debitum finem secu' dum quod in illa arate est capax discretionis , Ge. Quasi diceret, si lumine rationis discretionem consequatur,& non ordinet seipsum dilectione debiti finis, per quam ratio operatur, peccabit mortalia ter non faciens quod in se est. Si autem lumine fidei discretionem habeat, & non ordinet seipsum dilectione debiti finis, per quam fides operatur, peccabit etiam mortaliter non faciens quod in se est. Quare obligatio est in puero ordinandi seipsum ad debitum finem secundum quod in illa aetate eseapax discretiovis, quae capacitas attenditur penes lumen, quo discernit debitum finem. Eo modo qdo Deum sud finem debitum cognoscit, tenet ut se ad illum conuertere. Nam quod bend notandum est, puer non censetur usum rationis habere, usque dum sciat discernere finem, quem debet amplecti, a fine, quem debet fugere. Si solo rationis lumine id discernat, toto amore naturali ex parte principi j olicientis conuertet seipsum in debitum finem ; si lumine fidei id discreverit, & amore supernaturali tenebitur conuertere seipsum in debitum finem. Dixi amore naturali ex parte principii et mentis, quia ex parte principij applicantis oritur ex motione Dei intendentis dare gratiam ; quae Dei motio est GRATIA VICTRIX & PRAEDETERMINANS ordinans dilectionem naturalem in finem supernaturalem, ut dixi. mus supra. bCLXIV. Vna superest dissicultas, dum discretio fit in pnero solius rati nis lumine; quia tune sine fide iustificatur, cum tamen scriptum sit, siuesiis impossibile est placere ὀιο. Facilis est solutio , si consideretur non maiorem fidei necessitatem ad placendum Deo posse ex praedicto testimonio colligi . quam necessitas Baptismi ad salutem colligitur ex illis verbis; I Nisi
quis renatus fuerit ex aqua ct Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei & quam necessitas Eucharistiae ad vitam aeternam colligitur ex alijs Christi verbis : m Nisi manducaueritis earnem Hiij Hominis, oe biberitis erausanonem, non habebι tu vitam 3n vobis. Nonobstantibus istis testimonijs de baptismo & Eucharistia Sol Angelicus cum omnibus Theologis docet ; α quod res alicuius Sacramenti haberi potest antι perceptionem Sacramenti, ex ipso voto Sacramenti suscipiendi. Vnde ante perceptionem huius Sacramentι Eucha
ristia ) potest homo habere salutem ex voto percipiendi hoc Sacramentum e sicuto ante baptismum ex voto ba ismi. CLXV. Similiter in praesenti dico, qudd placere Deo, & iustificatio , quae rei fidei aliqualiter dici possunt, ante fidem habentur ex ipso voto fidei contento in conuersione ad debitum finem, quam facit puer solo lumine rationis. Vnde ad veritatem Apostolici testimonij scut ad veritatem verborum Christi sussicit, qudd sine fide vel fidei volo impossibile est placere Deo. Ad euidentiam istius voti consideranda est infirmitas humaoa, quae, ut dixi supra , . non ex supernaturalitate principii elicientis causatur, sed ex insuffcientia principi j applicantis propter impedimentum concupiscentiet praeuenientis: quae insessicientia tam in principio eliciepte naturali , quam in principio eliciente
114쪽
supernaturali inuenitur. Tota hominis infirmi dissicultas est in abiiciendo sensibilium delectationes , in quibus primd enutritur, de assuesit. Qui propterpretceptum ore Ducis datum, & Regis imaginem colendam abstraheret se ab eo quod diligit, Nipsum multo magis saceret propter praeceptum Ore Regis datum, te propter ipsam Regis personam. Quod enim motivo decem aureorum facimus, hoc indubie propter centum aureos faceremus. CLXVI. Praeceptum legis naturalis est in ordine ad Deum quasi praeceptum ore ducis datum; de iustitia, quam ratio dictat, est quaedam Dei imago & participatio; Praeceptum fidei, seu legis supernaturalis est pretceptumore Dei datum, Ac iustitia, quam fides dictat, est Deus in propria persona. Puer ergo, qui incipiens uti ratione, reuocat se a sensibilibus ut seruet praeceptnm legis naturalis Ae inhaereat iustitiae, quam ratio dictat, multi, magis reuocaret se a sensibilibus, Deo obediret & ei adhaereret, si hoe foret ei reuelatum. Hanc animi praeparationem dicimus quoddam votum fidei implicitum ; si tamen adiunxeris, quod fiat ex motione Dei intendentis dare gratiam,siud ex auxilio GRATIE VICTRICIS de PRAEDETERMINANTIS : Tune enim non ex meritis dilectionis, per quam ratio operatur, sed virtute Dei mouentis puer ille ad fidem ordinatur, eo quasi modo , quo de pueris dicit D. THOMAS : ρ Ex hoe ipse quod pueri baptiΔantur ordinaπ- p I, p. νμr ptr Ecclesiam ad Eucharistiam, oe sic sicut ex fri Ecclem credunt, sic ex 73 intentione Ecclesia desiderant Eucharistiam. Ita ex hoc ipso , quod puer faciat qubd in se est praedeterminatus 1 Deo intendente ei dare gratiam, ipsa dilectio debiti finis, per quam ratio operatur, ordinatur ad fidem, Ac est qusdam virtualis habendi fidem voluntas, propter quam fidem habendam multo magis seipsum a delectatione sensibilium reuocaret. CLXVII. Quibus omnibus. soluta manet obiectio supra sormata : Puer num. enim inter infideles natus, qui solo fidei voto, ad sensum quem diximus, ' 'r' iustificaretur; inuincibiliter ignorat ipsam fidem usquedum de ea aliquid audierit. Unde qui non iustificatur, solum sua culpa caret fidei voto, non ipsa fide et & sic remanet infidelis negative. Ecce quam facile est in oculis Dei Dbito honestare pauperem : ν Tota illa dissicultas ANGELIC E doctrinae, de r. ricli Iobbgatione conuertenae se ad Deum in primo instanti v jus ratiunta, ct de ius f tione conuertentis se , quae discipulorum torsit ingenia , remanet euacuata ,
qubd quibusdam paradoxum reputabatur ) DOCTRINAE AUGUSTINIAN E in dissolubiliter eoniuncta. BenediAus Inus,qui dedit mihi intellectum. Nec ideli melior sum. Etenim sum id quod sum in oculis Dei, de nihil amplius. Pauperem autem in virtutibus de amore Dei me nouit Dominus. Propterea preces CORDAΤI LEGORIS . cui haec placebunt, bu- militer imploro, ut Deus secundum magnam misericordiam suam det mihi
GRATIAM VICTRICEM & PRAEDETERMINANTEM , qua castigem
cor Pu, meum , Ac in seruitutem redigam, ne cum aliis concordem Ss. AV-GUSTINI 8e THOMAE doctrinam praedicauero, ipse concordem eorum charitatem non imitando reprobus essiciar.
115쪽
g. VIII. Profundius O subtilius memorata NCELICI Solis doctrina eluci Mur.
CLXVIII. Vtissimum & inconcussum gemini Ecclesiae Solis dogma, vIL delicet, Delia infundit gratiam iustificantem facienti quod in se est, duplici sensu ex parte facientis explicuimus; uno, quo dilectione debiti finis, per quam ratio operatur, facit quod in se est; alio, quo dilectione debiti finis, per quam fides operatur, facit quod in se est, & in utroque
sensu verificari demonstrauimus. Nune duplicem eiusdem axiomatis ANGELICI sensum ex parte Dei infundentis gratiam exponemus. Primus sensus
est, qudd Deus prius praedeterminet hominem ad dilectionem debiti finis. ter quam facit quod in se est; prius dico non tempore, sed natura r Deinde omini diligenti debitum finem , seu facienti quod in se est insundat gratiam iustificantem; ita ut infusio gratiet iustificantis sit terminus illius quasi motus, quo homo diligendo debitum finem facit quod in se est. Ad illum
modum, quo illuminatio est terminus motus localis. Fingamus solem habere virtutem conuertendi ad se faciem ab eo auersam. Prius Sol conuerteret ad se faciem auersam , quam eam illuminaret & motus conuersionis in facie antecederet lumen in ea a Sole diffusum. Ita Deus prius conuertit hominem , se auersum praedeterminando eum ad faciendum quod in se est dilectione debiti finis; quam eum gratia iustificante illuminet; Ae dilectio debiti finis antecedit in homine gratiam iustificantem Deo infusam. Hic sensus planus videtur, nee intellectu difficilis, & ideo plures, etiam in Schola D. THOMAE , eum amplectuntur, qui volunt dilectionem debiti finis, quae est ultima ad gratiam disposito, non esse a gratia iustificante. CLXIX. Secundus sensui profundior est & subtilior, videlicet, qudd Deus eadem actione, qua infundit gratiam, eadem applicat eam, ut eliciat in libero arbitrio dilectionem debiti finis, per quam facit homo quod in se est; ita ut ipsum facere quod in se es, sit effectus gratiet iustificantis. In priori sensu principium eliciens dilectionem est liberum arbitrium, vel aliquid ei superadditum , quod a GRATIA VICTRICE praedeterminatur ad dilectionem debiti finis, quam suu itur gratia iustificans. In hoc secundo sensu priricipium eliciens dilectionem est gratia iustificans, qui a GRATIA VICTRICE praedeterminatur ad eliciendum in libero arbitrio dilectionem debiti finis , non quam sequitur gratia iustificans , sed quet a gratia iustificante pro
cedit. Et in hoc secundo sensu veri fieatur axioma Angelicum , qutid Deusint gratiam facienti quod in se est, scut verificatur quod Dem dat G RATI A IM VIC TRICEM consentienti. Nam veluti consensus non praecedit
GRATIAM VICTRICEM , sed ab ea insertur & sine ea non datur. Ita dilectio facientis quod in se est, non praeeedit gratiam iustificantem, sed ab ea per GRATIAM VICTRICEM applicata insertur; nec sine gratia iustificarite dur. Et simile in sole foret, si sol non per aliam actionem, sed per ipsam illumiuationem conuerteret ad se faciem ab eo auersam.
116쪽
CLXX. Hie secundus sensus ANGELICUM l sapit intellectum , Primus
autem non videtur D. THOMA dignus, cum plerisque eius principiis aduersetur. A secundo incipiemus. Certum est qubd Deus possit gratiam in primo instanti su et effusionis applicare ad eliciendum modo sibi competenti dilectionem debiti finis in libero arbitrio ; ita Angeli, & ipsum Angelorum
caput Christus Dominus eam receperunt. Tunc gratia iustificans non secundum se , sed modificans motionem Dei praedeterminantem inducit insallibilia ter dilectionem debiti finis. in libero arbitrio. Aliud ex hoe certo principio
non minus certum sequitur, nempe, qudd Deus intendens dare gratiam iustificantem adulto, & volens ut eam habeat libero arbitrio conin.rtente se in Deum & gratis consentiente; non necessitatur. ut faciat prila liberum arbitrium se in Deum conuertere, & grati et consentire, sed potest dare gratiam iustificantem , quae modificans Dei motionem inducat liberi arbitri j conuersionem & consensum. Propria liberi arbitrij dispositio est consensus; sicut Propria ianis dispositio est calor. Quomodoeumque calor sit in aliquo semper ver incatur , quod sit in illo dispositio ad ignem : ita quomodocumque liberum arbitrium consentiat grati et, semper est verum, quod sit in libero arbitrio dispositio ad gratiam. Deus ergo dans gratiam iustificantem inducentem liberi arbitrij consensum, dat gratiam cum sua dispositione. Excellentior virtus est in agente, qui una actione introducit formam cum sua conuenienti dispositione, quam sit virtus agentis, qui prius una actione debet disponere materiam, Ac per aliam actionem formam inducere. Quapropter manifestum est hune secundum modum dandi gratiam iustificantem, magis attollere diuinam potentiam, quam primum; & ideo diximus ANGELI CVM sapere intellectum, quem bene de Deo scrississe, veritas perhibuit. CLXXI, Ptimum modum dandi gratiam iustificantem plerisque D. TH MAE principijs aduersari non intendimus probare , sed solum manifestare
Principia, quibus aduersatur : eorum probationem reseruantes in libris de Poe :itentia, quos modli concepimus , & dum Deo placuerit, parturiemus.
Principium D. TH AE est, quia ultima dispositio necessitans ad formam sit a serma. Quod dispositio antecedens coniungatur sermet est per accident, quia scilicet cum tali dispositione non stat subiectum. v. g. calor ut duo in stuppa infert formam ignis, quia stuppa corrumpitur cum tali calore,& cum materia stuppet non pota esse sine forma, succedit serma ignis. Si calor veduo ponatur in ligno viridi non sequetur forma ignis, est ergli per accidens coniunctus sormet ignis. Sic omnis dilectio antecedens gratiam iustificantemper accidens ei coniungitur; non potest ergo esse ultima dispositio, quet est necessitas ad gratiam, nisi instingatur praedictum principium. Secundum Principium apud D. ΤHOM AM indubitatum est, qudd ille actus,qui in instanti infusionis gratiae est ultima ad gratiam dispositio, sit etiam meritorius gloriae & gratiae augmenti. Quod non potest stare secundum primum modum dandi gratiam iuilificantem, quet est omnis meriti principium. Tettium ANGELICI Solis datur principium, cum quo componi non po-xe It primus modus dandi gratiam iustificantem. Docet D. THOMAS quod
117쪽
sine grat Ia Iustificante peccatum non remittitur, nec quidem de potentia a soluta. Sustineri haec doctrina non potest, si detur aliqua dilectio, seu conuersio, quae non sit a gratia iustificante , sed ad quam gratia iustificans in- fallibiliter. sequitur. Ratio est manifesta. Dilectio, seu conuersio, ad quam in fallibiliter sequitur gratia iustificans , est ex natura sua incompossibilis cum
peccato mortali, ut manifestum est in via D. THOMR asserentis incompossibilitatem gratiae iustificantis cum peccato mortali : ergo de principium illius dilectionis erit incompossibile cum peccato mortali r siquidem Tho mistis notum est nihil haberi in effectu, quod non praecontineatur in causa, iuxta illud tritum, nemo dat quod non habet; quod igitur non habet incompossibilitatem cum macula peccati mortalis, non poterit illam dare suae actioni. Necessarium est igitur , quod dilectio habens incompossibilitatem cum omni macula peccati mortalis oriatur a principio aliquo habente huiuia modi incompossibilitatem : quod principium eo ipso erit iustificans gratia. CLXXII. Quae ratio essicacissimh probat nullam posse dari dilectionem remissiuam peccati, nis oriatur ex principio remissiuo peccati, quod dicimus esse gratiam iustificantem. Subtilitate Angelica id ' penetrans D. THOMAS
non alio dolore asseruit remitti peccatum sine Sacramento, quam eo, qui Agratia Sanctificante causatur : Omnem vero alium dolorem , sicut 3c omnem amorem antecedenter ad gratiam iustificantem, posse cum macula peccati mortalis componi. Quod facillimE concipies, si aduerteris, eumdem specie amorem, qui causatur a gratia iustificante, posse esset sine gratia iustificante : ac proinde duo ista, incompossibilitas eum macula peccati mortalis, ct ratio merenae nulli amori competunt ex sua iecie, sed euilibet amori in sua specie , ista duo accidunt, sicut calori in sua specie accidit esse carnis productivum. Cum quo stat, qudd sicut calori prout est dimanans ab anima per se competit esse carnis productivum : ita amori debiti finis prout est a gratia iustificante per se competit esse remissi uum peccati & esse meritorium.
Amor autem iustitiae siue debiti finis, ex sua speeie habet qubd sit dispositio ad gratiam; sicut calor ex sua specie habet qubd si dispositio ad ignem.
Nam ex tendentia in obiectum habet amor qudd sit dispositio ad gratiam asi tendat in obiectum supernaturale est dispositio per se, proportionata, det eiusdem ordinis : s verb tendat in obiectum naturale est dispositio per accidens, id est remouendo prohibens, improportionata , & inferioris ordinis, scut mollities in cera est dispositio ad figuram artificialem candelς. Quantumcumque mollificata fuerit cera nullam tamen habet necessitatem, aut debitum ad figuram artificialem, sed ipsa cera adhuc mollificata remanet iri potentia Obedientiali ad formam candelae. Veriim prout mollities illa inducitur ab artifice, eam necessitatem ad formam κandelet habebit, quam ipsis artifex voluerit. Sic est de actibus naturalibus, qui non extrahunt subiectum de potentia obedientiali ad gratiam iustificantem. sed solum eam habent cum gratia iustificante connexionem, quὶm Deus ipse voluerit. At actus superna
turales extrahunt subiectum de potentialitate obedientiali sicut dispositione naturales faciunt qudd subiectum non sit amplius in pura potentia ad formam
118쪽
CLXXIII. Ex iis omnibus colliges primo mutuam gratiae, Ze actuum, qui sunt ab illa in instanti su et infusionis dependentiam; secundum quam subtiliter, profunde, Ze eum fundamento in re Schola ANGELICA distinguit diuersas in diuerso genere eaus et prioritates. Non enim aliud est prior itas naturet quam realis dependentia. Illud a quo aliquid dependet realiter in genere caui ε materialis, dicitur prout fundat huiusmodi conceptum, prius in isto genere eo, quod dependet i Ae sic in alijs causarum generibus. Actus liberi arbitrii habent ex sua specie qubd sint dispositione, ad gratiam iustificantem, ut dicti im est, non a gratia iustificante, a qua tamen habent existentiam, dum ab ilia procedunt. Quare in suo esse, non veri, in eo quod di ositiones sunt, dependent realiter a gratia iustificante; quae dependentia est in genere causοῦ formalis, essicientis, & finalis; propterea in triplici illo genere causae dicitur gratia iustificans , eiusque infusio prior motibus liberi arbitri j , qui sunt ab ea.
Nullam video implicantiam cur Adulto peccatori sine ullo eius actu non pos-st infundi gratia iustificans , qu et tollat omnem peccati maculam, cum ista gratia sit quaedam virtualis conuerso in Deum , id est , praehabens omnem actualis conuersionis persectionem, quς nonnisi ut est a gratia iustificante habet esse remissiuam peccati. Verumtamen natura habentis actus sui dominium , exigit connaturaliter, ut nihil de ipso disponatur, nisi ipso consentiente. Quod si ipso dissentiente fiat, vertitur ipsi in poenam. Quare usque dum liberum arbitrium suis actibus gratiae iustificanti consentiat, ipsa non existit connaturaliter in habente liberum arbitrium, nee suauiter a Deo infunditur. Ad hoc igitur, quod gratia iustificans recipiatur connaturaliter ab habente liberum arbitrium, & suauiter a Deo infundatur, dependet realiter ab actibus liberi arbitrii, quae dependentia, cum sit in recipi, est in genere causas materialis, propterea actus liberi arbitrii in illo genere causae dicuntur priores gratia iustificante connaturaliter recepta,& suauiter infusa: sed de his latius in libris de Poenitentia.' Colliges secutiri optimh distinxisse TRIUMPHUM THOMISTA RVM . dua, ad iustificationis gratiam dispositiones in eo, qudd ea quae , TH sine Sacramento sussicit, procedat a gratia sanctificante; quae vero cum Sacramento, & non sine illo, sussicit, procedat a solo auxilio GRATIAE VIC- ρuo, irim. TRICIS ET PRAEDETERMINANTIS antecedenter ad gratiam. Nam per a Opust.
illam dispositionem, quae est a solo GRATIE VICTRICIS auxilio, homo Gnon facit quod in se eth : quia ad hoc requiritur, ut omne quod debet faciat; debet autem non tantum actuales affectus sed etiam omnes habituales , . . Deo ut ultimo fini subi jcere; sive quod idem est, debet non solum in voto& desiderio, sed reipue, praeferre Deum omnibus. Actus procedens a solo . A
GRATIAE VICTRICIS auxilio. solos affectus actuales subijcit Deo & solum
in voto & desiderio, nondum verli reipsa praesert Deum omnibus. Propter quod nullam habet cyn gratia iustificante connexionem, nisi eam, quam de-
derit ipsi Sacramentum. Consule TRIVMPHVM.
119쪽
De Fouea Molinae. g. IX. sua ratione in eamdem cum IcOLIN
foueam cecideris I AN SEN IV S 3
CLXXIV. ρ Ransiuimus per ignem Tai, a quo spreto lumine ANGELII CO laesu, fuit IAN SENIVS. Transeamus & nunc per turbidam aquam , quam ex parte hausit I PRENSIS EPISCOPUS. Doctrinam Taj comparamus igni; quia credens Baim se S. AUGvSTINO consentire, aliquid luminis AUGUSTINIANI in eo remansit , fle illius, quod non habuit, inuoluntaria fuit carentia. Doctrinam . obna assimilamus aquet, non cristallinae, sed turbidae : eb qubd S. AUGUSTINUM in tenebris ambulasse credens voluntarie a tanto Sole recessit; ex quo tenebrae factae sunt ei tota S. AUGUSTINI, de gratia Doctrina. Vnde turbidam susscientis
nullo ulteriori auxιlio sudigentis aquam potauit de Vasibus impugnatorum, ut
in COLLATIONIBUS ALPHABETICIS demonstrat GERMANUS PHI
LALETHES. a Concordiam gemini Ecclesiae Solis circa gratiam Christi, & libertatem arbitrri per multa saecula receperant unanimiter Theologi. Vnus Motina fecit confusionem in domo Sapientiae. Etenim S. AUGUSTINUM, cuius ore gratiam Christi praedicabat Ecclesia Catholica, deseruit, ut proprias sequeretur adinventiones; quas, non ego sed de Societate quidam hesterna vocat Ludovici UMolma commenta. Vide TRIVMPHUM THOMISTARUM , . qui hane nouitatem tam efficaciter persequitur, ut Corollarium inde deducat a nullo Molimsa huc usque infirmatum, nec unquam infirmandum. Vide Ae illius de Scientia Meda elogium. ς Nec non quis sit ille de Societate, qui memorato insignivit eam titulo. dCLXXV. A temporibus igitur Moliua GRATIA AUGUSTINIANA vim patitur. Nam 1 caeteris Theologis diuiserunt se Molimsta negantes gratiam de se efficacem, & quamdam gratιa versatilis sufficientiam nullo ulteriori auxilio indigentis, in coelum vique ad instar Babylonicae turris aedificare molientes. Caeteri vero Theologi ista in Molina sufficientiam ut nouam,& gratiae Christi inimicam explodunt; & GRATIAM DE SE EFFICACEM tamquam veram Christi gratiam a S. AUGUSTINO contra Pelagianos per viginti annos gloriose propugnatam , 4 ab Ecclesia Catholica receptam , & ADecreto Innoceatij X. ut ipsemet declarauit, illaesam confitentur, de intrepidEannuntiant.
Medium se statuit IANSENIVS. Cum Molinistis gratiam versatilem nullo ulteriori auxilio indigentem in Angelis de in natura sana defendit. Cum caeteris Theologis gratiam de se efficacem in natura infirma propugnat: in quo
120쪽
GusTINVM a seuto suo inexpugnabili separauit, vertens terga THOMAE, ad castra confugit Moliaustica. Vnde necesse fuit, ut in eamdem cum Molina foueam caderet. O humani studij sine praesidio Solis ANGELICI, infirmitas i S pd mihi mirabundus adstiti, quomodo in virum principilis AVGVSTINIANIS enutritum, Ae quotidie libros S. Doctoris magno labore euolue
tem Scientia media eiusque scelus, gratia versalitu cadere potuerint.
CLXXVI. Dixit mihi Spiritus meus, Quid miraris ' ANGELICAM non
cognouit litteraturam , neque introiuit in potentias Domini. Nam si in potentias Domini introisset, omnipotentissimam humanorum cordium inclinandorum quocumque Deus voluerit potestatem, quam toties decantat S. AV-GVSTINVS, ad omnes actus bonos cuiuscumque status extendisset, nec unquam Scientia Messia dedisset locum, siquidem haec Scientia nullum usum habere potest, ubi totum quod mouetur, subditur potestati mouentis. Quod
ex ipsa petra scandab euidens facio. Quatuor ista S. AUGUSTINI verba , e Melm fletu per liberum arbitrium , fuerunt IANSENIO petra scandali, hoc est leparationis S. AUGUSTINI a S. T H O M A, ut norunt Cordati. Si adflandum per liberum arbitrium Angelus totaliter subditur potestati diuinet, nec aliquid sit in Angelo ad hoc requisitum, quod potestas diuina non essiciat; certum est qudd Deus nulla pretceὸente scientia exploratrice ab et erno essicaciter decreuerit, quia Angelus set per liberum arbitrium, Ae ex ista voluntate posuerit in tempore quidquid requiritur, ut e gngelus stet per liberum arb/trium. Si autem Deus non possit ab aeterno essicaciter id decernere, nisi exploratrix pr cedat scientia, euidens est, aliquid esse requisitum ad standum. per uberum arritrium, quod potestas diuina non essiciat. Quare manifestum est, non introisse IANSENIVM in potentias Domini, dum Scientia media in Angelis & in natura sana parauit locum. Vrget hoc argumentum T R I V M-P H V S THOMISTARUM, c& ita fortiter, ut aduet fari j mei, Im τηγmor Molimsta, de R. P. de Fourmesraux ad illud obmutuerint, non habentes quid solide responderent. PHVs tom. CLXXVII. Nee unquam gratiam versatilem admisisset IANSENIVS, s a. de .. ANGELICAM cognouisset litteraturam. Nam motionem Dei praedeterminantem vidisset multifariam , multisque modis secundum uniuscuiusque exi- , ..taia gentiam attemperari. Ex quo duplicem agnouisset GRATIAM DE SE EF- cap. i. a. r FICACEM ; unam praeseruantem, quae naturam sanam facit stare per liberum di arbitrium; aliam sanantem, uae naturam infirmam facit stare per speciale Dei auxilium. Qua distinctione ex S. Fulgentio su per i ui n. 66. desumpta totaliter excluditur gratia versatilu; Ae AUGUSTINVS insolubili nexu THO-M E coniungitur. Vide TRIUMPHUM THOMISTARVM de scientia Me- Ha ad examen reuocata , d eumdem ci te aduersus R. P. de F O V R M E s- . ioth. TR AVX in perpetuum firmatum. e cap. s. Quid opus erat propter quatuor S. AUGUSTINI verba, recedere 1 manifestissimis de indubitatis fulgentiis ni Ecclesie Solis principijs. Tria addu-ft m, x.
cit THOMISTARUM TRIVMPHUS quorum primum est essicacia diuinae voluntatis, de qua S. AUGUSTINVS sic loquitur. g In eMM voluntutesum Criti tutoma potestas est,qm creatorum Spirituum voluntates bonas adiuuat, malas mulcat, Dei c. s. O a omues