Funiculus triplex, quo necessitas angelici luminis D. Thomae ad veram S. Augustini intelligentiam insolubiter stringitur, Baius, Molina, Jansenius. Per P. Carolum ab Assumptione carmelitam discalceatum, ... nunc & semper Germanum Philalethen Eupistin

발행: 1675년

분량: 153페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

singulos virtutis actu. inducunt necessitatem , quam auxilii primi mouentli; quod est commune Ae omni statui naturae tam lanae . quam infirmae. & omnibus actibus liberis, tam j ii, qui sunt in potestate nostra, quam ii, , qui non sisne in potestate nostra. Certum est Concilia adducta , Pontifices Summos, de S.

AUGUSTINUM loqui de quadam speciali gratia, quq per Christum datur.

Nihil igitur ad rem pertinet, auxilii primi mouentis necessitas. Non turbetur cor vestrum, LECTOR CORDATE, accede ad Solem AmGELICUM, inspice profunditatem Orbis Magistri; de ipse te illuminabit, si non fueris . Motini o praeuentus. De auxilio primi mouentis ad agendum agit D. THOMAS, quod non est Molimsticὶ concipiendum quasi aliquid commune datum operanti & non operanti; sed ANGELICE est intelligendum ,

ut soli de omni operanti datum; cuius proinde primum est munus discernere operantem a non operante: in quo essentialiter de uniuersaliter distinguitur a principio quocumque eliciente raratum. Quare asserere necessitatem istius auxili j ad singulos virtutis actus, est asserere necessatium esse ad quemlibet virtutis actum aliquod Dei auxilium, quo faciens quemlibet virtutis actum discernatur a non faciente illum; de consequenter est asserere ad singulos actus bonos, necessitatem auxilij non omnibus dati; quia facienti datur, non facienti denegatur. Ex qua necessitate statim excluditur omnis creaturae praesumptio, & conspicitur veritas Apostolici testimonii , demi enim te disce

LXIII. Hoe est omni auxilio primi mouentis commune, discernere oporantem a non operante, & hoc est omni operanti proprium prout a tali auxilio mouetur, nihil habere, in quo tamquam non accepto gloriari possit. In isto intuitu praeclare explicat D. THOMAS verba ChrHi dicentis: g sine me nihil potulis facere: is In quo, inquit, b & corda instruit humilium, & ora obstruit superborum. , , & praecipue Pelagianorum, qui dicunt bona opera virtutum de legis sit ri Dei adiutorio ex seipsis facere posse; in quo dum liberum arbitrium asse- ,,rere volunt, magis illud praecipitant. Ecce enim Dominus hὶc dicit, quddis sine ipso non solum magna, sed nec minima , imo nihil facere possumus. , , Nec mirum: quia nec Deus sine ipso aliquid facit, supra I. sine inoIaelum D est nihil. Opera enim nostra aut sunt virtute naturae, aut ex gratia diuina. ,, En duplex principium eliciem )si virtute naturae, cum omnes motus naturae, sint ab ipso verbo Dei, nulla creatura ad aliquid faciendum moueri potestri sine ipso. Si verb virtute gratia, clim ipse sit auctor gratiq: quia o veritas ,, per Iesum Christum facta est, ut dicitur supra; manifestum est, quod nullum, , opus meritorium sine ipso fieri potest, a. Cor. 3. Non quod fuscientes simus aliquid cogitare in nobis, c. Si ergo nec etiam cogitare postumus nisi ex , , Deo, multo minus nec alia. Haec D. THOMAS. LXIV. Attende, CORDATE LECTOR, isto preteish auxilio primi mouentis distingui quidem operantes a non operantibus, sed non discerni operantes inter se. Non enim ex auxilio primi mouentis habetur, quod operans liberE discernatur ab operante contingenter, aut necessarid; quod aliquis ope cur ut sanus, alter operetur ut infirmus i unus cum sufficientia virium, alius

52쪽

BAIUS. 32

non pr cedente tali suscientia; hie habens actum in sua potestate, iste non

habens actum in sua potestate; quidam vi motus & mouens se, quidam ut motus tantum; quidam sequens rationem, quidam sequens fidem; unus perdi-lcctionem Dei naturae creatae proportionatam , alius per dilectionem Dei naturae increatae propriam. Omnis haec discretio non est ab auxilio primi mo- uentis praecie, bene tamen ab eo ut per principium eliciens modificato, secundum exigentiam actus. Nam motio primi mouentis, non recipitur uniformi. ter in omnibus mobιtibus, seu in unoquoque secundum modum Proprium , ait D.

THOMAS relatus in THOMISTARUM TRIUMPHO varijs locis, i qui- i. Tn bus ita dilucide explicatur suauitas praedeterminationis physicae,ut ad oculum Μi TA . videatur nec contingentiae,nec libertati contraria , sed utramque sortiter dil- ἡό

ponere eu firmare, r.e. l. a. 3.

Quocirca ut scias discernere inter auxilium primi mouentis uniuersale & s. s. speciale; inter auxilium primi mouentis naturale M supernaturale; inter auxi- n 3 p lium primi mouentis fisans & non sanans; inter auxilium primi mouenti, et libolom, oratione i ctrandum, de fiducia consequendum; respice principium eliciens. Nam Lotiantei si principium eliciat actum dependenter ab actu praecedente, auxilium primi si mouentis erit uniuersale, id est, a Deo ut agente uniuersali procedens, quia mouet dependenter ab actione causae secundς; si vero principium eliciat actum indς pendcnter ab aliquo actu praecedente, auxilium primi mouentis erit oe- 'male, id est, a Deo ut agente particulari procedens, quia mouet independen- , ter ab actione cauis secundet Dicitur enim Deus agens uniuersale in illis, quae facit med ij, cautis secundis, v. g. dum cum Sole & homine producit hominem. Dicitur autem Deus agen, particulare in illis, quq facit immediate, ut dum creat animam rationalem. Auxilium primi mouentis dicetur proprie secundum substantiam facti nat' is, quὸndo principium eliciens, quod applicat, est natura aut ratio; dicetur veri, secundum substantiam facti super naturale, quando principium elici os quod applicat, est gratia sanctificans, aut fides. Vt dicatur sanans stud intimitat s auxilium, debet principium eliciens non esse suis ciens, & cum ex principio insufficiemi non habeat agens liberum actum in sua potestate, erat quoque tale primi mouenti, auxilium oratione impetrandum. Ut autem dicatur non san-ni, siue savitatis auxilium, debet principium eliciens esse sussiciens; & cum .ex p incipio sussicienti habeat agens liberum actum in sua potestate, tunc ta

rς. Si in superficie hq eris,ueritatem non hauries. Dum enim ait D. THO. yHV tiam MAS, naturam humanam tam sanam, quam infirmam ad singulos actus vir: tis,proportionatos naturae suae, indigere auxilio diuino ut primo mouente, non aliqua gratia eliciente; si in superficie haeseris, putabis ad actus bonos naturae humanae pro . ortionato, non esse maiorem indigentiam homini, infirmi,quam hominis sani; siquidem, ut sonat littera, solo primi mouentis diuino auxilio uterque indiget. Verum intra in prosundum maris Angelici, & veritatem discriminis hauries. Nam alivdium primi mouentis modificatur in unoquo- que:

53쪽

que secundum proprium euiusque modum. Particula exclusiua Sotum non excludit istam modificationem , quae essentialiter concomitatur omne primi mouentis auxilium, sid excludit principium eliciens superadditum. . Quare dum dicitur hominem sanum solo primi mouentis auxilio indigere

ad actus honos, intelligitur de auxilio modificato secundum exigentiam ianitatis, Ac dum dicitur hominem infirmum solo auxilio primi mouentis indigere, intelligitur etiam de auxilio modificato secundum exigentiam infirmitatis. Exigit autem sanitas ut amor iustiti et in particulari operabili sit actus secundus ex alio primo actu deductus; exigit sanitas ut cum fossicientia vi- . rium operetur, habeatque amorem illum in sua potestate. Ex quo mani scili sequitur auxilium primi mouentis in homine sano esse uniuersale, nihil eonferre ex parte posse, de fiducia non oratione consequendum, sumendo orati nem ad mentem S. AUGUSTINI. E contrario exigit infirmitas, ut amor iustitiae in particulari operabili sit primus actus , ut ad istum amorem careat, suis cientia virium, eumque non habeat in sua potestate; unde apert E deduci. tur auxilium primi mouenti, in homine infirmo este speciale, Se conferens aliquid ex parte posse, ae proinde oratione impetrandam. Consule TH

Mi, ik, MISTARUM TRlVMPHUM . m Communis eit indigentia, sed incqualis

ται. dispositio, ideoque in qualis modificatio, de inaequale auxilium. ruus tom. LXVI. Duo habet auxilium primi mouentis; unum ex se; alterum ex mo-3-ς p dificatione principii elicientis, in quo recipitur. Ex se habet fortiter pradetemPς Q Vm' minare, id est, cum tanta emeacia, ut cum motione illius non possit componi non actus. Ex modificatione habet suaviter praedeterminare, quia unicuique se attemperando, in contingentibus causi, efficit actus contingento, in liberis enficit actus liberos; in homine robusto efficit actum robore plenum , in homine infirmo efficit actum infirmitate circumdatum. Eadem est ubique illius es-ficacia; sed inaequalis effectus, ubi inaequalis est illius attemperatio de suauitas. Quemadmodum anima eadem motionis efficacia quantum est ex parte sua, mouet de membra robusta, de membra debilia; ita & Deus eadem grati et suae efficacia mouet 8c hominem robustum, Ae hominem infirmum .i s i id ς - issim/ S. Fulgenti j fidissimi S. Augustini discipuli sententia friasi on AElia, ait, η stantem e fugelum potuit a ruina custodire, nisi illa, qua lapsummuna hominem pos ruinam potuit reparare. Ga e t m utroque gratιa operata; in hoc ut surgeret, in illo ne cariret,in tuo, ne vulneraretur, in isto ut sanaretur : ab hoc D mitatem repulit, illum infirmari non sinit.

LXVII. Non hic mensuratur ANGELICAE profunditas doctrinae. Scrutemur ulterius, Ae hauriemus, qudd impotentia hominis infirmi non oritur ex

desectu principii elicientis de alicuius habitus, sed ex defectu principii applicantis, quod est amor virtutis seu iustitiet, aut amor Dei. Homo infirmus naturaliter amat vitam; naturaliter amat scientiam; naturaliter amat virtutem,sed

occurrente particulari operabili, iste naturalis amor virtutis non est sufficiens ut ex illo applicet se ad volendum opus tultiti et hie dc nunc Occurrens, pro pter motum praeuenientis concupiscentiae, Defectus autem amoris sufficientis non tollitur nisi gratuito primi mouentis auxilio inspiretur fortior amor iustitiet , quam si amor delectabilis, quo 1 concupiscentia praeuenitur. Quare optime

54쪽

opi md te neruosd necessitatem gratis ad singulos virtutis actus tam in homine sano quam in homine tui irino deducit Angelicus Doctor ex gratuito

primi mouenti, auxilio. Nec illid sanitas cum infirmitate confunditur; quia efficacia praedi cti auxilij secundum exigentiam utriusque operatur; Nam in homine sano operatur amorem iustiti q in particulari operabili ex amore praevio & sufficiente iustiti , in homine autem infirmo operatur independenter ab alio praeuio amore, fortiorem iustulet amorem , quam sit amor concupiscentiae. In homine sano nihil confert ex parte potentiae elicientis, nec ex

parte princi ij applicantis. in homine infirmo quamvis nihil constrat ex parte potentiae elicientis, confert tamen aliquid ex parte principij applicantis, videlicet victoriam concupiscentiq. cuius motus est ad instar impedimenti. Ex quo gratuitum primi mouenti, auxilium est. ut dixi supra in homine infirmo speciale auxilium , & ad actum, qui non est in potestate hominis infirmi , ideo ille secundiim S. AUGUSTINUM oratione impetrandum. LXVIlI. Quid isti doctrinae ANGεLac AE ,est de doctrina Ausus TrNIANA 3 duobus argumentis vrgebat Pesagia nos , Ai ostolico videlicet testimonio , Suid habes quod nou accepimp &c. & precibus Ecclesae. Primum argumentum ostendit, in nullo esse gloriandum cum nihil sit nothum; quam veritatem usque ad ipsum Christum extendit S. AUGUSTINUS explicans verba Psalmi 3. quae profert Christus ad Patrem ; glori. t mea es e Itans caput meum , haec inquam explicans S. Doctor ait; gloriam suam Deum dicit etiam ille, quem sic si cepit Dei verbum, ut simul cum eo feret Dem : discant superbi qui non libenter audiunt, cum eis dicitur, quia habes quod non accepim 'si aurem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ' si Christus nihil suum habet in quo ut gloriandum; muliti minus Anecli & homo sanus habebunt aliquid suum in quo sit gloriandum. Vnde noc ' nisi quia omnes indigent auxilio primi mouentis, quod ex se & ex natura physicet praedeterminationis omne nostrum tollit in bona operatione. Vis igitur primi Argumenti AV-GVSTlNlANI sundatur in eo quod habet auxilium primi mouentis ex se;& ideo in omni creatura rationali de pro omni illius statu exerit suam vim. At secundum argumentum ex precibus Ecclest deduetiim ostendit hominis infirmitatem; unde fundatur in eo, qudd habet auxilium primi mouentis ex modificatione recipientis : & quia alia est in Angelis, alia in homine sano modificatio ; fit ut praedictum Argumentum in solo homine infirmo suam vim exerat. Vtinam id aduertissent, qui sine inmine Angelico student s. AVGVSTINO; nunquam ad . Mosinam confugissent, una manu Mobnismum reaedificantes, quem alia manu gloriosi: destruxerant. LXlX. Denique ex modificatione recipientis habet auxilium primi mouentis quod sit gratia Christi. Sciendum est qudii actio inserioris agentis tendit ex motione ipsa superioris agentis in finem superioris, primi mouentis finis

est finis ultimus cuiuscumque operantis. Omnis ergo actio bona creaturq rationalis quam ut primum mouens interim operatur Deus, tendit in ultimum

suum finem ex ipso primi mouentis auxilio. Si homo non suis et eleuatus ad participandum ea, quς sunt propria naturri diuinae, ultima hominis perfectio foret vita secundum rationem in cognitione di amore Dei consistens per cogni-F tionem

55쪽

I. cap. 2.

in Appendice de

nis sect 3.

tionem de amorem ordinatum creaturarum; de ad istam persectionem in o ni sua bona operatione tenderet homo, ut est agens per intellectum Ad voluntatem ex ipsa motione primi mouentis. Ni ne lupposita eleuatione ad vitam secundum Deum & diuinam beatitudinem, vita secundum rationem Aeliumana beatitudo non est amplius ultimus finis, sed vita secundum Deum Aediuina beatitudo est ultima hominis deificati persectio, sicut e si e sursum est persectio ultima ligni igniti. Ex quo fit ut omnis vita secundum rationem, omnisque boni cognitio de amor, tendant in vitam secundum Deum & diuinam beatitudinem ex ipsa motione primi mouentis. Cumque illius ultimi finis superexcedentis mediator sit Christus Dominus, oportet ut illius intuitu donetur omne primi mouentis auxilium, quod recipitur in principio eliciente capaci diuinae beatitudinis, aut alicuius ex ea redundantis. Addendum tamen est, quod diuina beatitudo in hominibus est liberans a peccato; in Angelis ver b est solum perficiens Ze consummans. Doctrina est utriusque solis propter liberation ira a peccato venisse Christum. Vnde beatitudo diuina ut liberans a peccato est ultimus finis hominis, propter cuius consecutionem per se primi, suit praedeliinatus Christus hominum redemptor; ex consequenti tamen ad maiorem redemptoris gloriam fuit etiam constitutus caput Angelorum. Quare auxilium primi mouentis in principio eliciente de diuinae beatitudinis capaci receptum, est tam in hominibus, quὲ ni in

Angelis gratia Christi, id est, per Christum data et sed ex diuersa modificatione est in hominibus gratia redemptiua , id est, a peccato liberan ; in Angelis est gratia solum perficiens & consummans. Vide THOMISTARUM TRIVMPHUM.

g. VI. . usurda redditur S. USTINI De ctrina , si secundum occidentem Bah litteram, in non sicundum misi cantem D. THO,

Piritum exponatur.

LXX. T N tribus absurdam reddit S AUGUSTINI doctrinam occidens Baij lit-l tera. Primum absurdum eli negare duplicem iustitiae,aut Dei amorem, unum per quem ratio operatur, alterum per quem fides aut lumen gloriae operatur. Ex hoc absurdo duo alia consequuntur, nempe secundum, quo negatur creaturam rationalem condi posse sine gratia adoptionis Filiorum Dei Ae sine ordine ad regnum coelorum; de tertium , quo assirmatur Omnia infidelium opera esse peccata. De his tribus fuse pertractauimus in opusculo de Natura pura, ad id specialiter destinato, quod inuenies in I HOMIST RUM TRIUMPHO, . ex quo breuiter colligemus quae trium istorum a surditatem maxime ostendunt, ut notum sit omnibus , non aliud datum esse lumen, quam ANGELICUM, in quo oporteat nos AUGUSTINUM sine errore discere, eiusque veritates, nulla falsitatis commixtione tutissime Ae i concus, e tenere. LXXI. Aa-

56쪽

. LXXI. Antequam singulas absurditates percurramus, unam omnibus communem proponimus. Absurdum maxime est doctrinam aliquam ab Eces etiadamnatam adscribere S. AUGUSTINO : si enim littera S. AUGUSTINI prae se fert aliquid ab Ecclesia proscriptum, maxime occidens est & absurdam reddens xanii Doctoris Ecclesiae doctrinam, secundum istum litterae sensum expositam. Notum est Pium V. de Gregorium I 3. inter varios Baij articulos , damnasse sequentes: Liberum arbitrium sine oratia Dei adiutorio nonnisi ad peccandum valet. Lo. quitur in sensu Baij de gratia ab auxilio primi mouentis distincta, ut patet ex sequentibus. e mor naturalis , qui ex viribus natura exoritur, ex fota Philosophia per elationem praesumptionis humana , cum iniuria crucis Christi defenditur a nonnullis Doctoribus. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis , id est, quia ex natura solis

viribus ortum ducit, agnoscit.

Nonnisi Pelagiano errare admitti potest usus aliquis liberii arbitrij bonuι, μὰ non matio , ct gratia Christi iniuriam facit, qui ita sentit, ct docet. Omnia opera infidelium sunt peccata, oe Philosophorum virtutes sunt vitia. LXXII Facultas etiam Theologica Lovaniensis Doctrinae AUGUSTINIANAE addictissima ad petitionem Illustrissimi Domini Vercellensis Episcopi per utramque Germaniam Nunc ij Apostolici haec scripsit: Non sic omnia boni

principia euulsa sunt, ut liberum arbitrium sine gratia Dei auiutorio nonnisi ad peccandum valeat. . t ulta qui pe sunt, qua vel ad humanos vim, utiliter. vel ad excolendos, ornaudosque vita mores laudabit ter; vel ad 'M publicas con ti, tuendas , industrie prudenterqcie ex prιmι honoris reliquiis protulit, neque ea in quantum ei modi sunt, peccata centem ullo modo reci. Possunt. Et post .pauca: aeuocirca qui boni aliquia naturalis , id est, quod ex solis naturae viribu , non

ex illa per C pum jpectati ortum ducit gratia, s intellige eliciente & ab auxilio primi mouentis distincta ) agnoscit, minime is cum Pelagio in farte sentire, seu Pelagiana haeresi errare a tabι dicendus est, sed persticua acqhie cereveritati Sie resert eximius Dominus ac Magister Noster SYLVIVS, Almae huius Dua cenae Universitatis sidus Fulgentissimum. .

Primum absurdum deducitur.

b. in I. 1. q. io'. a. Σ.

LXXIII MI Vitu, inficiari potest absurdum esse, negare duplicem iustitiae

L aut Dei cognitionem unam lumine rationis, aliam lumine fidei, utramque a Deo donatam : ergo non minus absurdum erit negare duplicem iustitiae aut Dei dilectionem, unam per quam ratio, aliam pur quam fides operatur, utramque a Deo inspiratam. Vis consequentiet in hoc consi e num , s. stir, qudd testimonia Conciliorum Ze S. AUGUSTINI su: erius ς commemo, di sy- rata aequaliter loquantur de cognitione de amore. Dicit CONCILIUM A

57쪽

d. l. a. q. M.

Caelestinus, In omnibus igitur actibus, COGITATIONIBUS , motibus, assiu-ror ct proiector orandus est : Dicit S. AUGUSTINUS , nullum prorsu siue COGITANDO ,sive volendo amando , siue a endo faciunt bonum. In his

omnibus aequalis asseritur gratiae necessitas & ad bonas cogitationes, & ad bonas voluntates. Nonobstante ilia gratiae necessitate ad bonas cogitationes absurdum est negare duplicem cogitationem bonam, unam ex lumine rationis aliam ex lumine fidei ; Nee ergo eadem gratis ad amorem bonum necessitas, oberit, quo minus absurdum sit, negare duplicem voluntatem bonam, unam ex amore iustitis per quem ratio operatur, alteram ex amore iustitiae per quem fides operatiar. LXXIV. Decepti sunt aduersati j in amore legis aeternae; ex unitate legis

aeternae unitatem concluserunt amoris. Cum enim lex aeterna sit tantum una ,

unus, inquiunt, tantum potest esse amor legis aeternae; Amor autem iustiti non est aliud, quam amor legis aeternet. Veniat lux Angelica. Lex aeterna est quidem una; sed sicut multiplex est eius cognitio, ita de multiplex amor. Dupliciter, ait Sol Angelicus, 4 aliquid cognosci potes , uno modo in sei o et alio modo in sua effectu , in quo aliqua si litudo eim inue tur: sicut aliquis non τι- dens solem in sua substantia, cognoscit ipsum in sua irradiatione. Sic vitur dicendum es, quod te em aternam nullus potes cognoscere , secundum quod in seipsa est, nisi Iolui Deus, ct beati, qui Deum per essentiam vident. Sed omnis

creatura rationalis Usam cognoscit fecundum aliquam eius irradiationem,uel maiorem , vel minorem. OMNIS ENIM COGNITIO VERITATIS EST Q. DAM IRRADIATIO ET PARTICIPATIO LEGIS . TER- NOE, EST VERITAS INCOMMUTABILIS. υι - STANVS dicit in lib. de vera religione. Ueritatem omnes aliquatiter cognoscunt, ad amnus quantum ad principia communia legis naturalis. In abys vero q .da plus, oe quidam minu participans de cognitιone veritatis : G secundum hoc etiam plus vel minus cognoscunt legem aeternam.

Quemadmodum omnis cognitio veritatis est quς tam legis aerernae cognitio, ita & omnis amor veritatis est quaedam legis aeternae dilectio. Sicut ergo duplex veritas cognoscitur, una quam demonstrat ratio, alia quam reuelat sides; ita de duplex veritas amatur, una per rationem demoniicata, alia per fidem reuelata.

LXXV. Decepti sunt secundo Aduersari j non distinguentes ea, quae sunt per se fidei ab illis, quet per accidens pertinent ad fidem. Cognitio bonitatis diuinae, quae ex creaturis lumine rationis cognosci potest, per accidens pertinet ad fidem. Nec in illis fides variat dilectionem; idem est Dei amor in eo, qui lumine rationis cognoscit Deum csse omnis bonitatis creatae principium , & in eo qui credit. Motiuum amandi est quia v. g. Dcim Iccit me, siue hoc per rationem cognoscam, siue hoc per fidem credam, idem semper erit Dei amor. Amatur enim bonitas diuina ut ad extra communicatur. Bonitas vero diuina, quq ex fide per se reuelatur, est bonitas diuinavi ad intra communicatur , & amor illius est pland diuersus a praecedente. Actiones nostr et exteriores al: is innotescunt, qui spiritum nostrum non ha-bcnt . cogitationes vetb cordis nostri, & ea que interius geruntur nemo

58쪽

nouit , nisi qui spiritum nostrum habuerit, aut cui voluerimus reuelare. Ita ea quq ad extra facit Deus , ratio cognoscit de Deum in illis; sed qui intra Deum in communicatione trium personarum geruntur nemo novit nisi qui spiritum Dei habuerit aut cui voluerit ille reuelare. Vlterius si quis ex nostris exterioribus actionibus Ae factis nos cognosceret de amaret, ignorans ea qu et interius geruntur bona, is exteriorem nostrum homine' tantum amaret, non vero interiorem nostrum hominem; ita si fas sit dicere, amore,

ad quem ratio ducit, amatur solummodo I EVS EXTERJOR, sed amo re, quem reuelat fides, amatur DEUS INTERIOR. De isto DEO INTERIORE detur venia verbo loquitur Apostolus e dum ait: ad od oculiu e. r. r. ivou viat, nec auris aud uit, nec in cor hominis ascendit, quae Praeparauit Demui qui diligunt illum : nobis autem reuelauit Sem per SPIRITUM SI M. Deinde probans Deum reuelasse, quae in cor hominis ascendere non poterant , subiungit : Spiritus enim omnia sortitatur etιam profunda Dei, aeuis aenim hominum scit, qua sunt hominis , nisi l iritus hominis , qui in ipso est ρ ita νa Dei sunt, nemo cognouit, nisi Spiritus Dei. Vide THOMISTARUM TR iv MPHVM, s qui absurdum hoe Iath deducit. f Tiro.

Secundum absurdum exponitur. . '

LXXVI. I Ibit mihi adet, absurdum videtur, quam ereaturam rationalem non posse creari a Deo sine gratia adoptionis, Filiorum Dei , de ordine ad regnum coelorum. idque cuilibet CoxnAτο apparebit, si gratiam adoptionis, regnumque coelorum secundum naturam suam de dignitatem expenderit. Natura in serior suas habet operationes connaturales de proprias longe distinctas ab operationibus connaturalibus & proprijs naturae su purioris; de ad has eleuari non potest nisi ex participatione aliqua natii ς superioris. Sicut terra suas habet operationes connaturales longe distinctas ab operationibus ignis connaturalibus, & ad has eleuari non potest nisi fiat ignita. Natura diuina est natura infinite superior ad naturam rationalem ;Vtraqtie ergi, habet cognitionem Se amorem sibi connaturalem & proprium. Ex quo fit ut ad eam cognitionem , eam 4 te dilectionem, quae Deo conn turales de propriae sunt non possit natura rationalis eleuari nisi ex participatione natur et diuinς diuina fiat, & quodammodb deificetur. Gratia adoptionis est participatio natura diuinae, secundum quam efficimur, ait Apostolorum Princeps, i diuinae confortes naturae. Regnum ecclO-grum est ipsa diuina operatio, qua Deus intra se beatus est in unitate na-xurs triumque personarum consortio. Iudica . CORDATE LECTOR, at non ita sit absurdum, dicere naturam rationalem non posse creari sine gratia adoptionis & ordine ad regnum coeloriam sicut dicere terram non posse creari sine eo quod fiat ignita & ad locum sursum ordinetur. Maior est pro Ortio terrae ad ignem Ae ad locum sursum, quam sit proportio naIurae rationalis ad Deum diuinamque illius beatitudinem. Sicut se habet terra

ignita, ita natura rationalis per gratiam deificata, sicut terret ignitet quies in

2. Opust. de Natura pura. cap. 1. 3.& q. 1. Pet. I.

59쪽

proprio ignis loco competit, ita de naturae rationali per gratiam deifica competit diuina beatitudo seu regnum coelorum. Quis non derideret asi rentem , fieri terret iniuriam, si non fiat ignita, de a loco suillim excludatur Derideantur ergli de Angelici luminis desertores , qui asserunt, fieri creaturae rationali iniuriam, si diuinae non efficiatur consors naturae, si a diuina excludatur beatitudine. . a - . LXXVII. Iosa adoptionis natura absurditatem demonitrat Aduertariorum.

videt. , ait h Discipulus, quem diligebat JESUS, qualem charitatem dedith 'hobi, D m , it Fili, Dei nominemur m. Ex quo sic discurrit THO-- Misa ARVM TRlVMPHUS 1 . Certissimum est, filiationem Dei non esset. Tiam debitam nec connaturalem creaturet rationali in christo : ergo multo miniis

Ni,TAR, in alii, hominibus. Patet consequentia, quia filiatio Dei in Christo ist na-TRk turali, , in aliis autem hominibus est adoptiva. Si homo ille, qui factu, esti' 'T Filiu, Dei naturalis, nullam habuit exigentiam Ac connaturalitatem ad hoc Lαλ quod esset Fili ux Dei naturalis; qualis exigentia Ac qualis connaturalitas fin-sti poterit in aliis hominibus ad hoc, qudd snt Fili j Dei adoptiui In humanii ex sola hominis bonitate, de ex mero illius beneplacito adoptatur aliqui, in Filium; Ae diuina adoptatio iure natur et possidebitur a creatura rationali ' Quid est Filius hominis , Ac quae eius tanta dignitas, ut non possit esse Filius hominis, quin simul sit Filius Dei; ut non possit ex voluntate viri nasci, quin ex Deo nascatur ; ut non possit caro fieri, quin deificetur; ut denique non possit humanam accipere naturam sine Diuin et consortionaturq; fiat ue ei iniuria si non eleuetur ad illam unitatem , de qua dictum L Ioan. 17. est; ι υι si, i unum sicut or nos unum sumus. Id se in THOMlSTARUM TRIUMPHO diximus, de plura alia, quae clarissimh ex ipsis Aduersari tum principiis praedictam demonstrant absurditatem. . LXXVIII. Decepti sunt Aduersarii non distinguentes beatitudinem obiectivam a formali; una est naturae diuinet Ae naturet rationalis beatitudo obiectiva, nempe Deus; sed multiplex est beatitudo formalis, ut pote in operatione consistens. Beatitudo formalis naturet diuinς est operatio increata &diuina; Beatitudo formalis naturae rationalis est operatio creata, vel Angelica , vel humana. Deus beatificat naturam diuinam modo Sei, Deus beatifi

cat naturam rationalem modo creatura. Per gratiam adoptionis eleuatur crea

tura rationalis ad beatitudinem formalem Diuinet naturae, de in regno coel rum Deus beatificat naturam rationalem modo Dei. Quamvis creatura rationalis ex eo qubd sit imago Dei habeat ius ad beatitudinem formalem sibi

propriam, Ac ad hoc ut a Deo tamquam obiecto beatificetur modo creat

ra ; Non tamen niti absurde dici potest creaturam rationalem habere ius ad beatitudinem formalem diuinae naturae, de ad hoc qubd a Deo tamquam obiecto beatificetur modo Dei. . Adhuc subtilius & essicacius hallucinationem perquiramus Aduersariorum lumen ANGELICUM respuentium. In beatitudine obiectiva Deus consideratur ut distinguitur a creaturis; In duplici beatitudine formali consideratur Deus, ut distinguitur secundum conceptus nostros a seipso, eo quasi modo, in. n. s. quo homo exurior distinguitur in nobis ab Mamne interion, sicut supra innuia

60쪽

mu . T EVS I TERIOR beatificat naturam diuinam connatural iter; T EVS

EXTERIOR beatificat naturam rationalem connaturaliter. Per gratiam adoptionis eleuatur ad consortium diuinae beatitudinis , ita ut Sem interior etiam ipsam beatificet. Dem exterior est Deus in creaturis unus relucens ; Deus isterior est Deus in tribus personis unus subsistens. Si homo non esset eleuatus ad diuinam beatitudinem, quiesceret in Teo exteriore in creaturis uno

relucente ; sed supposita eleuatione incessanter quettit Deum interiorem in tribus personis unum subsistentem. LXXIX, S. AUGUSTINUS, de caeteri Patres, non multum curarunt de

duplici ilia beatitudine sermali, Ac de distinguendo Deo a seipso ; sed ad

hoc praecipud intenderunt, ut Deum distinguerent a creaturis, & in Deo solo non in aliqua quantumvis excellent issima creatura, obiectivam creaturae rationalis reponerent beatitudinem. Et hoc apposit E ad infirmitatem hominis , quae tota versatur circa obiectum suae beatitudinis. Nam amor creat rarum auocat hominem a Deo suo summo bono prout condistinguitur a creaturis : & haec est eius infirmitas, quod in creaturis, de non in Deo quiescat, fruendis utendo, & utendis fruendo. Sanitas autem eius est amor Dei super omnia, fruendis frui, & utendis uti. Istum amorem Dei ut condistinctum ab amore creaturarum docuerunt SS. Patres, & ad hoc praecipue inuigilauit S. AUGUSTINUS contra Pelagianos, ut eum GRATI . EPRAE DETERMINANTIS donum esse ostenderet. Quo motivo amor Dei

inspiraretur , an quia fecit nos, an quia redemit nos, an quia fons de prin- cipium omnis boni creati, an quia sine relatione ad creaturas est in seipso infinite bonus; sive ut Theologi loquuntur , an motivo naturali, an motivo supernatui ali, parum rescit ad hoc quid creatura deseratur, & omne tem

porale contemnatur.

Quemadmodum Deus contradistinguitur creaturis , ita de iustitia seu omnis virtus distinguitur a bonis concupiscentiae dela istabilibus ; ita de satu, seu vita sterna. a bonis Mundi temporalibus. Si quis sentiat in se virtutis amorem , salutis desiderium , & bene vi vcndi voluntatem; utque ista consequatur, proponit deserere quodcumque delectabile de temporale , in quo Deus offenditur mortaliter, vel quidquid virtuti de aeternae suae saluti contrariatur; qui huiusmodi est, non sit sollicitus inquirere causas de motiua amoris sui & desiderij ; sed donum Dei esse agnoscat, eumque humiliter deprecetur, ut qui dedit velle, done e perficere, ac in finem seque in utroque,

b ha scilicet voluntate, & actione perseuerare.

LXXX. Decepti sunt secundo Aduersarii in ista S. AVGVsTINI propo-stione Iunocenti debetur re num coelorum , a quo nonnisi propter peccatum sine

iniustitia excludi potest. Agnoscimus esse fidei dogma. Fide enim accepimus hominem conditum es. a Deo propter regnum coelorum. In ista fidei petra . tutissimoque & inconcusso doctrinae AUGUSTINIANAE dogmate deberent Ailuersari j cum S. AUGUSTINO sitere, non transeundo ad causam debiti, sed necessaria; ex illo firmissimo principio deducendo conclusiones. Transeunt autem ad causam debiti, dum volunt istud debitum oriri ex eo ditione naturae rationalis, seu ex ratione. imaginis Dei, non ex eleuationis

SEARCH

MENU NAVIGATION