Funiculus triplex, quo necessitas angelici luminis D. Thomae ad veram S. Augustini intelligentiam insolubiter stringitur, Baius, Molina, Jansenius. Per P. Carolum ab Assumptione carmelitam discalceatum, ... nunc & semper Germanum Philalethen Eupistin

발행: 1675년

분량: 153페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

a. cap. o.

e. Psalm.

priuilegio. Quod nullo scripturs testimonio, nulla Conciliu alicuius aut horita.

te, nulla Ecclesiae traditione P obare possunt; imb contrarium xx scri se ris& Patribus manifestius elucet. Cernant suam in isto familiari exemplo hallucinationem. Qui debetur patria, sique es i .iurria si me culpa mittatur in exilium. Ad istam veritatem nihil refert utrum quis sit ciuis a natura . utrum sit cluti, ex principis primis io. Homo factus est ad imaginem Dii di simul factus est ciuis Sanctorum & domesticus Dei; conjuncta est in uno homine ratio imaginis Dei, Oe ratio ciuilitatis Sax torum, cx quo verificatur quod imastini Dei debetur regnum cce orum. Ad istam veritatem nihil refert praedictam conjunctionem esse de iure natura, aut solum esse de iure niuilegi .con

sule THOMISTARUM TRIUMPHUM . n

Tertium absurdum manifestabimus g. seq. ne praescns longior euadat.

g. VII. Tertium a Uurdum ex occidente Baij littera demonstraturkin puncto suae hallucinationis.

LXXXI. Ettium absurdum , ad quod occidens Salo littera deducit Do-I ctrinam AVGUNTINIANAM , respicit opera infidelium, quae

omnia asserit esse Veccata. Credimus falsitatem istius doctrinae euidenter esse in TRIUMPHO THOMISTARUM demonstratam, idque ex ipso Apostolico testimonio , in quo fundantur Aduersarij , nempe, b λιοa nou est ex fide peccatum est. Ex ipso etiam S. AUGUSTINO; Imb Aduertarios sibi contradicere cogimus, nullum i te habere in doctrina AUGUSTINIANA si et opinionis fundamentum aperie conuincimus. Necessitatem denique luci, A GELICAE concludimus. Ne igitur actum agamus, punctum hallucinationis supradictς tangcmus; ipsa inque absurditatem in paruulis sine baptismo morientibus discooperiemus.

Punctum hallucinationis Aduersariorum consistit in eo, quod bonum rationis confundant cum bono naturae, & bonum fidei cum bono rationi . n- siderant bonum rationis non ut bonum legis naturalis a Deo participatet iuxta illud Psalmi ς Signatum est super nos lumen vultus tui Domine ; sed ut bonum naturae rationalis, ita ut amor boni rationali, sit amor sui distinctus ab amore creatoris, quem proinde volunt esse vitiosum : de quo in FUNICULO TERTIO agemus. Nunc tollemus aequivoca nem, ostendendo, quid sit amor legi, naturalis, nempe participatio quaedam legis aeternae, Vnde qui amat legem naturalem amat legem aeternam, non in s ipsa sed in sua imagine: sicut qui amat praeceptum praesidis habenti, a Rege aut horitatem , amat ed ipso praeceptum Regi . Ad id facit dictum CHRISTI, vos auit, me auuit; ita qui audit Ae amat legem naturalem, Deum audit & amat. LXXXII. Legem ergo naturalem, quoad praetens pertinet, nihil esse dicimus aliud, quam dictamina quaedam rationis menti i Deo insita diuersis cecurrentibus occasioniburi v. g. auod non uti tibi feri altera ne feceris. Cui hoc placet dictamen, amat legem naturalcm: & qui ex amore istius dicta minis a Deo inspuato, operatur, ille ex amore legis naturalis a Deo inspirato ope

62쪽

ratur. similiter dictamina rationi, sunt, Iustum est cuique sua distribuere; uastim est pascere Uuraciutem, vestire nudum; Iustum est subuevire necessiat,biu corporu. Qui habent in istis complacentiam habent amorem legis natura. li,; & veritates ilias practicas amando amant legem aeternam , & veritatem

incommutabilem, ut docet S. AUGUSTINUS in TRlVMPHO THOMis. TARVM d relatu ; de in luce ANGELICA expositus, ad prettiosum a vilibus Platonicorum commenti, separandum. TRlv M Natura quaerit cibum. Ratio quaerit cibum necessarium. Concupiscentia PHus tom. quaerit cibum delectabilam tantum. Fides quaerit cibum, quia Deus praecipit; Charitas quaerit cibum, quia Deo dilecto placet. Amare cibum est amor na p 3 turae de indifferens; Amare cibum propter necessitatem eth amor legis naturalis , de abusosus ; Amare cibum propter solam delectationem est concupis.centia carni ,'& amor vitiosus; Amare cibum propter Dei praeceptum, est gratuitus amor ex gratia elιciente, Ac Cx motivo e ratatu ut est virtus. Ama re cibum propter Dei dilecti beneplacitum, est gratuitus etiam amor ex gν tia eliciente, sed ex motivo charitatu ut es amicitia. Infidelis non tenetur quaerere cibum, quia Dei pretceptum est, aut beneplacitum; cum nee fidelis ad id teneatur, non urg nte praecepto fidei, & charitatis di sufficit ad rectam Operationem, quod quaeratur cibus propter necessitatem. Quard artifices infideles, pauperes, caeter tua omnes, qui amore subleuandae necessitatis quaerunt victum εc amictum O. ,eribus licitis,sicut aifando domos, plantando vineas, coislenuo agros, oec. ipsi recto fine quaerunt victum Ec amictum, Ac ex amore Iegis naturali, virtuose Operantur. Nam amor subleuandae necessitatis est primus qui eis occurrit actus , quique eis a Deo PRAEDETERMINANTE SPECIALITER inspiratur. Nec in ijs quae ad victum de amictum quaeruntur ex amore subleuandae necessitatis, agit homo ut infirmus , dum concupiu cetrii a ad aliquid illicitum alliciente non prquenitur. LXXXIII. Altius aliquid depromamus. Fortior es qui se, quam qui forti - ma vincit moenia, dictamen est legis rationis. Infideli nihil prorsu, de Deo cogitanti hoc placet, Deo ad talem complacentiam Sc amorem praedeterminante, Ze roborante, ut ex tali amore fortitudinis moderetur in aliquo parti-etilari operabili iram, fiatque mansuetus. Peccabit ne iste ' Si dicatur, indubie non peccat, quia hoc facit ex speciali Dei inspiratione, tangitur punctum hallucinationis Aduersariorum, qui volunt vitiari actum ex sola absentia fidei, de dilectionis per quam fides operatur. Hie inspiratur dilectio per quam ratio operatur, non illa per quam fides operatur: est ergi, verum non omne quod est ex fide. de qua intendit Apostolus , esse peccatum ; ac proinde doctrinam AUGUSTINIANAM non in littera Tam occidente, sed in spiritu D. THO-M E vivificante esse interpretandam. Si verb dixeris, i plum peccare, quia sibi complacet in isto opere : ignorans enim a Deo sibi donati praedictum amorem, sibi illum tribuit, ac de illo in seipso, non in Domino gloriatur. Distinguenda est duplex complacentia,una concomitans, quae non est causa operis boni, sed actum virtuosum concomitatur ex reflexione supra actum, qui fit, aut factus est. Alia eomplacentia est praecedens, quae ex opere bono Intenditur. Prima complacentia non vitiat

. G actum,

63쪽

e. Opust. 6 . s. dε motibusvanet gloriae.

D FUNICVLVS SECUNDUS.

actum; sed secunda. Ipsi enim fideles, qui studio persectionis incumbunt, habent saepe tales complacentias de suis bonis operibus, de tamen consulitur eis. ut nunquam dimittant facere aliquod opus bonum, propter tales complacentias. Sic dicitur in opusculo de puritate consitientiae, quod D. THOMAE tribuitur. e Tuantumcumque habeas in istis cogitationibus aliquando complacentiam ct consensum, doleas, ct pure confitearis, nec propter hoc cesses a bono propter Deum principaliter incepto , sed pugna viriliter, ct constanser, oro Deum ut custodiat suum opus. Vnde de celebre praedicatur illud S. Bernardi, cum in benefactis complacentia sui vexaretur. Non suscepi propter te, non etiam desinam propter te. LXXXIV. Gratiae diuinae motio latens etiam est in ipsis fidelibus : Saepe initio conuersionis notirae, & in profectu, practice credimus a nobis esse quae bona facimus, Ac quae seruenter operamur; secreto nos alijs praeserentes, qui dilatato corde viam mandatorum non videntur, sicut de nos currere. Nec propterea opera nostra, ut peccata vituperantur; ergo nec opera infidelium ex hoc solum possunt inter peccata numerari qudd de illis sibi complaceant. Ab ista complacentia & vana de seipso gloria sanat nos Deus denegando gratiam ad bona opera praedeterminantem. Tunc apparet quid sumus ex nobis, & quid valeat liberum arbitrium sibi derelictum, nec praedeterminantes lib. . de adiutum auxilio. Praeclare S. AVGUSTINUS, Ideo quisque nostrum , ait, fooz nuna optu suscipere, agere, implere, nunc scit, nunc nescit , nunc delecitatur , nunc non delectatur, ut nouerint non sua facultatis sed diuini amoris esse, vel quod scit, vel quod delectatur, ac sic ab elationis vanitate sanetur. Et sciat quam ve e non de terra ista , sed spiritualiter distiam est; Dominus dabit suavitatem ct terra ι. ibid.cap. nostra dabit si Zium suum. Et multb inferius: g Dominum Deum bonum ideo

im etiam Sanctu suis alicuim operis suisti aliquando non trιbuere vel certam meutiam,

ιEI VICTRICEM DELECTATIONEM , ut cognoscant non a seinis, sed

ab illo sibi esse lumen, quo illuminentur tenebra eorum, ct suavitatem, qua det fructum terra eorum. Et iterum : Idcirco etiam Sa .ctos ct Fideles suos iu aliquibus vitus tardius sanat: ut in his eos minus, quam implenda omm ex parte tu titia suscit, delectet bouum, μὲ cum latet, sivi etiam cum mam estum es, ut

quantum pertiAet ad integerrimam regulam veritatis eιus, non ι ilicetur in co spectu eius omnu caro.

g. VIII. Idem absurdum. exhibetur in paruulis

fine haptismo morientibus.

LXXXV. V Ertia absurditas ex prima consequens, fit in paruulis sine ba I tismo morientibit, manifestillima. Ipsi enim infideles sunt,cum nec proprium, quo fides infunditur. habuerint liberi arbitrii actum, nec fidii

Sacramentum. Omnia ergb paruulorum sine baptismo decedentium opera sunt peccata. Non credo Aduersarios usu rationis eos carere asserturos. Anima paruuli a corpore separata, aequalis quoad rationis vlum est animae cuiuslibet adulti, sicuti cie aequalis est in ea arbitrii 'connaturalis libertas. si nulla sitis iusti-

64쪽

BA IVS. II

iutat' aut Dei dilectio praeter eam, per quam fides operatur; necesse est Aduersarios concedere, qudi nulla sit in animabus illis paruulorum iustitiae, aut Dei dilectio, omnisque earum actio deliberata pecci iam sit. Absurdissimum hoc esse, nullus eli qui tantillum discurrens non videat. Cum enim iustitia diuina nullum peccatum patiatur impunitum, manifesth sequitur paruulos illo, non solum propter peccatum originale, sed de propter propria, quae post mortem committunt peccata in aeternum puniri, ea poenaquq mortali debetur peccato: siquidem suum ultimum finem in creatura constituunt. Ex qua peruersa eorum & obstinata voluntate necesse est, ut odio habeant Deum sicuti csteri damnati Nam in illis verificatur, quod de damnatis docet Sol Angelicus. β a Uectus mouetur ex bono vel malo apprehenso, b suppl. Dem autem apprehend tur duliciter, scilicet in se, sicut a Beatis , qui eum per ' ' - essentiam vivent : O per effectus, scut a nobis oe damnatis. Ine igitur m si ocum sit per essentiam bonus, non potest alicui voluntati disciplicere: unde quicum-qηe eum per essentiam videt eum odio habere non potest. Seu e fefluum eius ali- qu Isent voluntati repugnantes, inquantum contrariantur alicui: ct fecundum hoc aliquis nou in seimo, Ied ratione effictuum Deum odire potest. Damnati ergo Dς- stercipientes tu est ectu iustitia, qui est poena , eum odio habent, sicut etiam poenas, quas sustinent. Naturale enim est, ut velimus malum inferenti malum. Oportet ergo paruulo, naturam,& non rectam rationem,sequentes velle Deo ii. t. a. q. eo, alii genti malum. Et in Summa doctrinam istam confirmat dicens : Sunt 3ε- a. I. Gutem quidam effectus Dei, qui repugnant inordinata voluntatι:sicut in Ictio par-η4 , s et.am cohibilio peccatorum per legem Humam, qua repugnant voluntati Fr u ita per peccatum. Et quantum ad consideratιonem talium evectuum ab aliquibu/ Pem odio haberi mus, inquantum sciticet apprehenditur peccatorum Pro hibitor, ct poenarum , Actor.

LXXXVI. Ex eadem peruersa paruulorum voluntate fit, ut videntes se abeatis excedi in beatitudine & gloria, ipsis beatis inuideant, eosque odio

habeant sicut caeteri damnati, de quibus dicit D. THOMAS: ι Sicut in Rea- I. Suppl. t in Patria erit perfectissima charitas, ita in damnatis perfectissimum odium. Vin is sicut Sa Di 'aude ιt de emnibus bonis, ita ct impi1 de omnibus bonis δε- tebunt e de oe felicitas Sa rum ab cu. considerata maxime eos afugito: undeo dicιtur Isai. ab. Viriant oe confundantur zelantes populi ct ignis hos testuos deuoret: sede vellent omnes bonos 4se damnatos.

Cu n detestatio diuinae iustitis sit in damnatis interior cordis blasphemia,

ut di et Sol Angelicus, m oporici ut ex eadem peruersa paruulorum volun- m tate Deum etiam blasphement. sicut & caeteri damnati, & ed magis detes eo .ur diuinam iuili iam, qudd tam multos peccatorcs, qui dum viverent per proprios actus ab eo quandoque recesserunt, ad tantam admittat gloriam, aqua sine proprio eorum actu ipsos excludit.

LXXXVII. Iudicet, CORDATIS LECTOR, quomodb cum aded peruersa paruulorum voluntate consistat sententia S. AUGUSTINI de mitissimare omnium leuissima paruulorum damnatione. Sic enim contra Iulianum scribit : is E O autem non dico paruula, me Christi baptismate m ritntc3 tanto . ia, . .

poena esse picctendos, ut eis non nascι potius expediret ; cum hoc Dominus non cap. D.

G a de

65쪽

o. De Ciui.

tate Dei lib. O .c.6 p. lib. II. de Genet. ad litter.

cap. I .

q. lib. I. e3. cap. 7. r. Suppl.q- 93. a. 3 ad i.

FUNICVLVS SECUNDUS.

quod de Sodomu ait, ct utique non de solis intelligi voluit, alius alio tolerabiatiῶs iu die iudicij punieturi quis dubιtauerit paruulos non baptia uos, qui solῶm habent originale peccatum . nec ullis propriis aggravantur m damnatione omnium leuisma futuras,8 qualis O quanta erat, quamvis definire non possim, noutameu audeo dicere, quod eis ut nulli essent, quam ut ibi essent potius expediret. Eamdem paruulorum damnationem libro de peccatorum meritis cap. 16. dicit esse omnium mitissimam i verba eius sunt: Potest proinde redie dici pam mus sine baptismo morientes tu damnatione omnium mitissima futuros e . cuia tum autem fallit 2 fallitur, qui eos iu damnatione praedicat non futuros, dicente εγρο lo, iudicium ex uno des Io in condemnationem. Ratio autem damnationis omnium mitissim et traditur ibidem a S. AUGUS TINO, videlicet quod nullis proprijs aggravantur peccatis. Ex hoc enim deducit, Potest proinde rectὶ dici paruulos, cte. Et in Enchiridio ad Laurentium cap. 93. ait : . Mitissima sane omnium poena erat eorum, qs praeter peccatum , quod ori nati traxerunt, nullum insuper addiderunt : er in catem qui addiderunt, tanto quisque tolera abiliorem ιbι habebit Limnationem, quanto hic mι--rem habuit iniquιtatem.

LXXXVRI. in non malum culpae grauius est omni malo poenae ' si grauius quod nemo inficiari potest ) grauissima erit poena ipsa per millio peccati , & destabilior quam cuiuscumque alterius mali inflictio. Qua igitur ratione potest paruulorum damnatio dici omnium leuissima, & omnium mitissima , si ponantur in tali statu, in quo ab illo, qui summe est, auersi. ad se-i os conuertantur , qui non summe sunt; ct hoc vitium , inquit S. AUGUSTI-NVS , o quid aliud quam superbia nuncupatur ' ιηι tium quiLPe omnD fcccara , superbia. Si superbi ; ergo & inuidi. e mando enim quisque excellentiam suam , vel Drabus ιnuidet quod ei coaequantur, vel ιnserioribus ne sibi coaequentur, vel superiorabim qxod eis nou coequetur e superbienuo Vitur muι ι , non m-

uidendo quisque suberbus est. Ita S. AUGUSTINUS. ρ Quam sit perbiam in omnibus suis actibus exerunt, de a qua nunquam liberari poli unt. Si haee sensiti et S. AUGUSTINUS, non timuisset dicere Pod eu nou nasci potitas expediret. Nam licet iple dicat in libro de libero arbitrio, conmdera q antum bonum es esse, quod beati cr miseri volunt, id tamen explicat s. THOMAS dicens, quod verbum AususTisi es intelligendum, quod nou isse per se non est et ibile, sed ter accidens in quantum scilicet est miseria termiuatiuum; quod enim dicitur quod esse 9 viuere ab omnibm appetitur naturatiter , non oportet hoc accipere quantum ad malam vitam, cT corruptam, ct eam quas in tristitsi : ut dicit Philosophus in ρ. Ethic. Haec Sol Angelicus ubique Magistri sui mentem sapientissiti h exponens. rLXXXIX. Quis timebit dicere, qudd melius erat paruulis si nati non fuissent, dum ponuntur in tali damnation , in qua proprijs si perbiet, inuidiae, odi j Dei, de blasphemiae aggravantur peccatis, in aeterrum in iliis permansuri Quard meriit, a Pio r. & G. estorio 13. damnatus est iste Baii articulus Icccatum originis eg habituali paruuli voluntate voluntarium, oe habitualiter

66쪽

dominatur in paruulo eo quod urit contrarium volumiatis arbitrium e ct ex habituasi voluntate dominante sit, ut paruulis discedens sine regenerationi. Sacramento , quando usum rationis confecutus erit, actualiter Deum odio habeat ,

Deum blasphemet, ct legi Dei repugnet. Qui tamen articulus consequens est ad istam sententiam, quae assirmat , omnia infidelium opera esse peccata.

g. IX. Leuissima omnium mitissima damnatio non potest in paruulis componi cum aliqua sensus poena in animi tristitia.

XC. π Enissimam omnium Ae mitissimam damnationem excludere peruersam paruulorum voluntatem euicimus, & inde absurdam esse probauimus sententiam assirmantem, peccata esse omnia in elinm opera, Sunt qui rectam paruulorum rationem , bonamq ae in omnibus voluntatem non dissitentur : eosque legi Dei & voluntari, quam nouerint, in omnibus consor- mari concedunt : sed eos aliqua sensus poena de animi tristitia torqueri sustinent, Ae apertissimam eredunt esse S. AUGUSTINI sententiam, ab eoque recessisse D. THOMAM. I leoqie tortores puerorum dicti sunt, non quia torquent , sed quia Deum puerorum tortorem ultra condignum praedicant.

Ego autem non dubito, mentem S. AVGUSTINI tenuisse S.THOMAM, dum constanter docuit, paruulos sine baptismo morientes non aliqua sensiis poena, nee vlla animi tristitia, sed sola diuinae beatitudinis carentia in aeternum puniri; ac proinde indubid teneo, litteram S. AUGUSTINI in sensu B AIJ occidentem Angelico fuisse intelligentiae spiritu viuincatam; Sic queiudicabit CORDATUS omnis, qui damnatis non praeoccupatus erroribus, re ctam in omnibus confitetur paruulorum voluntatem. XCI. Certa & indubitata incertis oe dubiis anteponenda esse, nullus negabit. Certum Ad indubitatum habet S AUGUSTINVS , omnium esse mitti linuri, omni uinii te esse leuissimam paruulorum damnationem. Certa quoque de indubitata est S. AUGUSTINI intentio exterminandi Pelagianorum haeresim negantium, paruulos originale contrahere peccatum. incertam autem de dubiam sibi csse docet qualitatem & quantitatem memoratae paruulorum damnationis, disertis siquidem verbis supra relatis ait : f 'ua qualis, Er qu.w- s. num. 87 D erit, quamUis de ire non possim, non tamen audeo ricere , quod en ut nullι

Fc it, quam ut ibi essent potius expediret, Ad quantitatem pertinet intensio, ad i qualitatem vero spectar, an damnatio in aliqua sensus poena de animi tristitia , an in sola consistat diuinae beatitudinis carentia λ Certum quod S. AV-GUSTINUS tenuit, destrui non debet per id quod incertum habuit 9 Praesertim dum ex illo incerto aliquod irrationabile consequitur ; nec ad certam S. AUGUSTINI intentionem ullatenus conducit. Quare haec tria praestare intendo; Primum, poenam sensus & animi tristitiam, quam pro incerto habuit s. AUGUSTINUS, destruere omnium mitis alia

67쪽

tissimam omnium lue leuissimam damnationem paruulorum, quam pro certo tenuit Doctor Ecdicitet fulgentissimus. Secundum, ex littera AUGUSTINIA NA secundum poenam sensus & animi tristitiam intellecta, consequi aliquod irrationabile. Temum , senius poenam, animique tristitiam ad certam S. A GUSTINI intentionem nihil conducere. Quet tria, fi pret litero, euidens erit

AUGUSTINUM deinceps in THOMA legendum, ab eo, qui in nullo sibi

duxerit errandum.

XCII. Primum pro fundamento sententiae Det assumpsit Sol ANGELLa. r.dist. CVS, eo se utens: AVGUSTINVS dicit Poenam paruulorum qui originali χῖ q-i- - - tantum tenentur, omnium esse mitissimam : sed hoc non esset si sensibili poena re s i ςς quere, tur . quia poena sinu inferni est grauissima: ergo poenam sensibilem non f b. ibi La., tinebunt. Eodem etiam fundamento excludit animi tristitiam dicens : b Alij aicunt quod tu eu paruulis 2 est perfecta cognitio eorum , qua naturati cuniationi subqacent, ct cognoscunt Deum . G Ie et M visione priuatos esse, ct ex hoc

aliquem dolorem sentiunt : tamen mitigabitur eorum dolor, 3nquantum non pro Wia voluntate culpam incurrerunt, yro quo damnati sunt : Hoc etiam probabile non videtur, quod talis dolor parum esse non potest de tanti boni amissise .ct praecipue siue spe recuperation , Vnde poena eorum non esset mitissima. Et inc de M loquaestionibu dis putatis eamdem improbans opinionem inquit : e sed nesta rario videtur Ufe , quare subtrahatur eu exterior poena Dum, si attribuitur eis imterior assiEtio, qua est multo magu 'natu , magis opponitur 1mtu a m-

, quam Aulust. eis attribuit.

Poenam infernalis ignis esse grauissimam constat ex S. AUGUSTINO, qui

i rsei, illo ait , d au or tamen erat iue unu , quam qMi uia potis homo patι iui' hae vita. An non grauissimae sunt in hac vita passiones; an non & acutissimi dolorest Quae igitur omnes illa, superat poena, nullatenus omnium, mitissima omniumque leuissima dici potest. Eamdem ignis infernalis grauitatem ex-

q, i a. i. purgatorij acrior erit, quam quidquid tu hoc faculo poenarum, aut sentire aut υι- 'Mit' dere, aut cogitare quis potest. Rationem reddit Sol Angelicus : Cum dolor non sit Ioli,seu laesio, is sensus . tanto aliquis magis dolet de aliquo laesi , quanto magis es sensitiuum : unde laesiones qua fiunt in locιs maxime se Lubm , sunt mammum dolorem caussautes. Et quia toim se m corporis est ab anima, ideo si in t am animam aliquod laeseum agPt, de necessitate oportet quod maxim. Q*

gatur.

XCIII. Animi quoque tristitia non potest non elle grauissima, si semel detur. Nam tristitia de amissione boni causatur ax amore boui. Qui ergo ponunt in paruulis tristitiam de amissione diuin et beatitudinis, debent & ponere illius amorem, quq cum sit ultimus finis non potest non maxime amari & in summo pretio haberi ei recto corde, quale habent isti paruuli. Maximum igi-fsE .s . tur dolorem ex amissione boni summe amati habebunt, si semel doleant. de Verbis Fundatur haec ratio in SI AUGUSTINO dicente : t Si amatur patria magna Apulioli, poena; si autem non amatur patria peior est cordis Porna. Quod postremum intelligitur in habentibus usum liberi arbitrii, sine quo amor patriae non est personet possibilis; nullius autem impossibilis carentia potest esse poena.

68쪽

BAIUS.

Quod si addideris, siue spe recuperationis, grauissimam sacies poenam, etsi minima de se foret. Nam ex solo aeternitatis titulo colligit S. AUGUSTINVS carentiam diuinae visionis omnia huius vitae superare tormenta. . , inquit Enchirid. cap. II a. si sola esset quauta ibi minima cogitari potest, P

rire a regno Dei, exulare a ciuιt.ite Dei, alienari a vita Dei, carere tam ma

gna multιtua ne dulcedinis Dei, quam abscondit timentibim se, perfecis autem sterantibus iis se, TAM GRA DIS EST POENA , ut ei nulla possint tormenta quae nouimus comparari, SI ILLA SIT CAETERNA, ista autem Hrquamlibet multis faculis longa. XCIV. Ad idem sic arguit D. THONAS g, , Si pueri non baptizati postg- mortem dolorem interiorem habeant, aut dolebunt de culpa, aut de poena. si de culpa, cum a culpa illa ulterius emundari non possunt, dolor ille erit μri in desperationem inducens; sed talis dolor in damnatis est vermis conscien-ri tiae : ergo pueri vernem conscientiet habebunt; & si non esset eorum i ce- , , na mitissima vi in litteia dicitur. Si autem de poena dolerent . ergo cumri poena eorum iuste a Deo sit, voluntas eorum diuinae iustiti et obviaret,& se actualiter desormis esset, quod non conceditur: ergli nullum dolorem sen-

, , tient.

,, Praeterea. Ratio recta non patitur, ut aliquis perturbetur de eo quod in se ipso non suit ut vitaretur, propter quod Seneca probat, quod perturbatio,, in Sapientem non cadit : sed in pueris est ratio recta nullo actuali pecca- ,, to obliquata et ergo non turbabuntur de hoe quod talem poenam sullinent, ,, quam vitare nullo modo potuerunt. Cerne, quomodo S. Doctor semper urgeat, mitissimam damnationem ex una parte , α rectam rationem bonamque voluntat cm paruulorum ex alia, ut ab eis excludat omnem animi tristitiam, sensulq te minimam poenam. Vnde de sortissimum adhuc deducitur argumentum, sub hac forma propositum. Poena, quq est ultra condignum, non potest esse mitissima omnium & leuissima, nec rcctae rationi bonoae paruulorum voluntati conuenienter videtur imponi. Sed poenae sensus et ii minima , 5: quaevis animi tristitia est in paruulis vltra condognum .' ergo, 6cc. Maior de se patet. Minor probatur j sequenti.

g. X. Ex littera secundum poenam sensus oe animi tristitiam. intellecta , sequitur

aliquod irrationabile.

XcV. C mundum, quod intendimus ostendere, est ex littera AVGVsTINIA-INA secundum poenam sensus animique tristi iam intellecta tequi aliquod irrationabile. Hoc autem se ostendo. Irrationabile videtur paruulos puniri a Deo vltra condignum; Peccatum originale puniretur vltra condignum, si poena sensus aut animi tristitia puniretur. Nam poena condigna debet esse proportionata de debita. Poena sensus non proPorcionatur peccato originali , nec ei debetur.

69쪽

FUNICVLVS SECUNDVS.

Ad cuius euidentiam confidei anda est natura peccati originalis; quae consistit in tuoru natione natura , quidquid sit illud, siue oriuatiuum , sue positiuum, nihil ad praesen, resert. Sicut enim peccatum perlonae est inordinatio actus, iuxta vulgate dictum astus sunt Iupposito mi ita peccatum natu non est ali

cuius actus ad personam pertinentis, sed i natura nordinatio. Ex hoc communiter ab omnibus recepto principio iiatim sequitur, peccatum Oristinate nonnisi mediante natura respicere personam; oc eo modo, quo natura personae communicatur ab alio, ita de inordinatio naturae ab alio persi,nae communicatur. Quemadmodum etiam natura ita Per ore communicatur, ut non re maneat communis sed intrinsece huic personae a stropriatur; Similiter inordia natio natura ita personae ab alio communicatur, ut huic personae intrinseca fiat. de propria; iuxta illud Tridentini Concilij; . Si quis hoc sua peccatum, quod origiue unum est, ct propagatione non mutatione transfusum omni bira , Mest uni. cuique pro ium, oec. Culpa supra rationem inordinationis addit rationem voluntarii. Actus inordinatus est peccatum personet. Sed culpa non est, si inordinatio non fuerit voluntaria. Oportet ergo de naturae inora ationem isse voluntariam, ad hoc quod culpabili, sit. Inordinatio actus est voluntaria voluntate personae , inordinatio natura est voluntaria voluntate naturae. Haec est peccati originalis specialis dissicultas, quomodo actus voluntatis, qui sicut A: alis actus eii suppositi, possit ad naturam pertinere, & cuicumque naturam acciμienti appropriari. Ad pactum aliquod plures recurrunt sine ullo viri usque Solis Ecc.esi fundamento; dicunt voluntatem Adae fuisse meam voluntatem, sicut voluntas tutoris erat voluntas mea, dum pu illus existerem. Pupillus laesus strauiter, dum est emancipatus, & laesionem agnoscit, tui te rescindit quidquid in sui clamnum contraxit voluntas tutoris. Quis est nostrum, qui istam Adae voluntatem non ex corde retractaret pXCVI. Mirum est, quod duo luminaria Ecclesς aequaliter maena, AVGVs-TINUM dico oe THOMAM nunquam huiuscemodi pacti ει voluntarii

mentionem fecerint, qui toties naturam originalis peccati explicuerunt i Ouare in luce ANGELICA de AUGUSTINIANA dico, voluntatem totius u-

rq in una persona posse reperiri, sicut Ae tota aliqua natura in una reperitur perlona. Tota aliqua natura in una persona reperitur , quando una persona causat omnia supposita istius naturae, sic enim extra speciem existens est caula totius speciei; dc producit v. g. hominem, non inquantum cst hic homo, sed inquantum est homo. Vnde persona illa, quae omnia supposita naturae humanae

caularet, pretcontinere diceretur totam naturam,& homo esse non posset alioquin re teipsum caularet.

Paradoxum alicui videbitur ipsum quod assumimus principium; quandoquidem videatur ex eo inserti, Adamum non sic potuisse praecontinere naturam humanam : led addat iste ad naturam humanam ly descendentem ab Adam, de incipiet ei fulgere veritas. Nam accipiamus collectionem omnium hominum descendentium ab Adam , ad istam specialem collectionem se habet Adam sicut extra eam existens, te ad instar illius personae, quae omnia naturae humanae lupposita causaret; ut sicut iste ad omnes homines simpliciter, ita Adam ad

omnes

70쪽

BA IV s. 17

omnes ab ipso descendentes. Iustitia originalis non sali data naturae humanet simpliciter, sed fuit donum naturae humanae descenΨenus ab Adam. Ita peccatum originale non est inordinatio natur et humanet simpliciter, sed inordinationaturae humanet descendentis ab Adam. XCVII. Vt haec subtilius de medullitus discutias, distingue naturam humanam exsentem in e viam, Ac naturam humanam existentem ab Adam. Natura humana existens in Adam respicit personam Adami, ut suppositum cui appropriatur; ratione cuius dona naturae fiunt personalia sicut de ipsa nat ra. Vnde oc ιnordiuatio natura secuta ex peccato actuali Adami non fuit ire

ipso peccatum originale, sed personalis solummodo fuit, eo ipso qubd esset

inordinatio naturae existentis in Adam, non verti naturae existentis ab imo. Natura humana existens ab Adam respicit persenam Adami non ut suppositum cui appropriatur, sed ut principium , quo originatur & ex quo omnes eam participantes accipiunt quamdam sanguinis unitatem ratione cuius sunt allia quid Adae. Etenim sicut collectio membrorum ex participatione unius animae accipit suppositi unitatem, ratione cuius quodlibet membrum est aliquid animae dantis ei motum : ita collectio descendentium ab Adam ex participatione naturet humanet descendentis ab uno accipit quamdam sanguinis unitatem, ratione cuius quilibet descendens ex Adam est aliquid Adae, dantis ei naturam abino descendentem. Manus est culpabilis oecidendo hominem, non vero gladius per quem manus occidit, quantumvis gladius moueatur etiam ab anima. Gladius non punitur , manus punitur. Non ob aliud occisio hominis imputatur manui , Aepunitur nisi quia ista inordinatio motus in manu existens est voluntaria, no a voluntate, quae sit in manu, sed voluntate quae est in anima communicante manui motum in unitate suppositi ; Ita inordinatio natura imputatur euilibet ex Adam descendenti, non ob aliud, nisi quia inordinatio natura existens inruolibet descendente est voluntaria, non voluntate quae sit in persona descenente, sed voluntate quae est in natura communicante personae descendentinaturam in unitate sanguinis propter naturae de uno vnitatem. Quod iacit unitas suppositi in ijs quae sunt personae, hoc facit unitas sanguinis in iis quae sunt naturae; Ae quod facit voluntas animae mouentis membra ad locum, hoc facit voluntas naturet mouentis posteros Adae ad naturam. Omnes enim Adae posteri debent in pret senti considerari, ac si omnes immediate essent ab Adam

geniti. Vide D. THOMAM in quaestionibus disputatis, cujus est hac tota' det Malo doctrina. 2'XCVIII. Deficiunt qam adinventorer, qudd idem voluntarium requirunt ad inordinationem natura, sicut ad inordinationem personae in actibus, qui sunt suppositorum, existentem. Inordinatio personae debet esse voluntaria voluntate per nae; Inordinatio naturq debet esse voluntaria voluntate naturae, quae est in principio communicante totam naturam. Voluntas tutoris trahitur ad Voluntatem personalem pupilli. Voluntas naturae non debet trahi ad voluntates personales descendentium; sic enim non naturae sed personet voluntas -ret. Ipsae personae descendentes trahuntur ad voluntatem naturae quasi membra unius militudinis ab ipsa motae: eo proportionali modo qua ad volun-H tatem

A. a. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION