Examen philosophiae platonicae. Authore Lud. de Morainuillier d'Orgeville presbytero oratorij D. N. Jesu, doctore sorbonico, ... Maclouii apud Antonium de La Mare, typographum eiusdem illustrissimi & reuerendissimi D. Episcopi Maclouiensis, 1650

발행: 1650년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

18 o Dial. PL Pars II. De primo Principis.

tellectum participatum , quoniam intellectus participatus perfectus non est, nisi habeat este boni forme & vniatur cum primo bono, cum sit eius vltimus finis: id autem quod reddit intellectum boni sormem est bonum participatum in ordine primi boni. Sequitur ergo quod bonum participatum in ordine primi boni sit supernaturale, id est, supra omnem gradum eorum quae in terum natura subsistunt. Et hoc videtur D. Thomas volui s. significare loco citato : nam, eum loquitur de gratia quς est participatio naturae diuinae, non dicit et se participationem alicuius alterius perfectionis quae sit in Deo, sed

tantum diuinae Bonitatis art. I. qu. MO. inquit, est inecialis dilei ita secundum quam Deus trabis

creaturarn rationalem supra conditionem natura ad

partieipitionem diuini Bani. Et art. r. ad a. secvndytis hoc, inquit , quod anima tinperfecte participat Iis inam bonitatem , ipsa participatio diuinae boηitatis, quae est gratia, imperfectiori modo babet esse in anima quam anima in sie ipsa subsita l. e 1 tamen nobilior quam natura anima , in quantum es expressio , vel participatio diuinae bonitatis.

Haec propositio est secundum doctrinam Platonis. Nam cum ex eius doctrina rath primi Boni sit in ordine qui est supra omne ens. sequiturqubd quae participant rationem primi boni sint supra omne aliud participatum quod est in ordine entis, secundum doctrinam Platonis. At certum est, quidquid est participatum in rerum natui se in ordine entis,omnia enim

222쪽

Caput primum. De 18 Iparticipatam rerum natura sunt entia. Sequitur ergo participata in ordine primi Boni esse supra omne quod est in rerum natura , ac proinde es e supernaturalia e nam supernaturaledicit ut quod excedit omnem naturam entis creati. Proclus in Elem. propos. Us. Probat Deum participatum esse superet ciuialem, qtita

est ordinis & seriei ipsius boni. Si id quod est ρει-

mam, inquit, est superessentiale, omnis vero Deus est feriei inius primi, quatenus Deus eris seuperessentialis.

.ticipatum, quod eis seriei & ordinis ipsius pii

mi Boni habet virtutem anagogicam, purgatiuam & conseruatiuam. Probatur, quia quae sunt aliouius ordinis & seriei participant ea quae sunt illius seriei : v. g. quae sunt ordinis intellectualis participant ea quae sunt intelle- et tralia, ut intelligentiam , & quae sunt ordinis animalis . participant ea quae pertinent ad animam, ut vitam. At virtutes illae anagogica purgatiua, & conseruatiua, slint ordinis primi Boni, ut phobauimus superiori sectione. Ergo bona participata in brdine primi Boni habent vir tutes illas anagogi clim. purgatiuam, & conseruatiuam. Secundd probatur, quia cum illud. bonum participatum sit ordinis primi Boni ,eleuat ad ipsum primum Bonum dc constituit participans in illo ordine formaliter : Et cum Oidci primi Boni sit sit pra ens, purgat participans ab aflectu omnis entis creati: Et cum primum Bonum sit immutabile, ut probauimus supra, se-

223쪽

38r DL PI. Pars II. De primo Principis.

luitur qubd eon seruat & confirmat partici. pans in ordine ipsius primi boni & in abstractione ab affectu entis creati,quantum eius nais tura patitur. Confirmatur aut horitate D.

Dionysii eapite tertio de coelesti Hiera chia. Nam primb quidem dicit Hierarchiam

esse institutione, cuius intentio est ereaturam Deo similem reddere, ita ut sit Dei cooper trix, diuinamque operationem quantum potest exprimat: ex quo sequitur talem institutionem esse ordinis diuini. Secundb docet huius institutionis tres esse virtutes seu facultates, quarum prima est purgatiua, secunda est illuminatiua, tertia est persectiva. Per purgatiuam qui purgantur, a deterioribus & immundis liberantur: per perfectivam qui perficiuntur, trahuntur ad superiora et per illuminatiuam qui illuminantur , son tantum illustrantur secundum cognitionem, sed influentiam boni recipiunt secundum esse supernaturale, quod est natura sua immobile & immutabile, ut participans de natura ipsius boni. Nam D. Dionysius ad imitationem Platonis bonum Srali comparat α boni influentiam cum eius influentia quae non solum respicit illuminationem rerum, verum earum entitatem. Et Doctores Mysticae Theologiae tres conditiones & status vitae spiritualis &diuinae agnoscunt dum eam diuidunt in purgatiuam illuminatiuam & vnitivam.

Haec propositio est secundum doctrinam , Platonis.Nam Proetus loco citato ostedit illud

224쪽

Caput primum. De Bono. a 83

quod est prinium in aliquo ordine suam perfe- Aionem toti seriei dare.Cum igitur virtutes proprie conueniant primo bono, sequitur quod

illas det Bonis participatis quae sunt in illius

serie & ordine. Et pro p. m. Omnis ordinis, I quit, prima Iunt, formam babem eorum qua sunt ante ipsa ; ea enim qua μοι in γηaquaque .summitate , propter , militu/inem coniunguntur cum subiectis . propter cobarentiam pyogressus viritiem rum. Quare qualia sunt illa primo, talem G ista foramam fortita sunt cognatam cum illorum natura. Et pro p. sequenti: Omnis, inquit, diuinus numerus unitas est : Si enim diuinus numerus causam habes

antecedentem , ut intellectualis mentem, animalis

animam , cir ubique multitudo est eaUae similis; perspicuum est quod . ipse diuinus numerus es singi laris, siquideminum unum es Deus; Loc vero, si quiadem ipsum bonum cr unum es idem. Etenim imum Bonum . Deus idem . seno enim nitis es se perius, o

quod omnia expetunt, est D cu . SExTA PROPOSITIO. Bonum participatum in ordine diuino dat suo participan- , ii lumen supernaturale. Probatur, quia imprimis certum est Bonum participatum in ordine diuino dare lumen aliquod suo participanti. 'quia primum bonum dat lumen suis effectibus. nam primum bonum, ut diximus est ipsemet Deus r at quod Deus lumen conserat suis essectibus, patet ex scriptura: Omne datum optimum, inquit D. Iaeobus I. cap., Desici dens a ρatreis tym. Dctoan. c.I. Et ex D. li de

225쪽

184 Dial. pl. pars I L. De rimo Principio.

diu. nom. comparat primirm Bonum Soli qui il

lumireat omnem creatura corpoream; quatenus

eii capax recipiendi lumen a Sole. At primum bonum non confert lumen suis participantibus, nisi mediante aliquo bono participato: nam imparticipabile in quolibet ordine nihil dat participantibus , nisi mediante aliquo participato eiusdem ordinis. Sequitur ergo quod bonum participatum confert aliquod lumen suo parti- cipanti. Iam ver b quod illud lumen sit supe naturale probatur, quia bonum participatum confert suo participanti lumen in ordine diuitano , si sit capax illius ; nam perficit participans in ordine diuino, si sit capax illius; at quod est in ordine diuino est supernaturale. Ergo lumen quod bonum patticipatum dat in ordine diui 'no est supernaturale. Confirmatur, quia Angeli per virtutem illuminatiuam & perfecti-uam elevantur ad Dei similitudinem, ut docet D. Dionysius lib. de caelesti Hierarchia. ' . Haec propositio est Platonis sexto de Re p. ubi comparat primum bonum Soli; quia sicut res quae natura sua, habent lumen per quodsiint coloratae nam color nihil est aliud quani participatio luminis in opaco 3 tamen ut vi- 'deantur, debentillustrari lumine Solis, quod est

supra naturam cuiust ibet corporis colorati: ita& res omnes etiam natura sua intelligibiles, . quamuis habeant lumen intellectuale, debene inii minari lumine boni ut intelligantus. Sequitur ergo quod bonum participatum . nserat iumen

226쪽

lumen quod sit supra naturam ipsarum rerum, ac proinde supernaturale. Plotinus Enn. 6. l. 7.

eap. H. Sicut enim, inquit, in corpo, ibiω , citramisu D mixinm sit naturaliter intus lumen , alio tamen

vin es lumine ut palam apparear color ei in f Ius id est lumen naturaliter insitum , sic supernis qηoque re-bin , quamuis lumen habeant plurimum, praestantioνe , quodam opus lumine , vi cs' a seipsis es' a qοοais alio discernantur. ηCOROLLAR iv M. Ex eo colligitur Bonum illud participatum, praeter illam pulchritudinem quae illis est naturalis, conferre pulchritudinem supernaturalem ipsis participantibus . inun ὀ talem vi sine illa naturalis pulchritudo nullam vim habeat, & si valde imperfecta. Plotinus in mente quidem agnoscit pulchritudinem spiritalem , sed tamen sine illo lumine dicit illam torpere & nullam vim habere alliciendi ad se. Eodem lib. cap. 2 2. mentis quidem pulchritudo , inquit , torpet priusquam Boni lumen acceperit. Et hoc explicat exemplis : Cur enim, inquit, in facie qsidem vinentis matu pulchritudinis stlendor apparet, in facie vero defuncti, necdum . manifeste permutata vix pulchritudinis restat vestigium Car itertim inter imagines quae videntur

vivaciores, etiam pulchriores occurrunt, quamμis aliae

exac tori sint mensura compositat Cur viventis farina, eιiamsi sit miniis compasita , pulchrior tamen occurrit

qua uis imaginis pulcbritudine ' Hinc possumus intelligere quantum sit conforme rationi quod dicitur a Theologis de natura gratiae,cum assu, Bb

227쪽

186 Dial. Pl. Pars II. Reprimo Principio:

- runt conserre pulchritudinem animae talem vietus comparatione pulchritudo naturalis sub -' stantiae spiritalis nullius sit momenti, & sine illa turpitudinis labem incurrat. D. Chrysostomus dicit vocari gratiam, non tantilm quia gratis detur, sed quia grisos essiciat eos qui illa perficiuntur: et hoc probat authoritate D. Pauli; non enim utitur verbo εχαρι ατο, id est gratuito contulit, sed εχαρἰτωσε,id est gratos ef-- fecit. Ae daemones quamuis retineant sua natu- . talia & habeant naturam spiritualem, in qua consilit lumen spirituale, dicuntur tamen tene- . brosi & principes tenebrarum , propter defectum luminis gratiae, ita ut nulla in eis pulchritudo, sed turpitudo appare t.

228쪽

Caput secundum. De Malo. 18γCAPUT SECUNDUM. D E M A L O.

Tria sunt explicanda in hoc capite primum,

. sit malum : secundum , quo quam sit iubιecium mali: tertium, si nauam siu causa mali.

SECTIO PRIMA.

QUID SIT NALV ILI Ualam reperitur in rebus: Non eonsistit formaliter in aliquo positivo i Consis it formal ter in priuatisne materia non est malum formaliter : Non est ullum malum per se malum es natura sua destructivum. P RiMA PRO pos ITIO. Malum reperitur in rebus. Probatur, quia id quod Op- ponitur bono est malum: atque est in rebus aliquid quod est oppositu in bono. Nam in rebus reperitur vitium; est autem vitium oppositum bono , virtus enim est bonum, vitium vero virtuti opponitur : Cum ergo malum sit quod bono opponitur, sequitur in Iebus malum reperiri. Hanc rationem agert D. Dionysius cap. q. de diu. nomin. NU , laquit, sit malum,

istus . vitium idem erunt , omnisque virtus ide nerit quad tota vitiositas, quae particularis est vir sus boe erit qu/d vitFum itidem particulare, neque quod virtuti aduersatur , erit malum a que con-

229쪽

188 DLL Pl. Pars II. Deprimo Principio.

Dariis eastitati luxuria est iupitiaeque iniustitia; neque pro secto dixerim ius um Or in tu tum idem esse; veis ruin or antequam foris appareat virtutis aduersὰs improbitatem di 1identia, in ipsa lone e triὰs anima pro νβtis distant a virtutibus vitia, perturbationes uecou ra ratione'n rebellant. Atque ex his necesse est dare aliquoὰ contrarium bono malum , neque enim sibi iρβaduersatur bonnis. Secundo probatur, quia ordo rerum postulat ut alia magis, alia miniIs accedant ad bonum : Ex quo fit ut sint aliqua quae minus partacipent de bono. At in iis quae miniis de bono participant potest esse aliquid de

opposito boni : malum autem est oppositum boni. Hanc rationem adfert D. Thomas prima pari. quaest. 8. ar. a. Perfectio, inquit, vinuεν μ'

requirit inaequalitatem esse in rebus, ut omnes bonitatis oraducimpleantur. Es autem unius oradus bonitatis , ut aliquid ita bonum sit quod nunquam desidere possit: alius gradus bonitatu est , ut aliquid ita ιιπμm sit quod abbus desitare posit . Q i etiam gradus in ipso esse reperiuntur : quaedam enim hunt quae suum

esse amittere non possunt. ut incorrupsibilia; quaedam vero sunt quae amittere possunt, ut corruptibilia. Siene ergo perfectio uniuersi requirit, ut non tanti in sint e ria incorruptibilia, seὰ etiam corruptibilia ; ita perfe-tiis uniuersi requirit ut sint quae a bonitate deficere ρομ int i unde manifestum est quod in rebus misium inuenitur. Nec est quod quis dicat ad prouidentiana

pertinere malum impedire. Nam ut ait D. Dionys. loco citato Non est prouidentiae violare natura . . Quocirca vi prouidentia c. iusque naturae

230쪽

s servatrix eis quae ρJr se moirenti r et ea qualibe-νο aguntur arbitrio ) prouidet omnibi sque si untis proprie, ut omnium sing lorum natura capit totius ae uniuersae prouidentia, pro modo cuiusque prouidentissimas bonitates impartit.

Haec propositio 'est Platonis ut testatuePlotinus Enn.3. lib. 2. cap. 3: Quamobrem, i Plato loquit, impossibili est malum penitus extirpari , qua- , niam alia aliis inferiora per ref=ectu a. boni naturam, ω alia diuersa sunt a bono subsiHentiae suae causam inde fortita, taliaque euaserunt ρωρterea quod a bona remotissima prouenere. Proclus lib. I. Theolog. cap. II. eandem rationem adfert quare malum - sit in rebus. Ipsium diuinum, inquit, collocatur in stipsio in perpetuum eausa banorum, omnibus fecundis

expandens sine iuuidia bonorum communionem i illo iarum vero quae bona participant alia quidem conse uant communionem, or proprium bonum purὸ δε cipientia retinen3 eonuenientem sibi bonorum partem propter facultatis abundantiam; alia vero in extremis Πιuerboruν collocata omnino quidem er ipsa sicundum suam naturam fruuntur Deorum bonitate aeque

enim si ri potest vi sint . primum subsistant ea quae ιoni praesentia prorsus eisrent ) elim vero susceperint

talem fluxum, neque integram σ non mixtam balent . conseruare ad se peruenientem donationem. . SECvNDA PRO pos ITIO. Ratio mali

non consistit in aliquo positivo & reali. Pro- batur pri inb , quia quidquid est reale habet boni participationem, nam est effectus byni; at malum non habet boni participationem, est

SEARCH

MENU NAVIGATION