Examen philosophiae platonicae. Authore Lud. de Morainuillier d'Orgeville presbytero oratorij D. N. Jesu, doctore sorbonico, ... Maclouii apud Antonium de La Mare, typographum eiusdem illustrissimi & reuerendissimi D. Episcopi Maclouiensis, 1650

발행: 1650년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Dialea. μι. Pars III, De Mente. inquit, qmd est perbe subsistens, ad seipsum reueris, Mndi facultata praedituin es : si enim a seipμ ρνι-greditur psam quoque reuersionem ad seipsem foetet,asso enim singulu es progresse ,a. hoc etiaώψμ ρνο- vesim furcognata reuersio est. Et rationem reddit. quia amnis eausa dare potest cum ipse esse-i in

non est in alio, sed in se. Probatur, quia quod . habet esse per se, in seipso est, quod enim est in alio. intiget illo ut conseruetur. At quod est per se, non iiψiget alio , ut conseruetur. sed conseruatur . seipso : quia quod habee principium sui. esse in seipso , conseruatuς ὲ seipso. Ergo quod est per se non est in talio, sed in se.

Haec propositio est secundum doctrinam Platonis. Proclus in Elementis Prop. M. Omneqvirine,' inquit, quia in His es, ab alia tantum nodueitur ; omne τοι Pod est iu stipse, per se ΓΑ Mens est. . Nam silud quidem quod est in alio . Gquod subiecto inalget, nainquam sui ipse νε--d. vim habe . Quad enim seipsum producere narura tum es, Aia sede nani natiget, quoniam asti scσηt-tin re in stipse cinfersatur fine bubiecto : quod vero in siet a manet e or censeruari potes, id fui Eueri in testarem vim Libet, ipsium in seipsum pro greaens σ sui ipsius conseruatiuum eximus: σ Φς - βψμ existin, ut cassatum m eausa. '. B OL L AR1 vati Sa his colligitur, pri

372쪽

caput primum. De primo ente. 373nnuit ens esse immateriale & incorporeum. Nam primo ens materi ala non habet principium actimim sui esse in se, materia enim . quae est principium entis materialis, non est principium in tuu sed passi uvna,& est in potentia eris, indigetque agente naturali. ut de potentia adactum teducatur. Secundb ens materiale non est in se, nam constituitur in esse per formam, forma autem entis corporei non est in se, sed in materia. Tertio , quia ens materiale non habet facultatem se eonuertendi ad seipsum. ει se reflectendi supra seipsum. Proclus in Elementis prop. 33. Omni, inquit, quod ad be o n-

ωertendi habet, incorp reum est, nullum enim 'corpuae astum est se commere ad seipsum : si enim quod ad aliquid se eonuertit, eam illo coniun,hur ad quia se easuertis, per=icuum est quod omnes partes ais canisvmur eum omnibuι partibus illius quod si ea ertit ad se : Me enim est ipsum ad se reuerti, elim ambo fiunt unum, G' illud quod reuerat-ιην, or illud ad quia reuersum est. Hoc autem in earpare est i sibile, ae deniq; in omnibus giuidui, Haud enim ἐρ-m totum diuiduum eum ipse toto eσnruntitur , pro re ipsam paxtiam diuisionem , quod aliae alibi sivi. Nisuum igitur e-pus aptum est na- 'tina sua, ut ad se reuertatur. Si quid igitur vim ba- ιρι ad se reumendι es ineorporeum re indiuidunm. INTA PRO Pos Io P. Primum ens non admittit in se ullum accidens. Probatur

Primb , quia accidens dicit aliquid quod est extra rei essentiam , it aut nihil conserat ad

373쪽

pexsectam essentiae constitutionem: viae nou

praedicatur in quid', sed in quale , ut docet porphyrius in Isagoge, cap. I6. inciei, inquit, proprium est, in ινηκ sione quid es,aimbutiis quorum es steries; aecidentis, in qηUisne quale quid est, aut quomodo se babet. At in primo ente nihil est, nisi quod pertinet ad essentiae epnstitutionem. S cundo, quia accidens dicit respectum ad subiectum: at ratio subiecti dicit impersectionem;

sese enim habet ad id quod est in subiecto, vepotentia ad actum, & habet rationem materiae, accidens rationem formae. Atqui nihil pote tiale &ὶ imperfectum in primo ente admitte

dum est. . .

Haec propositio est secundum doctrinam platonis. Nam Plotinus vocat essentiale, quidquid pertinet ad essentiae constitutionem de

complementum . caetera vocat qualitates; quo 'nomine intelligit, quae vulgb accidentia v cantur , quoniam rei iam constitutae in suo esse accidunt. Enn. 1. lib. 6. de essentia& qualitate, & Enn. 6. lib. a. de generibus entis, non admittit interentis genera. inisi illa quinque, essentiam , motum , statum, identitatem, M' alteritatem, quae ad constitutionem primi entis pertinent; & reiicit ea quae enti accedunt post eius constitutionem , & proptet eam rationem, quantitatus, qualitatem, & relationem, admittit tanquam essentialia & genera entis

physici , quandoquidem pertinent ad entis physiai consticutionem. Λt quando aliquid

374쪽

Caput primum. De primo ente. 333 'in aeter eisentiae constitutionem, accedit tam- quan , additamentum, infert defectum &ina.

persectionem inessentia: quod repugnat perfectioni primi entis. Denique certum eli in primo ente nihil admitti in doctrina Platonis, quod potentiam passiuam inuoluat : accidens autem supponit in eo in quo est, potentialitatem, respicit enim subiectum. SExTA PRO Posi TIO. Deus es primumens. Probatur primb, inter nomina, quae Deo conueniunt , praecipuum est , stat es. Cum enim Deus Moysem i litteret ad populum Israel : & dixisset Moyses: Si dixerint mihi, quodes nomen eius, quid dicam eis: Respondit eis Dominus, Sic Aees eis: stat est, misit me ad vos. Vnde D. Damascenus asserit principalius omQibus nominibus, quae de Deo dicuntur, esse, Qui s. D. Dionysius de diu. nom. cap. s. dicit, Deum esse veraciter ens. . Seriptura,inquit, non abia esse bonum doeet, aliud quad es , π aliad visam, σaliud sapientiam; neque plures causas , cr aliarum alias sectriees deitates . siveriores σ inferiores, sed

ius Dei bonos processus omnes, ut eas qua celebram

tar a nobis diuinas avellationes. Et pauld pdst: Age, inquit, bonam ipsium, ut veraciter ens, σomnibus quae siunt bubstantiam largiens, laudare pergamus . ψμm qui est substantiae misi superseu antiali virtute fundatrix causa est atque opifex. Secun- db probatur, quia quidquid est, vel est Deus, .

vel creatura. At primum dens non est creatura.

quia cremra est em p articipatum: est enim de

375쪽

336 Har. Pars III. De Mente

nihilo, & est in potentia : prii m autem ens non est participatum , quia ens participatum supponit aliud ens supra se, cuius participatione est ens. Sequitur ergo quod Deus formaliter est primum ens. Tertio probMur , quia eonueniunt Deo formaliter perfectiones, quae nullam includunt imperfectionem. At ens, vesic nullam inuoluit imperfectionem: esse enim, a quo eos dicitur , est actus & perfectio omnium : omnia enim dicuntut esse actu p& exis mulam, & quando de potentia ad actum reducuntur , id ni cdm existentiam habent, eum antea non haberent, nisi in potentia. Sequitur rgo quod esse formaliter conuenit Deo.Quod si ita est consequens est, ut Deo conueniat esse primam ens; est enim omnium perfectissimum. Haec propositio non abhorret omnitib hdocti a Platonis. Nam Porphyrius , ut refer- . tura D. Cyrillo Alexandrino, in praefationcilib. contra Iulianum , asserit quM Plato non

includit diuinitatem intra bonum , sed eam agnoscit in ipsa mente & transire usque ad animam : Et Plato ipse, in Epistola ad Dionysium, agnoscit tres Reges, Minquit, ηα 'fficienterribi a mε prima naiara aemonstrarum moe : diiscendum est igitur tibi nane per κηqnnita qηaedam, ut si quid bula tabula, vel mari, vel terra , conti eat, qui eam legerit , intelligere von possit. Est autem ita. . viro omnium truncta sunt. Usiin gratia omnia, ipse Plebrori m sisniam 'ausa ; eilaea ferandum. sicunda I ritoa tertium, tertia. Quae verba eius

discipuli .

376쪽

Caput prrmum. De primo ente. discipuli de bono , mente, & anima sunt interpretati , itaui Diuinitas, iuxta doctrinam Platonis , non solum bono, sed etiam menti contueniat. uomodδ aute menti Diuinitas communicetur, non explicat Plato. Qubd si elu, discipuli non omninb veritatem fidei attige runt , non est mirum . cum id superet vires luminis naturalis. SEPTIMA PRO pos ITIO. Primum ensidentificatur eum primo uno & bono. Probatur primo , quia quae Deo formaliter conueniunt, de ad illius essentiam pertinent , non distinguntur realiter, sed sum unum & idem unde unum de alio praedicatur propter identitatem: unde quia bonitas & sapientia identificantur in Deo : ideo dicitur, quod sapientia diuina est eius bonitas. Atqui primum bonum re primum ens conueniunt Deo sormaliter. Ergo non distinguntur realiter inter se , sed sunt unum & idem. Secundo probatur , quia primum ens persectissimὸ unitur cum primo uno & bono, tum quia immediate & proximEoritur ab uno; tum quia immediatE & proximὸ conuertitur ad unum: quod enim proxima otitur ab uno & proxime conuertitur ad unum, proximὸ ad primum unum accedit. Atqui quod proxime omnium accedit ad primum unum, persectissimὸ .vnitur cum primo uno. Sequitur ergo, quod primum ens persectissim E omnium cum primo uno coniungitur, F proinde quod

non distinguitut ealitet a primo uno & bono,

377쪽

338 pars III. De Mente. sed est unum & idem cum illo.

Haec propositio non abhorret a doctrina Platonis, quia etsi multa sunt in doctrina Platonis quae videntur inferre distinctionem realem inter primum unum ac bonum , & inici 'primum ens, ut quod primum bonum & unumst principium entis , quod primum ens oriatur 'ab illo laquam prima eius genitura, quod primu unum sit imparticipabile,ae primum ens sit participans, quod recipiat eius participationemrtamen Plotinus videtur non agnoscete distinetionem realem primi eritis a primo uno de bono, Enn. s. lib.I. cap. 6. nam primis quidem dieit primum ens se habere ad primum unum& bonum , sicut lumen & splendor se habet ad solem l loquendo enita de primo ente peteomparationem ad primum unum & bonum rc Onam , iRquit, quid e nobis es eirea si deorandum ' lamen undique circi usum ex ipse procedens; ex ipso, , m ne te, sicut fuia Prem flatis eirea ipsum. circa Deum ex ipso ρυ- genitum. Secundo dicis talem esse unionem

primi entis eum primo uno & bono, ut nihil sie interiectum , & absoluid non distinguantur

inter se nisi alietate: loquendo enim de mente, euius nomine intelligit primum ens, Dεum, inquit , sustiis meus, linato Dei, ut ira sit intellectin. ridet vero Deum minime i-ὸ si parata, seed η soniam es μ' ipsum, nihilque est meai m , quemadmodum

378쪽

Caput rimam. De primst ente. 3

itione δ contentu n , praecipue autem quando soli Iuue genitor atqne genitvi : at ubi quod genuit est omnium . Optimum, necessario genitom in cobaeret , se se adeo ut alteritate solum heparetur. Vbi notandum est

Plotinum asserere hoc in loco mentem abso- 'lute inbn separari a bono, nisi ineritate : non enim in exemplari graeco ulla est particula diminuens , ut mirum esse videatur quare Marcilius Ficinus addiderit, ut ita dicam. Et quasi. Sic enim habent verba Plotini ῶς τῆ ετεροτκτὶ

COROLLARI v M. Ex his colligitur primum ens non esse effectum boni. Nam id quod ab alio oritur, a quo non distinguitur realitet secundum esse, non est effectus illius, neque id a quo oritur est illius causa: ham causa quae proprie causa est, exempta est ab effectu. Potest autem, id a quo aliquid oritur, esse illius plincipium: non .cnim necesse est principium. distingui realiter . secundum esse, ab eo quod ab illo oritur , ut diximus in disputatione de principiis. Atqui primum ens non distinguitur realiter a primo uno de bono. Non igitur primum vnurn & bonum est causa entis primi, neque primum ens est euis effectus. Vnde videmus Platonicos vocare prim*m ens , verbum boni, filium boni, non enctum. prolier intrumam eius cum ipso bono vnionem.

379쪽

' Primum ens non est unum G bonum fer participatis nem: Primu/ens non est verum per luminis ii,ini participationem : In primo eme est primis pul-b ebrum : in primo ente V primis vita: Primum ens habet patentiam infinitam e Primuin ens es immu- . raoiler primo enti conuenit aternitas: primam ens

εn immensium. ΡRrMA PRO Pos IIIo. Primum ens non est unum & bonum per participationem. Certum quidem est primum ens esse unum de bonum. Nam nullum est ens quod non sit unum& bonum ; quae vero eoniieniunt omni enti, utens est, conueniunt etiam primo entir & certe eum oriatur ab uno & bono , necessario est

unum de bonum. Quδd autem non sit bonum& unum per participationem prcssiatur . quia quod identificatur cum primo uno & bono, non est bonum per participationem; nam habet in se primum bonum, quod autem habet ipsum bonum in se ,, est bonum & unum per ipstim primum bonum dc unum: quod igitur identificatur cum primo bono & uno, non est bonum dc unum per patticipationem. Atqui primum ens identificatui cum primo bono de uno, ut probauimus sepeliori sectione. Sequitur

ςrgo quod primum ens non est bonum dc unum

380쪽

Caput primum. De primo ente. 3 Iper participationem . sed per communicatio- nem ipsi is primi unius & boni. Confirmatur.' quia primum ens est Deus, ut probauimtis superiori sectione. At nihil in Deo est particia patum: cdm hoc repugnet perfectioni diuinae quidquid enim est in Deo, est Deus, ac proinde est primum Sc imparticipabile. Haec propositio non est omninb eonformia doctrinae Platonicae. Nam quamuis Platonici multa & eximia de primo ente asserant, & nullam in eo admittant imperfectionem, ut quod immediat E sit post primum vnum & bonum , dcintimam cum eo unionem labeat, tamen in eo participationem unius & boni admittunt, ut patet ex Proclo in Elementis, propositione I; 8.

Sed mitum non est philosophos, solo lumine naturalis intellectus,non potuisse peruerit re ad id quod a diuina reuelatione dependet, & ad fidei doctrina quae supernaturalis est, pertinet.

non est vertim per luminis diuini participationem. Certum est primum ens esse verum, quia est obiectum intellectus & intelligibile , obiectum autem intellectus est verum. Certum etiarn est ad veritatem entis requiti lumen diuinum: sicut enim sol per suum lumen reddit viasbiles actu colores, qui sunt objectum visus, ita lumen diuinum reddit entia, quae sunt obiectum intellectus. actu intelligibilia: ad veritatem enim requiritur quod sit aliquid mani-

sistativum. ν et0p- est luminis, esse mat

SEARCH

MENU NAVIGATION