Examen philosophiae platonicae. Authore Lud. de Morainuillier d'Orgeville presbytero oratorij D. N. Jesu, doctore sorbonico, ... Maclouii apud Antonium de La Mare, typographum eiusdem illustrissimi & reuerendissimi D. Episcopi Maclouiensis, 1650

발행: 1650년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

4 a Dialea. Plat. Pres IV. De Amma. itaqke qaod es huius diuini diuinius , vicinitatem inquam, Mi ae se supremum quod post vieinum σὰ qηο es anima. Et si enim tanta res sit quantam

ratio demonstrasis , imago tamen quaedam est inte lectus ipsius, quemadmodum vertam in probatione verbi existentu in animo , Sic e go σ anima mentu es vrabum G tota est acim atque vita quam producit in alterius existentiam. Et paulo pbst e Itaque ism bae substantia es a mente , tum actu verisbum mentis qua ab ipsa coηθicitur. Et cap. 6. dicit expressis verbis animam esse verbum mentis, sicut mens est verbum boni: Et lib. cap. 8.Ec s. asserit animam esse imaginem intellectus. Ex hoc vero sequitur rationes quae sunt in anima esse minus uniuersales quam quae sunt fiemente: Nam verbum explicite & diuisὸ continet ea quae in eo eontinentur cuius est verbum.

natur prima animai Omnes arrima partisipata dependent a prima tamquam a causa a Anima par ticipatae aliae bunt perfectae bubstantiae,aliae imperfectae r Sola anima rationalis G per sie est vera anima r Nalla anima participata est pars primae anima e Omnis anima rationalis es capax illi frationis . diuinae s intellectualis e Nulla os subsantia creata supra gradam anima.

tatem

512쪽

Caput I. De anima in uniuersum. 473tatem in quolibet genere quae stat extra multitudinem: quod omnis multitudo supponat unitatem patet,quia omnis multitudo est una, ergo supponit unitatem a qua est una , non enim

multitudo est una per se, eum sit opposita unitati: γδd unitas illa sit eiusdem generis cum iis quae sunt in mustitudine patet, quia multitudo , verbi gratia, non simpliciter est una. sed ea una in tali genere et ergo supponit unitatem in eodem genere, alioqui non esset una in eodem genere : MM denique illa unitas it extra multitudinem patet, quia id quod conuenit toti multitudini non potest otiti ab aliquo particulari illius multitudinis r non enima particulati potest oriti quod est commune

toti multitudini. Atqui datur multitudo animarum , ut patet; nam anima est substantia immaterialis tegendo & mouendo corpori accommodata e 1unt autem multae substantiae eiusmodi, nam ex sententia Aristotelis coeli mouentur ri substantiis immaterialibus tot sunt tales substantiae quot corpora coelestia. Ruicenna dicit ultra eas substantias quae mouent coelos,esse aliquam aliam substantiam, quae mouet eorpora ista inferiora. cpiam vocaddatricem lamarum: de D. Gregorius I . Diat.

asseris quδd in hoe mundo visibili nihil nisi per creaturam inuisibilem disponi' potest

Cuius rei rationem reddit D. Thom. . pari.

qu. IIo. art. I. quia corpbra non possum exercere suas operationes nia let motum , aq

513쪽

4 4 Anima.

proinde indigent moueri 1 substantia spiritua ji. Cum igitur sint multae animae,& omnis multitudo supponat in quolibet genere aliquam unitatem extra illam multitudinem, sequitur esse aliquam unam primam animam quae sit supra illam multitudinem animatum. Secundo probatur . quia dantur animae participatae, nam non poliant corpora animam participare, nisi sint animae participatae, cum ergo corpora animam participent, quia alioquin nqn essent vivetia, sequitur qudd sint animae participatae.

Atqui omne participatum in quolibet genere supponit aliquid primum, nam quod est participatum est alicuius participatio, illud autem est prius sui participatione. Cum igitur sine 'animae participatae , sequitur quod sit prima

anima, cuius reliquae sunt participationes. Hare propositio es: secundum doctrinam Platonis. . Proclus in Elem. propos. 2I. Pomquam prqbauit omnem ordinem, qui ab unitate dueit initium , progredi in multitudinem Vnitati cognatum , sic concludit : Pol illud primuin unum bant unitates , post illam ρνμmam animam sunt anima, post uniuersalem naturam sen particulares natura. Et propos. Icio.

tius seriei: . Omis, inquit, uniuerborum series ad partiei item eausam principium dirigitur omnia quae fiunt imparticipabilia ex uno omnium

inςipis nigrint . si mim v quaque series idem

514쪽

Caput I. De anima rnuniuersum. 47s.Iiquid patitur . est e o in unaquaque aliquid quod

pri ipatum obtinet, quod es ipsa identitatis eausarvi enim omnia entia ab uno , sic σ omnis beries ab

uno.

mae participatae dependent a prima animatamquam a principio. Probatur primo, quia in qualibet serie unitas exempta a multitudine habet principii rationem respectu ipsius multitudinis, omnis enim multitudo est ab uno. Ex quo ortum habet quod dicitur; avolare ρν

mum in quolibet genere est causa emerarum : mitas

enim exempta a multitudine est absolutὸ id quod est ptimum in illa serie. . Atqui'eertum est primam xnimam esse exemptam a multitudine & esse absolutὸ primam. Certum ergo est primam animam esse principium & eansam omnium aliarum quae in illa serie di multitudine continentur. Secundd probatur, quia imparticipabile in qualibet serie est causa eorum quae participantur . , nam imparti ei pabile in qualibet serie consert ad perfectionem eorum quae participant , inferiora enim perficiuntur. a superioribus , verbi gratia , anima perficie corpus , mens perficie animam. Atqui non conferret imparticipabile ad persectionem eorum quae sunt in inferiori serie, nisi esset causa& principium eorum quae participantur : nam inferiora non perficiuntur a superioribus . nisi mediantibas iis quae participantur. a Si ergo ea quae participaturi non procederent ab impartit

515쪽

4 6 Ptit. Pars IV. De Anima.cipabilitamquam a principio, imparticipabile

non conferret ad persectionem inseriorum, cum inferiora nihil reciperent ab illo imparticipabili. Sequitur ergo quod in qualibet serie, quae participantur, procedunt ab imparticipabili tamquam a principio. Haec propositio est secundum doctrinam

Platonis. Nam certum est uniuersalia non

perficere inferiora immediate , sed mediante sui participatione , ac proinde sequitur participationes esse estectus uniuersalium; addequbd effectus est participatio causae. Hanc Vero doctrinam explicat Proclus in Elementis propos. 13. Omne imparticipabiis , inquit . constituit a se ipse participantur , σ omnes Opostasis, qua participantur, ad impartieipabiles essentias contendant. Nam illad quidem quod es imparticipabile rationem unitatiι babens, ut id quodes sui ipsius cr nonas ius , caer quod exemptum es eae ipsis participanιibin , procreat ea quae participari

possunt. Si enim in 'eundum esset, staret secundum se γ nibit honorati baiaret. vel aliquid a se daret ;m illud quid m quod aliquid ab eo accepisset, participaret 'seum, illud veris quod datum esset, subsiseret

per participationem. cii in autem sit in eo a quo par

ticipatur, posterius es eo quod omnibus pariter adest ' quod omnia a be ipse replet. Nam quod es in πηο, in aliis non es. Ubi probat imparticipabile

non e sh in uno, sed ante omnia. Hoc autem

intelligitur itavi sit ante omnia in se, in omnibus vero pqx sui participationem.

516쪽

Caput I. De anima in uniuersum. 7 7

TERTIA PROPOSITIO. Animae participatae aliae sunt perfectae substantiae, aliae sene imperfectae & a subiecto dependentes. Prob

tur, quia animae participatae aliae sunt rationales . aliae irrationales e nam animae hominum sunt rationales, animae verbbrutorum sunt itis rationales : at animae rationales sunt perfectae substantiae, animae verδ quae non sunt rationales non sunt perseistae substantiae. Quod patet.

quia animae rationales non dependent a co pote in suo esse, animae verbitrationales dependent a corpore in suo esse, nam animae r tionales non utuntur organa corporeo ad ratiocinandum , ut probauiams supta et animae vero irrationales utuntur organo corporeo ad

suas operationes, verbi gratia, sensus olinx tiones , quae sunt persectissimae in anima ire tionali,non fiunt nisi per organum corporeum. At quod non est independens a materia α eorpore in operatione non est independens io suo esse; nam ad esse sequitur operari, ac proin eanimae irrationales dependent 1 corpore in suo ege. Qid si ita est . sequitur animas ratiopales esse perfectas substantias , animas verbirrationales egie imperfectas sebstantias: nam 'rmae quae non dependent 1 subiecto sunt periectae substantiae formae vero quae dependenta subiecto non sunt presectae substantiae, quia substantia persecta est quae per se subsistit, Aenon existit in alio. Cam ergo animae rationeses

sint independentes 1 eorpore in e, vimae

517쪽

4 8 Dialia. Plas. Pars IR De. Anima.

verb irrationales dependeant a corpore, ee tum est animas rationales esse pellactas substantias, non autem animas irrationales.

Hae e propositio est secundum doctrinam Platonis, quam explicat Proesus in Elementis prop. 6 . & 8I. ut videre est cap. de Mente, fecit. q. admittit enim, praeter animas quae dependent a corpore , alias animas per se subsistentes independentes 1 corpore. Vbi notanis dum est Proetum ita his propositionibus loqui uniuersalitet in omni gradu itavi ex eius sententia duplex sit participatio non tantum in anima , sed etiam in intellectu &in bono: In quo tamen magna est disset entia r nam vediximus in tractatu de Bono dc Mente, non est admittenda participatio quae sit perfecta substantia in gradu boni & mentis, quia hoc ropugnat naturae boni 3c mentis , ut sit participatio quae sit persecta substantia: at natura antismis postulat, t sit participatio animae quae sieperlacta substantia , & sepa abilis a partiei-pante e nam id quod participat animam est

Corpus: at natura animae participatae quae est

rationalis hoc habet ox se ut sit separabilis hcorpore; eum sit substantiade genere abstra

ctorum, ut diximus. ' . . :

Qv ARTA PRO Pos ITIO. Sola anima rationalis est vere anima citrationales vero sunt tantum illustrationes & idola animae. Probatur prim6 . quia verae. animae conuenit mouere corpus , ut probatum est supra ex communi

518쪽

Caput I. De an/ma in uniuersum. 4 7 9 consensu Philosophorum, & patet ex eo quod corpus non est mobile a se, sed ab alio : ergo

vel ab intellectu vel ab anima: at non est motum ab intellectu, quia intellectus non habet commercium cum corpore nisi mediante anima. Atqui sola anima rationalis mouet corpus, quia nihil potest mouere corpus nisi habeae actionem independentem a corpore: nam quod movet corpus per actionem dependentem a corpore, non proprie mouet corpus, sed compositum. Sola autem anima. rationalis habee actionem independentem a corpore, nam anima irrationalis utitur organo corporeo in omnibus sitis operationibus, siue ad sensum siue

ad vegetationem pertineant, anima autem rationalis non utitur organo corporeo ad eatri

actionem quae illi propria est ut diximus : sequitur ergo quod sola anima rationalis sit verὰα proprie anima. Secundo probatur, quia animae quae verE & proprie anima est conrente ut per se primd se moueat; nisi enim se moueret primι, non posset dare eorpori ut se moueret secundo , quia quod se movet primo totum

se mouet & non pars mouet aliam, ae proinde . cum anima det corpori ut se moueat per partes , oportet quod anima se moueat per se itavetotum se moveat: at non conuenit nisi animae rationali ut se moueat per se & tota sit mouens & mota , quia hoc non conuenit nisi

substantiis spiritualibus & abstractis a materia: at Uma rationalis est spiritualis , anima a

519쪽

48o Diali I. Hat. Pars In De Anima.

tem irrationalis non item. sequitur ergo quod sola anima rationalis sit verE & proprie anima, irrationalis vero sit tantum illus ratio & idolum animae. Confirmatur authoritate D. Gregorij Nyssent de Hominis opificio, capite Is. Quamobrem quum ea demum perfecta fila anima, inquit, intelligentiae or rat is est vi praedii. ia. quidquid scilicet tale non est, et eam anima n men quidem esse eommune potest: Nipsa nouanima, sed vivendi faealtra quaedam erit, quae more hominum an a appellatione eenstatur. Idcireo Deus homini auimalium Ormώ- vesci perinde atque OI ribm permitiis. quod eorum natura prope a vita illa

rerum naturalium absit.

Haec propositio est seeundum doctrinam Platonis. Vt patet ex Proclo locis citat. , nam propos. 63. absolute dicit animas quae non sunt perfectae substintiae non esse imas,sed tantum animuum simulachra. Ex bis stitur pen ictum est, inquit, quod o ipsa unitates illae qu idem perfectae ab una hum progresse , alia πινο sam illamia

nationes unitatum er mentis , or an Arum aliae

quidem fiunt essentiae perfectae , alia νπὸ sum tantum simulaebra animarum, or ita neque -nis uritas est De- , sed perfecto unitaι, neque μηδε intelli Ma. . iis prurietas γ' meus, Messentialis sua ment, nequi misis animae Alaminatio est inima . sed μαν π ipsa

IN T A P R o p e s It I O.' Nesia anima parfiei pata est pars intrinseca primae animae Probatur ptimo, quia nullus enctus est pars' sua:

520쪽

Capiat I. De anima in uniuersm. 8 1

suae causae; causa enim praesupponitur habet esse persei tum ante productionem effectus.

cum nihil habeat vim aliquid producendi nisi se perfectum, & signum perfectionis sit pro' ductio : qu bd autem habet partes non est per- . sectum nisi eas habeat actu, persectum enim est eui nihil deest: sequitur ergo quod nullus

effectus est pars suae causae. Atqui auima paristicipata est effectus primae animae, ut probatum est propositione secunda huius sectionis. Cet- 'tum igitur est nullam animam participatam esse primat animae partem. Probatur secundo, quia quod est primum in adquo genere nullas habet partes et nam livet est totum ante partes, vel supra totum ante partes : Cum enim sieprimum absolute dc extra multitudinem . vel est totum ante partes, vel supra totum ante . partes, multitudo enim est totum ex partibus: at certum est quδd neque totum antς partes,

neque quod est supra totum ante partes, habet partes in se. Nam patet qubd totum ante partes , non habet partes in se, quia totum quod habet partes in se, non est-illas, nihil enim est ante ea quibus constituitur, at totum quod habet partes in se constituitur ex illis, & partes integrant illud totum et Cettum igitur est quod totum ante partes non habet partes in se. Quod autem illud quod est supra totum ante partes non possit habere partes , patet quia partes dicuntur respectu totius , & qui

quid habet partes istum est: At quod est supra

SEARCH

MENU NAVIGATION