Examen philosophiae platonicae. Authore Lud. de Morainuillier d'Orgeville presbytero oratorij D. N. Jesu, doctore sorbonico, ... Maclouii apud Antonium de La Mare, typographum eiusdem illustrissimi & reuerendissimi D. Episcopi Maclouiensis, 1650

발행: 1650년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

sequitur animae motum non mensurari eadem mensura qua mesuratur motus corporum, cum

illi motus sint diuersarum rationum. Λtqui mensura motus corrosia est tempus, ut pater, sequitur ergo quod mensura motus animae

non sit tempus i id. autem euius motus non mensuratuρ tempore non est in tempore; anima ergo non est in tempore. Tertio, quia ex prinei piis doctrinae Platonicae sequitur priamam animam esse principium temporis, nam quod est , principium omnium motuum qui sunt in hoe mundo corporeo est principium

temporis, nam tempus, cum sit numerus motus sequitur ad motum : Atqui secundiim doctrinam Platonis prima anima est principium omnium motuum qui sunt in hoc mundo corporeo , ergo prima anima est principium temporis : at quod est principium temporis . non est in tempoee, sequitur ergo ex principiis doctrinae Platonis, qudd prima anima non sit in tempore. Et ex hoc principio Plotinus coneludit animam non esse in tempore, Enn. q. Quae cum ita sint, sequitur primam animam esse aeternam , cum ex Platonis doctrina qui quid non est in tempore fit aeternum.

ω 1NTA PRO pos ITI o. Prima anima habet prouidentiam totius uniuersi. Probatur. nam gubernatio totius uniuersi dependet vel

ab anima aliqua particulari . vel ab omnibus simul, vel a prima anima r nam metum est co Porum' gubernationem dependere ab anima,

552쪽

. I Dialea piat. Pars IV. De Anima. ut diximus superiori capite : atqui gubernatio totius uniuersi non dependet nec ab anima particulari , nee ab unibus simul ; non ab anima particulari. vhatet quia particularis

anima non se extendit ad gubernetreionem .iO- . tius uniuersi corporalis . sed tantem alleuius partis ipsius uniuersi; non dependet etiam ab omnibus simul animabus particularibus simpliciter & absolutὸ , quia gubernatio alicuius communitatis perfecta non est multorum, sed unius: nam finis gubernationis est vnio & pax eorum quae gubernantur , at multa ut multa non possunt esse causa unionis & pacis, non .est enim unio nisi ab uno . deinde multi non possunt esse causa unionis in communitate, nisi conspirent inter se & uniantur ad se inuiceni, at multi non uniuntur persectὸ nisi ab uno: sequitur ergo quod gubernatio totius uniue si non potest esse ab omnibus animabus particularibus. Ac proinde cum neque ab una partia:culari anima, neque ab omnibus per se possie. esse gubernatio totius uniuersi , relinquitur, qudd gubernatio totius uniuersi sit ab anima prima. D. Thom. utitur simili argumento ut probet mundum gubernari ab uno , I. pare. qu. IO3. art. Optima , inquit, gubernatio es* ρer unum: esim ratio est cl ia gubeνnatis nihil aliud est quam diremo gubernatενμm ad fin m qui

est aliquod bonam: unitas autem pertinet ad ration mεoni, ut Boetius probat in tertio de cissitatione pre. ἡρς quod sicut omnia desideram bonam, ita de deram

553쪽

. caput II. De prima anima. sis

unitatem sine qua esse non possunt: nam sn tantiim es in qua Mum est vumn. μηδε videmus quὸd res repus G diuisimi quantiim piunt. ear quod dilhlutio unissemusque rei prouenit ex de fectu illisu rei, or ideo id in quod tendit intentio maia ι-dinim gubernantis est unitar flue pax : unitatis

autem causa est unum. n. . ' : t

Hare propositio est Platoius. Nam in Timaedidicit animam a mundi opifice fuisse in medio huius mundi corporei collocatam quae obe- diemi eorpori mundano esset imperatura. t Eedeeimo de legibus expressis verbis asserit animam cuncta gubernare & habitate in omnibus quae mouenturis nisisse , i mi . qme in eoelos suns suis motibus anima dueis. Et colligitur ex principiis doctrinae Platonis. Nam Proclusia Elementis propos., docet absolute imparticipabile in omni genere adesse omnibus participantibus : in eo enim asserie distingui impa

ticipabile a participatis quod participata sine 'in singulis patticipantibus , imparticipabileveth adsit omnibus Milus illucescat. ideoque

non esse in numero participatorum, sed ant omnia. Atqui prima anima in genere anim rum tenet locum imparticipabilis: ham impa ticipabile est ante omnia participata , & est. eorum principium & causa: prima autem anima est ante omnes animas participatas & est causa & principium illarum. Cdm ergo totum uniuersum corporeum se habeat ad gradum

animae , utpote quia illi subiicitur quatenus

554쪽

participat de gubernatione & motione anima. tum, se Fitur quδd prima anima per suam guishqrnationem adsit toti uniuerso corporeo, illiaque uniuersaliter elucescat. SExTA PRO pos L TIO. Prima anima

prouidet non solum toti mundo in uniuersum. sed etiam omnibus rebus in particulari quae in illo sunt. Probatur, ouia persecta prouidentia est, quae se extentiit ad omnia quae pertinent ad persectionem rei prouisae r nam prouidentiavit propter bonum & persectionem rei prouusae e atqui nulla est pars uniuersi quae non per eat a d eius persectionem: perfectum enimes totum cui Ala paus deest& bonum est existegra causa. Cdm ergo prima anima habeae prouidentiam & gubernationem totius mundi corporei, & nefas sit eam Touidentiam dicere impersectam, sequitur quod habeat prouidenti m non solum totius mundi corporei in uni' uersum . verum etiam omnium terum in particulari quae in hoc mundo continentur. D. Th. . e re. qu. IN. art. s. probat Dei gubernatio nem se extendere ad omnia particularia ex eo

quM ratio practica , qualis est gubernatio. si perfecta sit, sese extendit ad omnia in parti-

555쪽

. Caput II. 'De prima avima.

variti dicere quod Dein omnium et Lim minimaram particularium rationem gubernationis babet.

Haec propositio est Platonis deeimo de legibus. Loquens enim de anima mundi a qua asserit regi & gubernari totum uniuersum, probat illam omnium rerum quae in hoc uniuerso continentur, quantumlibet parua sint, habere prouidentiam in particulari. quia si non haberet earum rerum erouidentiam, hoc accideret vel quia non haseret eognitionem earum rerum , vel quia non possee illis prouidere , vel quia negligeret illa ob tenuitatem et quia non pertinerent ad bonum totius uniuersi. At non potest diei quM non habeat earum cognitionem quia certum est Deum nihil ignorare. animam enim Deum appellat: nec potest diei

quod ea negligat , quia nihil negligit sitam. possessionem , at quidquid est in hoste mundo' , est eius possestio di demique non potest diel qubd non pertineant ad uniuersi perfectionem& bonum, quia quae sunt in toto reseruntur ad bonum totius. Et hanc ratiocinationem explicat multis exemplis. citos medicuι, inquit, totum corpus euriare velit ae possit, si magnis prauiderit ι - eontem sieris, an ianὸ unum με torum bal bis 'sed nee gubernatores, nec inperat ra , me patres semilias , neque riuitatum gubema ins , πeque umomnuo tales paueis ae parais noctis. νεm multam ingentia gubernabunt; nam Iapides φεοque ma V 3 sise parais b/ηὸ 'in negant architedii. caueata vino Aurem ne Deam mmalibus v b- viliarem

556쪽

una in propriis ipsorum veribών. σ parua simul marina exquisitiὰs abfuatiusque perficiunt. . Deis qui sapiemi nisin es s eurare pates er vali, magnis quidem prouidebis bolum , parua autem qua facilius gubemari possent , propter pigritiam Gr g -

sunt. Primum est quod ad prouidentiam attinet. Nam quamuis ut superius diximus prouidentia pertineat ad mentem & ad bonum, tamen peculiari rationeaetiaen ad animam pertianet. ει ratio est sequia tria sunt quae ad prouidentiam pertinent absolutE.ptimum in impertiri bona iis de quibus est prouidentirur finis enim prouidentiae est bonum eorum quibus piovidetur. Secundum est dirigere ea quibus' prouideatir, ut .pet media proportionata bonum consequantur. Tertium est exequutio istius ordinis:frustra enim ad bonum ordinar lux per media proportionata, nisi ordo exequmtioni mandaretur, & hoc vocatur gubernatio.

Ex his tribus primum proprie ad bonum pertinet: boni enim est impelliri bona , bonum est sui diffusiuum omne bonum est participatio primi boni : participatio autem omnis dependet primo imparticipabili illius ordinis, ex . quo fit ut primum prouidentiae plincipium se bonum, & sub ea ratione prouidentia est ante

mentem ut probat Proetus in Elem. prop. 32o.

Secundum vero propriὸ pertinet ad Rentem a

557쪽

Caput I De prima anima. 3I s

nam ordinate ad mentem pertinet, quia mentis proprium est sapientia , sapientis autem est oldinare et deinde prouidentia praesupponiecognitionem finis, &. mediorum propo tionis quae est inter finem & media: at prima cognitio ad mentem pertinet , nam in bono non est cognitio nisi eminens & arcana, ut loquitur Proclus propos. . Ia. I. Tertium proprie ad animam pertinet; nam gubernatiu est exequutio ordinis praescripti a mente ad bonum consequendum per media. At exequutio illa pertinet ad animam, quia est principium m tuum omnium qui sunt in hoc uniuerso. Vnde gubernatio uniuersi peculiari t tione a Pl to. ne animae attribuitur. Haec autem intelligen-.da non sunt quasi distinguantur inter se securi dum rem, sed quia sum diuersae formalitate secundum quas ea quae ad prouidentiam pertinent peculiariter diuersimode attribuuntur

bono, menti, de animae.

Secundb obseruandum est ex his quae dicta Lnt in hac sectione posse euidenter probari

primam animam esse. ipsummet Deum. Nam non conuenit nisi Deo esse primum principium omnium motuum qui sunt in toto uniuersor certum enim est Deum esse primum motorem roes 'qus nuriseat s visseat. dedueit ad imiferas oe redueis. Soli etiam Deo conuenit esse immutabilem. Ego Dein es non mutar. D. Gregorius 'ssenus in Psalmos , cap. 4. Inscriptis, inquit, probis qui eammutabantur bane mia

558쪽

conuersionis cir comtilutationis exportem esset non enim

est ad quod mutatione utata , cum in uniuersam non is capax mari, ad id vero quod melim es ira mam tari nequeat. Soli Deo conuenire aeternitatem

patet ex immutabilitate ; eibn enim sit solusimniutabilis, solus est aeternus, ad Τim.6. Sa habet immoνialitat m. Solum Deum esse ubique probat D. Damascenus lib. I. de fide ex eo quod . cum substantiae immateriales sine in loco pet operationem , solius Dei conuenit esse ubique, quia eodem tempore ubique opiratur. Solis . inquit, Dem hoc babi a ut eodem temporis puncta ubique opertivr. Denique qubdsolius Dei sit habere prouidentiam uniuersi, patet quia prouidentia totius uniuersi pertinet ad aut orem & principem uniuersi , unde Boetius 4. de Consolatione dicit Obd prouidentia est ipsa diuina ratio in summo omnium' principe costituta quae euncta disponit. Iob M.

stiιuit θηρεν orbem quεm fabrieatin es t Cum igi- tui constet ex iis quae diximus in hac sectione, ista omnia quae soli Deo eomaeniunt pertinere ad primam animam, sequitul ptimam animam esse ipsummet Deum feeundum esse reale, Misque illi diuinitatem eo enire per participationem . sed per veram & realem essentiae diuinae identitatem. SEPTIMA PRO OsITIO. Inter ea quae

in Deo habent rationem principii, nimirum' ptimum

559쪽

primum bonum, primam mentem. & primam animam, soli primae animae conuenit proprie voluntas & amor. Probatur primo, quantum ad voluntatem, quia voluntas est appetitus boni, voluntatis enim obiectum est bonum secundum

tot m suam latitudinem ι unde nihil potest vo- Iunias appetere nisi sub ratione boni. Atqui ad solam prima animam ex iis quae in Deo habenerationem principii pertinet propriὸ appetitus

boni, nam primo bono non conuenit appetitus. bona enim est id quod omnia appetunt, ac pro-. inde non conuenit bono ut bonum est appetere, sed appeti. Non conuenit etiam menti appetitus boni, nam appetitus boni proprie est motus ad bonum , bonum enim mouet per appetitum r At motus ad bonum non conuenit propriὸ primae menti: nam, ut diximus superius, menti primae non conuenit motus ad bonum

propriό, sed status in bono: sequitur ergo qubdpropriὸ non conuenit primae menti appetitus boni , ac proinde non conuenit illi propridvoluntas. Non est autem eadem ratio primae animae , nam primae animae, proprie conuenit appetitus boni, primae enim animae conuenie Proprie primus motus; at primus motus est appetitus boni, primus enim motus est ad b num, quia bonum est primum mouens. Certum igitul est primae animae proprie conuenire appetitum boni, ac proinde cam voluntas sit apis

petitus boni, sequitur qubd voluntas propria primae ain coquemiat: Quod autem amoq

560쪽

conueniat soli primae animae ex iis quae in Deo habent rationem principii probatur,quia amor distinguitur a voluntate in eo quod voluntas habet pro obiecto bonum in uniuersem, amor vero habet pro objecto pulchra; unde sicut voluntas est appetitus boni, ita amor est appet itus

pulchri. Atqui appetitus pulchri propriὸ conuenit soli animae primae in Deo; Nam qu)d

non conueniat primo bono patet, quia bono non conuenit appetere. sed appeti. bd vel b.non conueniat propriὸ primae menti probatur. quia pulchrum primum est in mente, vi probauimus parte cap. I. sect. 3. propos. Atqui

et petitus pulchri non est in eo propriὸ quod formaliter est ipsum pulehrum et appetituaenim pulchri non eonuenie formaliter ipsi pulchro, quia nihil seipsum appetit; non est igitur propriὸ appetitus pulchri in prima mente. bd autem appetitus pulchri propriὸ conueniat primae animae probatur, quia prima ani-rba habet appetitum ad mentem cum a mente oriatur,vnumquodque enim capax motus appetit suum principium. Cum ergo primum pul- ebrum sit i. prima mente , immo sit ipsum primum pulehrum, prima anima propriὰ ap- . Petit pulchrum. Sequitur ergo qudd inter omnia quae in Deo habent rationem principii, nimi rem primum boniam . primam mentem, α primam animam . soli primae animae propris

' conuenit amor. ' .

- Haec propositio est seeunddin dominam

SEARCH

MENU NAVIGATION