De ratione communi omnium linguarum et literarum commentarius Theodori Bibliandri cui adnexa est compendiaria explicatio doctrinae recte beateque vivendi, et religionis omnium gentium atque populorum, quam argumentum hoc postulare videbatur

발행: 1548년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

λβουκοτων δρα νται πραγμοπν,ἀπι- ζεισὶ Miae αυδισt-- . Quae Nicol Leonicen. ita uertit: Hie uero diffinitivam faciemus doctrinam quae quantum ab ea,quae ex resolutione consistit, didignitate di ipso docedi ordine linquitur, tantaec ad totius cor pendium, cassinguloru memoriam praestare inuenietur. Susiacienter enim facilime memoriae commendantur ex diffinitionis dissolutione uniuersa. uoniam totius artis capita in se optima

distinitio complectitur, quam quidam substantialem uocant, exaducrso distinguentes ali js, quae notionales appellantur. Ille siquidem ab his,que accidunt rebus diffinitis hae uero ab ipsa essentia

constituuntur.

Non praetermittere illlid quoq; debeo, quod magni authores aliquando uidentur methodum a dialectica separare, aliquando eum ea coniungere. Nam Aristoteles utici separat, quu topicen. quae est pars dialeelices, utilem dicit ad methodon, di dialecticam inuestigatricem ad omnium methodoru principia uiam tenere. Galenus quoc in methodo artis medicae iubet Thetalum iudisces constituere non idiotas ct artium sellulariarum opifices, sed

eticos, scien iij instruetos, qui exercitatione multa uerum distasum didicerint secernere, quil sciant consentaneaec pugnantia

diuidere,quemadmod oportet, nec non meditatos a pueris me modum demonstrativam. Rursum eodem lib. t de medendi me.ihodo contra eosdem Thematicos, quod nec geometria, nec arithmetica, nec dialecticen,nec resolutoriam,nec deni logicam ubiam speculationem attigerint. cum uero, inquit ad Hieronem, omnem deinceps sermonem conseram ipsis usus methodis, quas in commentariis de demonstratione tradidi. Quippe non solum principia omnis demonstrationis esse ea,quae tum sensui tum in telligentiae manifeste se exhibent, sed etiam in omni re querenda nomen ipsum adsumi in disputationem oportere, in illis docutimus. Nunc neutrum praecipere statui,nec quemadmodum inutinire,nec quemadmodum demonstrare conueniat sedij qui diu dicerunt,cY exercitati sunt,simul aliquem laboris opportunii fiucium reddere, inuenta nimirum no tenui re,quam nunc instituis

112쪽

mus simul si qui sum quibus artium maxima cordi est,qire stea

animum hominis uersatur, ipsos quoPin minoribus exercitare.

Quippe id tenaciter seruare in onam methodo oportet, ut in ea te multis saepe leuioribus problematis prius exerceas climatoribus manum aamoueas. Rursum cima logica uidetur idem Galenus methodum conneetere,uelut eodem loco, quando subdit, a igitur ratione id meurodo inueniamus cQuina alia,nil ea,quam

in libris de demonstratione praecepimus et Nempe ut de notione ipsa prius conueniat,quum sine hacpropositae rei substantiam inuenire non liceat. Subinde quo. uocat methodos logicas. Et reis

quirit ad methodum peritos artis demonstradi Philippus quo Melanchthon dialecticam ea definitione complectitur, quae plasne methodo congruit, ut sit ars ae uia docendi nee aliud es . Φmethodu docendi asserit,nec aliud officium habere,c ut doceat: quod fiat definiendo,diuidendo, argumentando. at mihi comtrouersia dirimi uidetur ab ipso Galeno, quum in primo libro methodi ait, ut Linacri uerbis Latinis utari Ergo methodo quippiam inquirere inuenirem ex aduerso opponitur ei, quod est fortuitor erec reperire. Est autem id cum uia quadam ecordine,ita ut

in disquilitione aliquid primum sit,aliquid secundum o tertium quartum, attrita de reliquis deinceps, quoad demu ad ipsum quod ab initio eii propositu, sit peruentum. At empirici quidem

rationabiliter ingenuec fatentur, nec inueniendi nec docendi is pud ipsos esse necestarium ordinem. Nam nec arte ulla rationeue experientiam niti, imo unius sortunae fauorem ad ea, que quaerit, inuenienda requirere. uiuero rationem inuentionis suae aut, rem statuerunt acordinem, unam Polam, quae ad sinem ducat, proposuerunt: ris fuerat quidem necessarium a primo aliquo auia spicatis, de quo inter omnes homines conueniret, sic transire ad

reliqua: quae sequuntur Ex quibus uerbis nec non ex ipsa na. tura methodi colligo, id esse in logicis methodum, quod rhetori est partim dispositio, partim iudicium aut delectus Quum enim

omnis ratio diligens dis Terendi habeat duas partes, inueniendi artem,quae opice dicitur,cY iudicandi, quae dialectice: methodus praescribit,quos indices 8c locos potissimum excutiamus in scruαtatione reru cx quo collocemus ordine inuenta,siquid artificiose Bil scite sit explicandum. Interim uero adhibet definitiones nominum ec rerum, di duisiones ais partitiones, di demonstra tiones,

113쪽

rea nee no syllogismos. Qui si adhiBeatur proprhias uerborum.

ξc perspicuitas, ec cautio ne barbarismus at soloecismus orationem uitient: adhibeatur* ex praeceptis rhetoricis cultus, eleganalia,splendor, pia uerborum di sentetiarum,exemplo Platonis,& Aristotelis, Galeni, &Plinq,aup similium authorum,flcetu cietur tum explicatio artium,tum cuiusuis rei, quae animo conti

prehendi, Sc cum seuehi atq uoluptate aliqua percipi possit. Qui methodo recti e eo oratur si Mimia uis et m. EXposita ratione explicandi artesec indagandi res quasIibet,

ut ad propolitum argumentum existimaui pertinere, quam diligentiam meam spero non ingratam fore studiosis,reli quu est, cit indicetur,quanam potissimum uiae ratione docendi utatur, qui uelit plenis ultisci commenta ijs totam aliquam linguam scite comprehendere.Plerose Latinos grammaticos uideo synthea sim adhibere, ut a literis aut etiam a uoce ad constructam oratiOanem, quae iam plene sententiam animi exprimit, progrediantur. Id quod rationiae sermonis ipsius naturae aperiendae censeo paprime conuenire. Cuius persectionem iudico eloquentiam, hoc est ornate alc copiose loquentem septientiam, ut summus orator definiuit . Eius uero negoti hoc tractationis, ut Graeci dicunt αγμα rem, exordium sumetur ab instrumentis humanae uocis, di scriptionis aut literaturae,non utiliada 8chensi Troiani expositionem ordiamur ab ovo, ex quo Helena prodiit, sed ut explicautionem rationis a fundamentis o principi j naturae auspicemur.

In quibus ipsam magistram optimam legese regulas tum redieloquendi,tum scribendi posuisse animaduertet,quemcunc non piguerit ea de re paulo diligentius cogitare. Itas dicendum erit principio de linguaec ore caeteriss partibus corporis humani, quibus vox promiturimo de stylo ec calamo,ec ali j instrumentis scriptori js: tum de uoce, literis, syllabis, dietionibus, oratione grammatica,dialeetica, oratoria denis de ipsa eloqueti cx qus ab ea separari nullo modo potest,sapienti a. Quae quum sit omni,hus necessaria, ad omnes pertineat ab omnibus sanae mentish

minibus ubic gentiu desitaretur,summatim aliquot linguarum uocibus comprehedetur Ante omnia quidem explicari oportet finem linguarum, qui non alius erit in singulis idiomatis, fer monis

114쪽

monis sinis tum sust, quum esset una omnibus hominibus Iingua Oscdmunis. Deinde, quid sermo, quid dialectus sit,desinitione ape.rietur. Mox genera, partes sermonis culinguaru considerabunt. E quibus sese proferet linguarum conuenientia di discrepantia, quid Quae aut plures dialecti habeant inter se commune aut diriuersum Iam in singulis partibus aut etiam particulis inquiritur quiddam rectum quod iure ab omnibus probetur, qui mente aerat ne ualent. Cui opponitur uitium. Virun P uero non te me re iudicabitur, sed ad certasec fixas leges: quae sint regulae principes et generales in omnibus linguis, puta quid natura di fiet,quid necessitas, utilitas delectatio, conuenielia similium ec aequalium, quae analogia dicitur: quantum authoritas eruditorum, consue ludo uulgi, antiquitas, aut nouitas momcti iure habeat. Quid tria huendu arti grammaticae, dialecti cae, rhetoricae uideatur, quibus uise usus sermonis ais rationis explicatur. Qtrae quidem reseis lutionis uia inuestigantur principio, ut mox per synthesim comis posita rationem communem literarue linguarum omnium abissoluant atm persiciant. Ea quidem placet illa moderatione pertractare, ut ullis operis multiplex omnino existat. Nimirum ut ratio exacitaec facilis proponatur discendi linguas qua suis, aut tradendi carum cognitionem aliis: aut conserendi plures linguas inter se, aut accommodandi ad usum scribendi oc loquendi. Qui usus iam quadruplex aestimari potest. Praeterea quia omnis oratio constat rebus o uerbis, uerbac rebus instituta sunt, magna erit illa etiam utilitas, ut resec uerba apte coniungantur. In qua re sua sponte accedet illa commoditas, ut ex nomenclatura omnium rerum per suos locose ordines digesta melius etia de populo quoauis ex lingua iudicare liceat, cla ex uerbosa historia. Si enim MLthridates rex maximi tum animi tum ingeni j deprehendit populi Romani probitatem ex moneta non maligne cuia, quanto magis ex lingua,qus est ueluti moneta publica, per nomina uirtulli,

cerimoniarum, uestium, instrumentorum, aedificiorum, cum sormulis bene aut male precandi, iurandi, ec similibus, nec non per regum,dAcum, artificum propria nomina, items locorum in stugnium, suis idoneis locis digesta, licebit aestimare populi cuiusuis religionem,mores,studia, uirtutes,uitia, consuetudines Iamuniis uersis rebus commode in commentario digestis cum suis appella

tionibus, o sub aspectum positis, ipsa utiq; philosophia in epito.

115쪽

men redacta erit. Ex qua institutio cis puerilis melius formari poterit, se reuerboru notitia, quae prima est institutio serme puero. rum,ipsae quot res ordine,quem natura ipsa tribuit, obseruato, uerbssc memorabiles sententiae, cu breues adiungantur que statim occurrant animo, ubi nomen aut res nominis occurrit seniabus. Veluti ad nomen lingue, adnotabitur per indiculum lingua quo uadi, aut in manu linguae uitaec mors.Qua de re pluribus admonebo,quum se offeret locus idoneus, ut de uerborum aererum coniuncta notitia agatur.

Plurimu igitur lucis di facilitatis adseret scientijs, omnibusUrebus cognoscendisac multiplicem utilitatem hominibus Chri. stianis,si extet opus Latine scriptum, in quo non modo uocabuisla logicarum artium sed etiam res ipsae compendio edisserantur ex Latinis paritere Graecis authoribus, B illis quidem optimis. Qui quaealicubi uidentur inter se dilidere, a scriptore huius operis concilientur, ac ueluti contrauersia dirempta per honorarium arbitrum reducantur in concordiatri. Ad eundem modum uera

haecres mathematicorum, physiologiae, daeologiae, ic aliarum artium di opificiorum uelut architectonices, fabrilis, agricultur , militaris scientiae ait aliorum comprehendentur, indicatis in te. rim Iocis authoru,qui I numquod P plenius exposuerunt. Odequide opus dignabor quovis nomine ac titulo Uocetur enim, si cui placet,*να ε πηα Latine lingus aut syntaxis magna,ut Ptolemaeus inscripsit, γαμ σι-κιν ut bibliothecae, aut copis cornu,&-αρ λθειας, unde sperare possis, non ut Plinius dicit r. ridendo,haustum lactis gallinacei, sed lac di mella d uinum di salubres latices uerae philosophiae, atque copiam bonam rerum diuerborum Aut rursum,m I πιλακιδιον, syllabus, index,enchiridion.Concedam libenter magnificetiores etiam titulos, ut appeLletur κουάον favus stillans uidelicet mella eloquῆ Romani Z Attisci: aut λειμαν,hoc est pratum oc uiridarium musarum, aut Thessala tempe, aut anthologia. Vis crepat inscriptio ingentes opeseccopias rerum, licebit per me inscribere margaritam philosoplisse Θc gemmam gemmarum,aut thesaurum etiam Et quia tam multiplex erit usus, indatur illi titulus organum philosephiae, aut speculum,aut elucidariias, aut candelabrum,si uidetur Uel potius orsicina uocetur,& taberna,& cella promptuaria. Nec inuidebo illas facetas ecfestiuiores inscriptiones , ut nominetur syntagma

catho

116쪽

icatriolteu,& breviloquus,&isamae traetus. A ceu arridet musis ios grata simplicitas, is uoeet eclogas, selecta,collectanea, uaria, mi. scellanea, stroma tela, farriginem Latinoru uerborum 8c rerum, parasceven α adornationem philosophiae, denim hypomnem taec commentarios Latinae linguae. Quos ubi scite ad normam ante indicatam ex bonis authoribus composuerit homo diligens re studiosus reip. o peritus Latini paritere Graeci sermonis, o onium ortium ec scientiarum: uel mediocriter peritus artium,

eaetera bene gnarus Latini sermonis, uernaculam suam linguam facile accomodabit, ueluti ad communem canonem linguarum.

Qualem artificem ut equidem polliceri non debeo, nec prestare

possim, ita uoluntatem meam in illud opus aliquando, ec utinamhreui, perficiendum ab hominibus idoneis, non possum non deis clarare. Itac ne ueniam prorsus ad negotium longe pulcherri. mum S utilissimum asymbolos percurram breuiter commetando, &fungens indicis munere, omnes partese capita operis,inis dicatis interim locis scriptorum, qui res utiles cognitu recite expediunt.Et ubi primum canonem istum conspexero absolutu, emulus ero in bona re, ut Hesiodus,uel potius diuinus Paulus,docet,atc accommodabo commentarios tum Ebraicae tum Germaniacae linguae. Absoluetur autem opus, ut ego possum animo conatemplari auspicatissimo numero X XIII l uibrortim ut ueluti uigintiquatuor scriptulis uncia perficiatur literariae monetae, quae inseratur ecclesiae Christianae aerario, si uisum ita fuerit cesoribus ecquae storibus bonarum artium a tu literarum.

LIBRI PRIMI CAPIT A. Quid dialectus emis,oratis,ta his curata.

Rrmo exponitur colloquium a Donato in illo Terentiij cum servi.

illo sermonem occipit.Cic. I. lib. rhet. ad Heren . Sermo est oratio remissa 5c finitima quotidianae locutioni. Idem Cic. i. lib. ossic. Quoniam magna uis est orationis, eac duplex, altera sermonis, altera contentionis, contentio disceptationibus tribuatur iudiciorum,concionum,senatus sermo in circulis, disputationibus, cori gressionibus familiarium uersetur, persequatur etiam conuiuia. Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis. Quanq;

haud scio, an haec quo* possuit elle. Sed discentium studi js inue

117쪽

ios niuntur magistri: huie autem qui studeant, nulli sunt rhetorum

turba reserta sunt omnia. Quanquam quae uerborum sententia. rumi praecepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt. Et reli, qua,quibus Cicero sormat sermonem quotidianum. Eloquium. Eloquium etiam uocat Diomedes sermonem hominis triuia. lem,ut ita dicam. Ita enim scribit lib. a. uidam tria uocis officia

designant,eloquium,tinnitu, num Eloquium est humanae pronunciationis expressi significatio facilem mentibus imprimens intellectum. Quanquam eloquetia sit perseelio potius sermonis, de qua postea.

Mis. Locutio est scitus di artificiosus sermo Cic. in Bruto, uamquam omnis locutio oratio est,tamen unius oratoris locutio, hoc proprio signata nomine est. Et rursum: Solu&quasi fundamen, tum oratoris uides locutionem emendatam 8c Latinam Ad He. ren. Locutioni quotidianae sermo finitimus est. Aurel. Augustianus quum inscripsit libros locutionum, idiomataec dialectos utaluit intelligi. Loquela. Loquelam quosdam dixisse uerbum, quod in loquendo esserimus, testatur Varro delingua Latina. Cicer. q. lib.de finibus: Ex ea difficultate illae fallacis loquele,ut ait Accius malitis nais sunt. Loquetia. Loquentia uero, ut loquacitas inter uitia sermonis ponitur. Geth lib. i. cap. 3. M. Tulin quoci uerba posui quibus stultam ocinanem dicendi copiam grauiter ectere detestatur. Dummodo, inquit,hoc constet,ness infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, nec inscitiam illius, cui res non suin petat, uerba non desint, eme laudandam. uorum si alterum sit optandum,malim equidem incisertam prudentia,quam stultam

loquacitatem. Saliistius de Catilina: Satis loquentiae, sapientis parum. Ita enim Valerius Probus illustris grammaticus legendum esse censuit, ut ibidem Gellius testatur. oia, Oratio tum sermone significat uulgarem, tum linitionem ar, ηι ' tificiosam. Cicer. i. de orat. Hoc proprium est oratoris,quod saepe

iam dixi,oratio grauis, cx ornata, ct hominum sensibus ac mentihus accommodata. Hoc scire debemus, inquit F. Victorinus in comment. Cic. de inuent in dialogis sermonem eme, non dicitie. nem. Dic tionem autem clia oratoris in ciuilibus causis Aut seramo philosophi,dietio oratoris.Oratio aute potest 5 ad dialogum couenire,si sit paulo splendidior elocutio. Propria in oratoris est. Dialecttis

118쪽

me,linguae proprietas,ut Attalca, Doricae caeterae. Ita stoici fini Dialectur. unt θάλε πην, teste Diogene in libro . ut sit λάθρκε φαγm adnuatae in ικο, hoc est, uox uarie apud Graecos o alias geriates conformata. Caeterum Aristoteles λυcra dicit humanam locutionem: id autem quod idiomae dialectus uulgo solet di Aristoteles uocat γλιλαν,quemadmodum 8 Galenus. Sic enim partit nomen in lib. de poetica Aristot clarae ονομά em 4 κυωνίγλοδῆα Θω. Et addit: λεγου δεκύων. ωιν-J-οι,γλἀῆx ea οὐ ἔ.-M,ec C. Quae Latinus interpres ita reddit:Omne nomen aut est proprium, aut ab alia lingua,&α Propriu uoco, quod omnibus in usu est ab alia lingua, quod aliquibus duntaxat. Ex quo patet, huiusmodi alc propriu fieri posse, ut in idem quandoc recidant, minime tamen eisdem Vtin γαυπ,hoc est lancea,Cypri j est prois prium: nobis autem γλύῆα. Lab eoru lingua. Et Galenus in libro

quem inscripsit, Numam κοαμους γλ ωοοῦν ο ny ori/, ait, quaecu nomina olim in usu fuerunt,amplius autem non sunt, ea uocant

γλι-et, hoc est, linguas. Et inter explicandum linguas Hippocratis non modo singulas uoces ponit, sed etiam interdum plures. Hinc Latini etiam breviculas interpretationes, ut uerbu plerun uerbo reddatur, uocant glos as,digiosi ariae glossemata. Ut Fahius i. institui protinus potest puer interpretationem linguae se. cretioris, id est, quas Graici, Mota uocant, dum aliud agitur, ediscere. Porro sermonem uel orationem Aristoteles tum λογον tum λύιν dicit. Quanquam Ui prodietione aut uoce una significante accipitur ab Apollonioecaldibonis authoribus. Elocutionem quoc Aristo t. vocat λψιν in rhet. Quae Latinis etiam dictio interis dum appellatur,& filum orationis. Quomodo Cic. in oratore diseit filum tenue argumentadi. Ea etiam phrasis, character,serma, genu scp orationis dicitur. siccλψις est locutio artificiosa uel a υλέγμα. i. disssero, uel αλε ,hoc est, seligo&secerno,dieta λα M. ut Geli inquit, significantissimo uocabulo a Graecis dicunt homines stulta 5 immodica blaterantes. Quanquam λαλια etiam pro sermone Θc dialectio ponitur. Et homines proprium habent,quod

sunt Moco sermocinales, aut reditus,sermone praediti. Caeterudialogus 5 dialogismus tam a Latinis quam a Graecis usurpatur satis nota significatione. Et haec quidem uisa sunt principio distinguenda, quia solent a magnis authoribus etiam confundi.

119쪽

tos Porrὁyngua,os,lablum,quia similastrumenta uotis, per tropum pro sermonis differentia solent accipi. Vt quum Cicero definib. dicit linguam Latina magis inopem uerborum, Φ Graecam nonnullis uideri. Et in s.Tuscul quaest.In h linguis,quas non intelligimus, stirdi profecto sumus. Et Horati in arte poetica: Nec uirtute seret,clarisve potentius armis

Quam lingua Latium, si non offenderet unum Quemci poetarum limae labor. mora. uo tropo usus est Moses,quu scribit deum confudisse linguam 5c labiu in Babylonia. Quin uox pro sermone atq oratione usurpatur no sine figura. Vt quum dicitur,Vox indigna uiro sapienti e dicere,non putaram. Ait haec de nominibus cognatis, quae

pro sermone usurpantur.

inuiora. Definitur autem oratio Θ sermo ad hune modum. Loqui estito articulata uoce signum dare Signum est oc quod seipsum sensui, B praeter se aliquid animo ostendit Articulata dico, quod coprehendi literis potest. Hate Augustinus in dialecitica sua Aristot in 4. hist .animalium ' δια να- ρὶ νῆe Pari uta μαi: Locutio non nisi uocis per linguam explanatio est. Et addit: Homines quoc locutione utuntur non eadem, cum uocem omnes

reddant eande.In libro de poetica Myν orationem uocat,ut grammatici 5 rhetores,quum siguras quasdam Vise dicunt, alias uero dianceas. uomodo interrogatio, responsio, comminatio,narratis nissio figuraeec species sunt lexeos. Eius partem unam constituit λογον orationem. Atq; in hunc modum definit λογγ

est composita significans, cuius partes quaedam separatae aliquid significant omnino. Qua definitione Aristoteles intelligendum

exhibet,ccillud esse orationem, animal rationale,& totum Homeri scriptume opus Ilias diciti m. Ita enim explicat Duobus moedis una dicitur oratio,aut unum per se significans aut conluctimnibus additis Vt uerbi gratia, Ilias coniunctionibus una erit oratio: hominis uero definitio, nempe animal ratione praeditu,unum significat. In libro i. perihermenias eadem finitione explicat. Stoici Daulo explicatius dicunt, quod λορο φωνασκώο-nκαλἐδωνοὼς εκπιμπι μυου. Oratio est uox significans a mente ali cogita tione emista Vnde acute orationem finiuit Democritus ευσῖν πνοος, defluxum Oc quasi derivationem mentis. Diomes

120쪽

Diomedes orationem finit lib., ut sit structura uerborsi omisposito exitu ad clausulam terminata. Vel ut aliqui diffinierunt: compositio dicitionum consumans sententiam, rems perseelam significans: uel ut Scauros, Ore missa, cY per dicitiones ordinata pronunciatio Priscianus lib. 2. Oratio est ordinatio dictionum, congruam sententiam perseetamc demonstrans. Quae quide est generalis desinitio, id est, quae in species siue partes diuidit Alio qui enim di liber rhetoricus dicitur orauis,ex ima dicitio:ut imptarativaec responsiua uerba,quae sententiam absoluunt. Quintilianus quid orationem esse intelligat lib. ς. de partibus rhet.disserens,exprimit: Omnis sermo, quo quidem uoluntas aliqua enuciatur,habeat necesse est Borem oc uerbum Ae si est breuise una conclusione finitur, nihil fortasse ultra desidereti Atoratio longior plura exigit. Et ina. lib. Oratio omnis costat rebus 8c uerbis. In rebus intuenda inuetio, in uerbis elocutio,in utraq3 collocatio: quae memoria complectatur, aetio commedet. Eloqui autem est,omnia quae mente conceperis, promere, alc ad audientes perserre. Et in in lib. lictorices ate oratoris opus est oratio, plures* eius sormata Cicero quos sententiam suam de oratione tum alibi saepius tum in a. libro de natura deorum exprimit. Iam uero, inquit, domina rerum, ut uos soletis dicere, eloquendi uis, quam est praeclara quamc diuinat quae primis efficit, ut ea quae ignoramus discere, exea quae scimus,alios docere possimus. De inde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur affli elos,hac ciducimus perterritos a timore, hac gestientes compria mimus, hac cupiditates iracundiasv restinguimus. Haec nos iuuris, legum, urbium societate devinxit: haec a uita immani & sera segregauiti Ad usum autem orationis incredibile est, ubi diligenister attendetis,quanta opera machinata natura sit. Primum enima pulmonibus arteria usis ad os intimum pertinet, per quam uoπprincipium a mente ducens,percipitur cY funditur,cY Visum est theologorum, philosophorum,dialecticoru, grammaticorum, ec oratoru sententiam de oratione proponere,quo perspici possit euidentius, an finem etiam sermonis unum prospexerint. Finis fermonis qui LaVum in cognoscendis rebus 5c penitius introspiciendis, nec non in aggressione is persectione cuiusuis negotri S

SEARCH

MENU NAVIGATION