D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

simabilos cecidisse , in apoplexias, inqua,

ac paralyses I alios uero penitus exani natos esse , cum uires ipsorum perinde ac debile fulcrum quoddam, tristitiae onere confringerentur. Id in flamma ui dere licet, quae a proprio sumo suffo eatur, cumi foras non egrediatur . sed eirca ipsam se uolutet; hoc ipsum etiam aiunt in facultate , quae animal guber nat , ac regit, fieri . contabescit ehim ac extinguimr a doloribus , cum nulla foris perspiratio fiat. At dices, cuius igitur gratia Christus Lararum luxit inia

mirum eam ob causam, ut moestorum ac lamentantium hominum condolentiam , & animi demissionem corrige iaret. lacrymas enim Domini commiseia

rationis plenas non fuisse, sed docendi nostri causa profusas esse, . ex iis uerbis patet, quae dixit . inquit enim, LaZarus amicus hoster somnum capit sed uado' expergefactum ipsum . Mais nostrum dormientem amicum luget, quem sperat paulo post experrectum iri λ Laetaro ades dum , ait, & qui iam mortem op petierat, reuixit, uinculisque constrictus ainbulauit, Est quidem res ad intrati

nis plena: fasciis constricti erant pedes ,

202쪽

nec tamen impedimento fuerant motui : maius enim erat robur impedimento . Q omodo igitur ille, qui talia edi turus erat, id , quod euenit, lacrymis dignum iudicauit. Manifestum itaque est, quod omni ex parte imbecillitatem nostram fulciendo, me suris quibusdam,

ac terminis necessarias perturbationes costrinxerit, condolentiam quidem quasi ferinam declinans, tristitiae uero studiu, ac nimiam lamentationem, ut ingene rosam deuitans . inrid uero Iob Z num adamantino corde erat e num ex lapide uiscera eius confecta ὸ ceciderant ipsi momento temporis decem liberi, una plaga contriti, atque hoc in domo iucunditatis, & eo tempore cum uoluptati sedarent, daemone nimirum in ipsos domum incutiente. uidit mensam sangui ne cospersam, uidit liberos diuerso quia dem tempore in lucem editoS, at comis munem uitae finem sortitos; non tamen plorauit, non comam euulsit, non edidit uocem aliquam muliebrem , sed illam decantatam , & ab omnibus celebratam ,

Dominus dedit, dominus abstulit: sicut domino placuit, ita factum est : sit no men domini benedictum. Num ferus fuit

. Ea iiij hic

203쪽

: D. B A S I L II hic homo λ & quonam id modo, cum de setipso dicat, Ego magis ploraui,

quam quiuis alius, omnibus miseriis coopertuS . Num ergo mentitus est haec, dicens λ nequaquam , ipsa enim ueritas testimonium ipsi praebet, afferendo, eum ad caeteras suas uirtutes etiam uerita tem adiunxisse. sic enim inquit, Homo reprehensione uacans , iustus, pius, uerax . uerum plurimi mortalium cantilenis quibusdam ad tristitiam compositis lamentantur, carminibusque lugubribus , ut animae ipsoru diffluant, student: ac sane queadmodum Tragoedorum proprium est figmentum ipsum, & scena, quibus theatra occupantur; sic etiam putant conuenire lugenti uestem nigram , squalidam comam, tenebras in domo, sordes, puluerem, ac cantum lugubrem ;qui animae omni tempore recenS moeroris uulnus in memoriam reuocat. Ne

sciunt equidem , quod animae, quae semel desiderio creatoris ardere coepit, quaeque rebus pulchris, quae illhic sunt, assueta est, gaudium , a uario lapsu ca natium perturbationum non immutatur,

sed quae sunt aliis tristia, iis illa laetitiam sitam cumulat atque auget. Q emad-

modum

204쪽

ORATIONES. 37

modum enim qui debiles oculos habent , ipsos a rebus splendidis longe amouentes, floribus ac herbis recreant; sic etiam animam oportet, non semper

intueri id, quod lugubre est, neque praesentibus molestiis deditam esse, sed oculos suos ad uerorum bonorum specula

tionem conuertere. Nam res aduersae animum sicuti ignis aurum probant: ac sane illis, qui recte sunt instituti, calamitates ueluti alimenta quaedam athletica atque exercitationes sunt, quae luctatore ad paternam gloriam deducunt. Nimia autem tristitia , auctor peccati esse solet, cum moeror mentem submergat, consi iij inopia uertiginem afferat, penuria cogitationis ingratum animum generet. Turpe etenim est benedicere uos res obsecundas, silere uero ob aduersas: immo tunc uel naaxime gratiae nobis agendae essent, cum exploratu habeamus, quod

quem diligit dominus, castigat: flagellat autem omnem filium , quem recipit. Eripit quidem ex miseriis sanctos suos Deus, non tamen absq; probatione, sed tolerantiam ipsis tribuit. Quod si calamitates , & miseriae tolerantiam operantur , tolerantia uero probationem ,

205쪽

qui miserias aequo animo ferre non uult, is probatione seipsum priuat. Proinde sicut nemo coronatur sine aduersario; sic neque probatus renunciari quisquam potest, nisi multas calamitates pertulerit Ex omnibus itaque miseritS, atque calamitatibus eripiet ipsos dominus, non sinens eos nimium calamitatibus affli gi, sed una cum tentatione dabit etiam exitum, hoc est, ut tolerare eas possi mus. Q i uero dicit non conuenire tu

sto afflictionem, aliud nihil dicit, nisi

quod non conueniat, ut athleta sese exerceat . QSOniam uero afflictis ingentem consolationem affert, cum partici

pes habent aliquos sui luctus, ideo simul cum iis dolere, qui calamitate aliqua afficiantur, aequum est. hac enim ratione socium te praebebis afflictis, non autem si in calamitate alterius hilaris fueris, nec si in alienis malis indifferen

tem te exhibueris . non tamen simus cum afflictis adeo luctu efferri conuenit, ut una exclames, aut lamentoris, aut ipsos in aliis imiteris, nec aemuleris eum, cui aerumnae tenebras Obduxerunt, hoc est,

qui seipsum abdit, nigrum uestitum gerit, humi procumbit, capillos negligit.

206쪽

his enim calamitas magi S augetur, quam leuatur. Angi quidem ob ea, quae acciderunt, & quiete contristari ob aerumnas licet, sed tamen ita , ut in omnibuS grauitatem serues. ubi uero ad colloquium ueniendum erit , non conuenit

statim ad obiurgationes descendere, uelut iacentibus insultantem acerbae enim esse solent amictis obiurgationeS , nec eorum sermonem ferre possitnt, qui dolore, non tangilatur in alienis maliS , quique in persuadendo parum ualent.

nam ut .oculo inflammato , etiam mol-.lissimum medicamentum molestiam exhibet; sic etiam δε animo, qui grauitate calamitatis ardet , quanuis multam consolationem afferat sermo , molestus. tamen quodammodo esse solet, si tum , cum in dolore sumus, proferatur. Cum uero ob delictorum poenitentiam fratrem lugere conspexeris, una cum eiu iacemodi fleto . nam & tu in alienis malis , propria corrigere poteris . qui enim pro peccato proximi calidam lacrymarum guttam polandit, is sibi ipsi medicinam facit , eo quod fratrem defiet. Ob peccatum luge ; hoc enim anima: a gritudo est; hoc rei immortalis morS, hoc

207쪽

ob hoc lacrymae profundantur , & ne cesset gemitus ex medio corde proficiscens. Sic fiebat Hieremias ob pereuntem populum , cui cum non satis essent naturales lacrymae , sentem lacrymarum, & abditum locum requirebat . Pro his autem omnibus gratias agamus Christo Deo nostro, quoniam illum solum decet omnis gloriat, honos & cultuS, una cum patre aeterno, & sancti simo ac uiuificatore Spiritu, nunc & semper Sc in sempiternum. Amen .

Tomi fecundi finis.

SEARCH

MENU NAVIGATION