D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

212쪽

D 'BASILII

MAGNI,

Archiepiscopi Caesareae Cappadociae,

Orationum de moribus, a Simone magistro ac sacripalatii quaenore, ex eiM scriptis in unum congeisorum,

Stanislao Roum interprete .

Venetiis apud Io.Andream Valua rem. . 'M D LXIIII.

214쪽

REVERENDISSIMO

. IN CHRISTO PATRI D.

Pontifici Plocensi,

Ulti, & quidem

clarissimi philo sophi, Princeps

optime, in ea fuere sententia , Ut affirmare no du bitaret, nullum in uitiis esse di scrimen, sed esse ea inter se paria. Nam si uirtutes inter se sint pares, aiebant illi, paria etiam sint uitia, necesse est . at pares esse uirtutes, nemo est qui ambigat: sequitur, ut etiam uitia sint paria. Veriimmihi longe secus esse uidetur. ut enim

una eX uirtute maiores utilitates manant, ' -- 3 ii qua m

215쪽

quem in alteras ita etiam uno ex uitio grauiora incommoda, qua in eX altero nascuntur. Id si ita est, unum alio det

rius esse, necesse est: siquidem id semper meritor peius habetur , eX quo plura damna proficiscuntur. Hinc uiri summis ingeniis praediti, clim uitia inter se conintcndere soliti essent, nullum grauius, nullum tetrius ingrata uoluntate afferebant, nam si gratus animus pater est omnium reliquarum uirtutum , omnium uitiorucaput & auctor ingratus sit oportet. Hoc uitium, me hercule, homines dissociat; hoc concordiam, qua imbecillitas fulcitur nostra, dirimit; hoc simul in multos iniuriosum est . ingratus enim multis uno tempore iniuriam infert; laedit primo seipsum, quo nihil est miserius, cum nomen boni uiri adimit; deinde eum, qui ei benignὸ fecit, cum non restituat,

quod accepit; postremo cunctos m orta les . nam quicunque conspexerit aliquem immemorem eorum esse beneficiorum ,

quibus est assectus, remissior ad alios beneficio complectendos euadet, timens ne ips

216쪽

ne ipse quoque aliis beneficia tribuendo, operam perdat suam. Quod si animalia

rationis eli pertia, beneficia accepta gnata memoria colunt, certein turpi sit uti sua re bus est ducendum , hominem , quem Deus ratione ornauit, tam nefarium scelus in se concipere . Panthera, quae ferocitate caetera animantia praecedit se gra

ta se praestitit ei, a quo catuli eius e si s

. eXtrabi erant; nam omni tempore aeta tis suae comitem se et praebuit . ut Deme. trius Physicus literarum monumentis prodidit . taceo canes innumerabilesit

reo leonem illum, qui cognito Andro/do, qui in circo seris dilaniandus exposltus erat, non ei dentes infixit, sed magna cum admiratione populi, manus &crura eius lambere, cauda* iactare cce. pit . Sed quid multis ρ quis est tam emotae mentis, qui neget hoc uitium, uel maxime flagitiosum clieρ Id cum me non

praetereat, etiam atq; etiam cogitaremta cum soleo , qua nam ratione, summis tuis erga me beneficiis, si minus re quis enim hoc dicere audeat Z at animo certea ... a 3 iii di me

217쪽

N memoria respondere possim. id si nofacerem, in tam detestabile crimen incurrerem. cum autem ea tua sit auctoritas, ea amplitudo, eae deniq; opes, ut sese nulla alia occasio declarandae meae propensae in te uoluntatis det, praeter literas, quibus nos ab ineunte adolescotia dediti fuimus,

ex his studiis promendum mihi aliquid esse duxi, quo & tibi, & reliquis omni

bus testatum relinquere ,esse me referedae gratiae quam cupidissimu . unde mitto tibi orationes aliquot Basilii Magni nuperil me Latinitate donatas; ut hinc cogno stas, me tuorum meritorum memoria gratissima beneuolentia conseruare. Eavautem orationes tibi potissimu dicandas existimavi, ut quibus tu uirtutibus caete roS omnes anteis, earum tractationem legendo, uoluptatem uel maXimam in de caperes. mirandum enim in modum nos delectat, cum nos aliquid aut recte', & cum uirtute egisse reminiscimur; aut cum ita nos in rerum tractatione esse uePsatos videmus, ut hi, qui summi magistri officiorum sunt habiti, praecepere.

t nam

218쪽

nam quae Plato, quae Aristoteles, quae Cicero, quae patres sancti de benignitate ac liberalitate literis mandauere, hoc tu factis ipsis expressisti. Paucos mihi ui disse uideor, sed quid dixi paucos i) neminem, inquam , uidi, qui tam recte actu diuitiis usus esset. tu scholas, tu collegia , tu fana extruxisti, & ditasti; tu pauperibus, & afflictis benignum ac liberalem te omni tempore praebuisti; tu denique eXemplum uiris Deo sacris dedisti , quas nam in res bona Ecclesiae conferenda essent. Itaque paucos nostra in regione uideas, qui secessionem 2 republica Christiana fecerint . quid ita P quoin niam Pontificem suum res sacras recticsime administrare animaduertant. ma gnam itaque animo percipies uoluptatem, cum perspicies ita te in rebus tuis gessisse, quemadmodum uiri summi rectissime praescripsere. Sed haec hactenus. Reliquum est, ut te rogem , Ponti sex huna anissime , ut hanc nostram qualem incunque reserendae gratiae uoluntatem boni consulas. Quod si se nobis in poste

219쪽

rum eius declarandae alia uberior octasio obtulerit, essiciam pro*cto, ut conati fas, habere te neminem, nec in referen da gratia , nec in praedicandis tuis benest citu me superiorcin δ Deus opi. maX. te nobiς filuum , & florentem multos in annos struet. Is I. Nom Septemb. ' M D LXIII. Patavio. l

220쪽

IM BASILII MAGNlorationum de moribus,

TOMVS TERTIUS, Statustio novio interprete.

DE MISERICORDIA

AC BENIGNITATE

I diuitias, o homo, ob eu honore, qui ex ipsis pro ficiscitur, nspicis, contadera, obsecro, quanto maigis ad gloria faciat, multorum filiorum patre appellari, quam ingenti pecunia affluere . Nam pecuniam quidem relinques hoc inmundo, etiam si nolueris: at eam gloriam, quam ex bonis actionibus adeptus fueris, ad dominum deferes; quado uni uersus populus coram communi omnium. TOm. Λ iudice

SEARCH

MENU NAVIGATION