D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

tantum, quantum opus habebat. Cum enim multi transgredientes usum rerum necessariarum, occasionem nundinationis , & materiem obsceni luxus', petitio nem faciant, scite & apte pro necessita te atq; usu uniuscuiusque, distributio rerum necessariarum fieri debet. illis enim, qui cantilenas lugubres, ut mulieres circunueniant, componunt, & qui mutilationes corporis, & ulcera quaestus gratia sibi inserunt, non omnino utile est a-hundans ac liberale illud ministerium: nam illa erogatio occasionem illis dat

uitiorum perpetrandorum: pauca tamen largitione oportet talium clamorem re tundere . Animus uero fraternus, & co-

miseratio in eos confereda est, qui aequo ac patienti animo miserias ferre didicerunt ; de quibus etiam illud dicetur , Esurivi, & dedistis mihi comedere. Eam ob causam magna opus est experientia ad di gnoscendum, qui nam uere indigeat, &qui auaritia adductus petat. Atque ille quidem, qui homini amicito aliquid dat, domino ipsi dat, ab eoque mercedem accipiet: qui uero erroni praebet, is pro iecit cani molesto ob impudentiam , non autem homini miserabili ob egestatem - Audite

232쪽

Audite diuites, qualia consilia, propter uestram inhumanitatem , damus pauperi peribus: satius esse dicimus, ea mala, quibus urgentur, sustinere, quam eas calamitates , quae ex usuris descendunt, subire. Q od si domino obediretis, quid esset iis sermonibus opus Mutuum d te , inquit ille , his, a quibus speratis nihil uos accepturos. Cum enim pauperi dabis propter dominum , idem illud &donum & mutuum essicieturi; donum qu idem ideo, quia nihil te speras hinc recepturum; mutuum uero propter domi ni magnificentiam, qui pro ipso rependera: qui cum pauca per pauperem acceperit , magna pro ipsis referet. Perpendat autem unusquisque diuitum proprios fructus, ex quibus dona Deo consecraiaturus sit; ne pauperem opprimat, ne infirmiorem se cogat, ne eius bona, qui imperio illius paret, inuadat, potentia Z imperio loco iustitiae utens. nam iusti tiam & aequalitatem seruare, etiam ad uersus seruos iubemur . ne ideo, quoniaimperas, cogas, neque quia uales, aliena

diripias: sed quoniam facultas tibi est,

ostende opera iustitiae . non enim ex eo,

quod potis non eras, probabis te Deo

233쪽

obedientem mille, ac eu metimuisse, ue rum ex eo, quod cum transgredi posses, tamen non es transgressus. Mai uero bona pauperum diripiunt, ut in alios bene- . fici sint, hi melius, me hercule, ac longe honestius facerent, si nec raperent,

nec largirentur. NamCneque beneficentia ex iniustis lucris in egenos profecta , grata Deo est; neque is, qui a rebusii iustis abstiner , laude est dignus, si nemini res suas impertierit. Nam de his quia dem , qui iniuriam faciendo, dona Deo dicare instituunt, sic scriptum .est, hi

stiam improboru abominatur dominuS- de illis uero, quos aliorum non mi seret ἡhunc in modum , mri aures suas obturat, ne pauperem audiat, & ipse aliquata do alterius opem implorabit, nec erit, qui hominem exaudiat. Eam ob causam

praeceptum illud tale nobis consilium dat; Honora, inquit, Dominum iustis tuis laboribus, & primitias ei offerto ex fructibus iustitiae. Si enim ex iniustitia,&rapina Deo sacrificium facturus sis, mutato satius esset, non tenere talem posses.sionem, neque ex ipsa offerre: Purum nanque donum liberabit animam , ut ii teris mandatum est i &

preces hominum proborum

234쪽

ORATIONES. 8

proborum gratae, atque acceptae sunt illi . & rursum, Si cum possideas ea, quae iustis laboribus acquisiuisti, non autem ex iis offers Deo, offers autem ex his, quibus nutriuntur pauperes, pro rapina illud habebitur . nam per Malachiam inquit Deus, Primitiae, & decimae uestrae sint vobiscum, & remaneat rapina in domibus uestris. Cur igitur contaminas diuititias tuas, o homo, introducendo in eas lucra iniusta λ cur execrabilem iniustitia facis tuam oblationem λ offerre aggrediens illud, quo debebas pauperem hominem prosequi. Illius te misericordia teneat, quem iniuria affecisti: hunc humanitate comprehendito, huic benigne facito: & ita magno cum iudicio satisfacies misericordiae. Nullum enim est

Deo cum auaritia commercium, neque ulla cum praedonibus aut sicariis consuetudo. Neque ideo quasi ipse non posset alere pauperes, eos nobis alendos reliquit , sed iustum ac benignum fructum a nobis requirit, itostrae beneficetiae caussa. Benignitas & iniustitia esse non solet, nec xx execratione benedictio, neque ex lacrymis beneficentia: ostentation is gratia talia fiunt; nec laudem Dei Opt. ma X. do a sed

235쪽

D. BASILLI sed hominum quaerunt, atque uenantur a Si enim quasi ipso Deo intuente, benigne alicui facis, uide ne id agas ex pen. peram acquisitis, illud persuasum habes quod inspectorem Deum latitia non aia ficies. proinde sic benigne faciamus pauperibus, ut etiam ipsi hinc aliquid a Deo

recipiamus. rependit autem Deus illis; quos laudat; laudat uero auidum nemianem . Ne erretis, non aliter recipiet Christus eam benignitatem , quam in pauperes confertis, nisi prius fatisfeceritis iis , quibus aliquod damnum dedistis. Sic dominus recepit Zacchaei probitate, inquiens, Hodie huic domui salus parta est; quonia paratus erat restituere quadruplum , si quem circuuenisset, & quod mediam partem eius pecuniae, quae sibi relicta erat , pauperibus distribuisset asciebat enim ita se demum Christo rem gratam facturum. Demus igitur , o fratres , diuitiis licentiam, quae ad egenos

effundi uolunt . ne praetereamus LaZa-TOS etiam nunc ob oculos nostros positos neque negemus ipsis micas mensae

nostrae, quae ad explendam famem illis fuis sunt; ne immanem illum diu irem imitantes, ad eandem cum illo gehennae flammam

236쪽

sammam descedamus. nam multis quia dem tum precibus ab Abrahamo contendemus, & ab aliis, qui honeste ui tam traduxerunt suam , uerum nihil nou, his illa uociferatio emolumenti afferet , frater enim cum non liberet, liberabit ne, amabo, alius homo λ Dicet autem nobis quilibet illorum magna uoce, Ne de sideres humanitatem, quam tu aliis tribuere noluisti, neque conte'dra accipe re adeo magna, cum tu in minoribus re strictus fueris; fruere his, quae tibi , dum in uiuis esses , parasti , lacrymas nunc profundito: quandoquidem tum lacry mantem fratrem conspiciens, ipsius non es misertus. haec dicent nobis, nec sane iniuria. Valde autem extimesco., ne etiam asperioribus nos impetant, cum longe superiores simus illo diuite, ut si iis , improbitate, quoniam adulatores, S parasiti, praeter hoc quod laute a no his accipiuntur, manus etiam preciosis muneribus resertas reserunt, & discunt a nobis , longe melius esse, talia exer Cere, quam uirtuti operam dare. Quod

si pauper aliquis nobis adstiterit . qui prae fame uix loqui possit, abominabiamur homine, ac festinanter praeterimus,

237쪽

O D. BAS IT II

tanquam extimescentes, ne etiam insor

licitatis ipsius ex tardiori gressu participes fiamus et & si quidem ille oculos solo

defixerit, ob calamitatem pudore affectus , simulationis artificem ipsum esse

dicimus. sin uero confidenter, propter grauem famis stimulum, nos aspexerit, impudentem rursum ac audace appellamus. & si quide integris uestibus coopertus fuerit,quas forte aliquis illi dono de dit, uelut inexplebilem repellimus, paupertateq; ipsum simulare, etiam iuramento afferimus. sin uero pannis obsitus fuerit, ut putidum abigimus, & neq; creatoris nomen, quod supplicationibus suis inserit, neq; ne in tales calamitates ueniamus, assidue precando, serum ac inhumanum propositum nostrum flectere potest amiapropter multo grauiorem gehennae igne extimesco, quam diuitis illius fuit , qui Laetarum despexerat. Id ne fiat, misericordiam tribuamus amictis, & ut praeterea ipsi bona aeterna cosequi possimuS, in Christo I a , . Domino nostro, cui sit gloria, & potestas cum aeterno Patre, &umifico spiritu, nunc, & semper, & in sempiterna saecula. Amen.

238쪽

ORATIONES. Io

DE DIVITIIS,

ET PAUPERTATE

Vemadmodum putei illi,

qui identidem exhauriu-tur, longe elegatioreS caeteris esse solent; sic etiam diuitiae illae, quae quiescue ac reponutur, nullius usui existunt: at quae mouentur, &ihinc inde transeunt, summam utilitatem, fructum que afferunt. Ego quidem uehementer mirari soleo, quomodo post illos super suos, ac non necessarios sumptus, cum Dpes, multas in partes distractae sint, ad linc redundent, & ab iis , qui eas tenent, sub terram detrudantur, atque locis in abditis asseruentur. Heu, cum infinitis modis aurum insumere non posses, tunc illud terra obruis . Ac mihi sane uidetur animus diuitum , helluoniam animo per similis esse; qui disrumpi potius prae in gluvie malunt, quam quidquam ex his Iebus, quae supersunt , egentibus impar B ij tiri.

239쪽

tiri. talis nobis in euangelio describitur diues; circuit steterant lances m illi, qui

animam ab eo repetituri erant: ille tamen de eduliis cum anima disserebate illa nocte e vita erat discessurus, multorum tamen annorum usum meditabatur. Ingens sane insania est, terram, dum in metallis continebat aurum, perscrutari , cum autem est erutum, rursus illud defodere'. contingit praeterea, mea quidem

sententia, ut ille, qui aurum defodit, si- . mul etiam cor Ipsum defodiat. Vbi enim thesaurus tuus est , inquit ille, ibi etiam& cor tuum. Age igitur, o diues, uarie opes tuas dispensa. ne , quaeso, difficili

animo sis; neue expectes rei frument riae penuriam, ut tum horrea aperias tua ne famem appetas auri causa , neque mnium inopiam , priuatae opulentiae . ne sis caupo humanarum calamitatum; ne

iram Dei ueluti occasionem quandam ad conficiendam pecuniam captes. Tu quidem aurum respicis, fratrem uero tuum non conspicis . numismatis etiam sculptaram agnoscis, & ab sincaro adulterinum belle discernis; at quantis frater tuuS co .flictetur malis, no uides: & auri quidem colore mirandum in modum .gaudeS; at

quantus

240쪽

dinaritus te egeni gemitus sequatur, animo non lustras tuo. Sed dices, quem obsecro, iniuria afficio, si mea retineo, di conseruo quaenam ista tua sint,c do Z unde ea accipiens in hanc uitam in

tulisti Z perinde ac si quis in theatro speactandi locum occupet , deinde ingredi

uolentesoarceat, Quiri esse iudicans id, quod omnium ad usum constitutum est. Eiuscemodi equidem sunt diuites, qui Ca., quae Omnium ad utilitatem sunt constituta, praeoccupantes, sibi uendicant, Propter temporis quandam anticipationem ; cum si unusquisque tantum ex iis caperet, quantum fatis esset ad uitam tolerandam, & id, quod redundaret, ei, qui opus habet, largiretur, nemo esset diues, nemo inops. Non 'ne nudus ex utero matris excidisti non ne rursum nudus in terram reuerteS Ea uero, quae tenes, unde habes si casu dicis te ea consequutum.esse, impius es, qui neque co-ditorem agnoscis, neque gratiam ei, qui haec in te contulit, resers; sin uero fateris a Deo prosecta esse, quae habes, cedo rationem , ob quam ea in te collata sunt Num iniustus est Deus, qui inaequaliter nobis ea, quae ad uitam simi necessaria,

SEARCH

MENU NAVIGATION