장음표시 사용
221쪽
iudice constiturus , nutritorem, & benefactorem suum te appellabit, omniaq; humanitatis nomina tibi tribuet. Ac in nunJinis quidem nemo moerore affligitur , profundes praesentia, & uicissim recipiens ea, quibus opus habet; verum quanto minore pretio pretiosissimas res comparauerit, lato magis exultat, quasi qui egregiam permutationem fecerit.
Tu uero in moestitia eS, cum aurum, argentum, & Opes tradis, hoc est cum lapides , & terram largiris, quo beatam ui tam consequariS. Sed quasnam ad res uteris auro ueste pretiosa te ornabis λat tunicella ex duabus ulnis confecta tibi satis erit, & unius pallij amictus omnem indumentorum necessitatem ex
plebit . Ad uictum comparandum diuitiis te usurulis inquies λ at unus panis ad explendum uentrem sufficit. Quid igitur moeres, quasi aliqua re priuatus essest Num gloria ex diuitiis λ at si non in terra gloriam quaesiveris, inuenies ueram ilialam & splendidam gloriam, quae te in
regnum coelorum deducet. Dissipatae diuitiae, cum in modum, quem dominus praescribit, permanere solent; retentae autem abalienari. Si eas custodieris, non
222쪽
habebis: si effuderis, iacturam earum nos acies. Dispersit, erogauit in pauperes, iustitia eius manet in aeternum. Nam diuitiarum usum dispensatorium, non autem uoluptarium esse, eos, qui recte iudicare uelint, existimare par est . itaque ubi eas exposuerimus, laetitia efferri debemus, perinde ac si essemus alienis rebus priuati, non autem aegreferre, tanquam propriis excidissemus. Cur igitur tristitiae te das λ cur animo luctum per cipis , illud cum audis Z Vende res tuaS, di da pauperibus . Na etiam si te consequerentur ad uitam sempiterna, non in men tanto cum studio essent parandae; utpote quibus ea praemia, quae illhic tribuuntur, tenebras obducent. QSod si necessario nobis sunt hic relinquendae, cur amabo, non uenditis ipsis, lucrum
quod hinc capi possit, auferimus ii
enim rebus pramentibus male utitur, is aeque miserabilis est, ac ille, qui seipsum sponte eo gladio, quem accepit ad uin dicandos hostes, uulneribus conficit . atqui bene eis utitur, quique secundum rectam rationem prassentia administrat, ac ea bona, quae ipsi a Deo largita sunt, in pauperes distribuit, dispensatorem se ea. ἡ Λ ij ru n
223쪽
rum gerendo , non autem propriae uo Iuptatis gratia ea parando, ille & lauadibus ornandus, di amore prosequendus est; eo quod amore fraterno, & moribus humanae societati studentibus, praeditus sit. Aspicite, quaeso, quomodo ingens
numerus peccatorum nostrorum , & tempora a propriis naturis abduxerit, & eorum species proprias in alienaS tempera turas transmutauerit. Omnia enim aeque creationis terminos transgressa sunt, per
uersaque conspiratione in perniciem nostram facta, homines euita cedere cogunt. iniae est igitur huius perturbationis ac confusionis causa Z nempe haec, quod nos ipsi cum accipiamus, aliis non largimur: beneficentiam in coelum feri. muS, nec tamen benigne facimus iis qui penuria rerum laborant . serui ipsi cum simus, in libertatem uindicamur se
non tamen nos nostrorum conseruorum miseret. esurientes nutrimur, nos uero
egenum praeterimus . liberalem suppeditatorem habentes, restricti ipsi sumus,
nec uolumus participes facere rerum nostrarum pauperes. foecundae nobis sunt oues, nudorum tamen maior est numerus, quam sit Ouium . cellae ob multitu-
224쪽
dinem earum rerum , quae sunt iii eas co ditae, coarctantur, noStamen misericordiam non tribuimus et , qui in summas angustias adductus est. Pauper es attamen alium habes longe te pauperiorem . tibi enim decem dierum sunt alimenta, illi uero unius diei tantum . proinde ueluti homo benignus, id, quod tibi rodundat, cum indigente adaequato ; ne cuncteris de modico largiri, ne praeseras tuam utilitatem communi periculo . in Et si in uno solum pane totus uictius consisteret, & pro foribus staret qui peteret, proferto ex penu illum unum panem, &imponens eum manibus, ac iis in coelum sublatis , dicito orationem miserabilem simul & mitem, Unus panis tantum mihi est, quem cernis Domine, & periculum manifestum impedet, sed ego tuum praeceptum meo periculo antepono , &.ex pauco praebeo fratri esurienti: da & tu seruo , qui est maximis in angustiis. noui tuam bonitatem, confido etiam tuae potentiati, non in diem tu profers ac pro
ducis gratiam tuam, sed dispergis quando uis dona tua. QFod si ita dixeris &feceris, ille panis, quem maximo cum luctu praebuisti, existet semen segetis, a
225쪽
que multiplicem fructum gignet. Tu u ro dicis, quod proximum tuum diligis,
ut teipsum : uerum id, quod a Domino dictu est, redarguit te, & declarat quam logissime abesse a uera charitate . si enimi tum largitus es unicuique , quantum tibi ipsi unde tibi haec tanta pecuniarum ubertas λ ui enim proximum ita charum habet, ut seipsum, hic nihil amplius proximo possidet: sed cum tu possideas, uideris aperte proprium usum pluris facere, quam multorum commoda, atque solatium . quanto enim mutoribus circunfluis diuitiis, tanto magis charitatis expers es . nam si charum habuisses proximum tuum, iam diu cogitationem abalienandae pecuniae suscepisseS... nunc uero opes tibi magis quam corpOris membra creuere, & dolori maximo tibi est ipsarum separatio, ueluti partium corporis abscissio. Si enim uestiuisses nudum, si dedisses esurienti panem tuum, si fores tuae omni peregrino patuissent, si pupillis patrem te praebuisses, si debilisae infirmi uicem doluisses, quarum nune diuitiarum causa moerore affligeris , iam
olim ipsas indigentibus distribuere studuisses. O quantas te benefactori gra-
226쪽
tias agere oportebat , & quam hilari ac laeto animo esse, ob eum honorem, nimirum quod ipse aliorum fores non obis, sed quod alij tuas circunstant. Pa ticipes facias frumenti fratres. id, quod cras putrescet, hodie trade egenti. Auaritiae equidem forma pessima est, quae neque ea, quae corrumpuntur, egenis impertiri uult. QSod si ille, qui uestem homini induto detraxerit, praedator nominabitur , certe ille, qui hominem nudum non uestierit, clim id facere possit, alia quadam peiori appellatione dignus est. Esurientis est panis, quem tu detines; nudi est pallium , quod tu in uestiario conseruas; calceus, qui apud te putrescit, eius, qui eo caret; indigentis est aurum, quod terra obruisti . proinde tot hominibus iniuriam infers, quot bene ficio complecti potuisti. mio modo tibi pauperis miserias ob oculos ponam, quo scire possis, e quibus gemitibus tibi thesaurum comparas . O' quam preti
sum tibi in die illa iudicii uerbum illud uidebitur, Venite benedibi patris mei,
possideterregnum iam multis a saeculis uobis paratum. Quantus rursu S horror, quantus sudor, quantae tenebrae tibi obia
227쪽
orientur, cum sententiam illam audies. Abite a me maledicti in yenebras ext riores , quae paratae sunt daemoni, & angelis ipsius. Neque enim misericordia sne iudicio, neque iudicium sine misericordia est . ante iudicium cordi est illi misericordia, & post misericordiam uenit ad iudicium. haec autem ita inter se coniuncta sunt, misericordia nimirum cum iudicio, ut neque misericordia sola securitatem parere, neque iudicium solum desperationem afferre possit. Si neminem morte affecisti, si adulterium non
perpetrasti, si nec furtum fecisti, nec falsum testimonium contra quenqua dixisti; studium, & operam , quam in iis re bus ponis, perdis, cum id non addas, quod reliquum est: cuius opera solum poteris consequi regnum Dei. Q aod si tibi medicus promitteret, se membra
aua correcturum, quae aut natura, aut aegritudo mutila effecit; non animo ut que tristi haec exciperes. cum uero te magnus animorum medicus , omnibus
numeris absolutum opera misericordiae facere uult, cui maximae ac principallia simae partes desunt; non agnoscis bene
ficium , sed luges, ac tristem uultum prae
228쪽
i e fers, animum tuum dolore conficietis, di ea omnia, quae erant tibi praeparata,
inutilia ipseniet reddis. Non studiosus
eris tui non in hac uita recondes futurae quietem atque tranquillitatem formicae exemplo quae aestate ea ; quibus hyeme uictitet, reponit, nec quia non . dum hyemis incommoda adsunt, tempus per negligentiam ociumque trans-
mittit : sed perpetuo quodam studio se ipsam ad opus compellit, quoad quan tum satis est ad uitam tuendam, reposuerit. neque id inertia & ignauia ulla faeit, sed prudenti quadam consideratione, qui res ad uictum necessaria, diutissime esse possit, excogitat. sito enim ore id, quod in mediis fructibus est, uerberat secat, ne si germinarent, nihil ipsi ad uictum conducerent . praeterea eos siccat,
cum illos humidos esse senserit, nec eos quouis tempore profert, sed tum deni
que, cum coelum serenum praesenserit. nunquam imbrem ex nubibus delabi uidere poteris, quandiu frumentum ex formicarum cauernis prolatum est. Imita re terram , o homo, fructum ferto uelut illa, ne iudicaris deterior esse re, quae est animae expers. illa enim fructus non ad
229쪽
quem ostendere debebas beneficetiar fructum , hunc tibi ipsi cumulas. Benefactorum autem gratiae, ad illos, qui ea in alios collocarint, reuertuntur. Dedisti aliquid esurienti, tuum hoc, quod de disti, efficitur, magno cum scenore ad te rediens. Quemadmodum enim semen terrae mandatum, lucrum ei parit, qukillud mandauit; sic etiam panis, qui homini esurienti largitur, magnam utilitatem in posterum affert. Si aliquis pro soribus tuis astiterit, necessitati suae me dicinam aliquam quaerens, ne, quaeso, ad inaequalia respicias, ne'ue dicas, Hic amicus est, hic cognatus, hic benefactor, iliale peregrinus, alienus, ignotus : nam si ad inaequalia respexeris, non tibi etiam impertietur misericordia. una est natura, homo & hic & ille, una; necessitas ψpenuria uterque eadem laborat; largire fratri & peregrino, & ita neque fratrem despicies, & peregrinum , fratrem proia prium efficies. Vult te Deus omnipotens consolationem adhibere egentibus, non
autem rationem habere personarum . nouult ut cognatis des, peregrinum uero repellas . Omnes enim cognati, omnesi v sta tres, /
230쪽
fratres,nnius patris filij omnes. Dantur nonnulli, qui ex alicuius dominationis graui periculo a creatore sunt ereptis nec est illis quidquam, unde uitam sustentent suam: solo nanque animo, &corpore periculum illud declinarunt. nos itaque , qui molestiarum periculo non gustato , illaesi permansimus , communicemus cum illis opes nostras; amplectamur eos fratres , qui uix seruati sunt; dicat unusquisque ad unumquemque , E' uita iam decesserat, & reuixit: perierat, & inuentus,est. contegamus denique corpus nobis propinquum , opponamus 4niuriae ac impetui hostili auxilium atque consolationem nostram : quo etiam
si laesit ille , nullum tamen damnum dedisse uideatur, & illato bello nullum ut, ctum ostendisse, &isi fratrum facultates abstulerit, a nostra munificentia, & liberalitate superatus appareat . propter charitatem quidem simplicem ac libera Jem erga eos, qui petunt, distributorem esse oportet, iuxta illud praeceptum , Pe
tenti dato: at ratione rursum diiudicare conuenit uniuscuiusque eorum qui petunt , necessitatem , ut ex actis didicimus; ubi dicitur , Daxum uui cuique est