D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

D. BASILII

distribuit λ cur tu diuitiis circumquis cur illi egestas imperat λ Prosecto nulla alia de causa, nisi ut & tu benignitatis aefidelis dispensationis mercedem acciperes , & ille ob magna patientiat certamiana praemiis afficeretur. At dices necessarias esse opes liberoruicausa. perbelle tu quidem auaritiam tuam hoc nomine uelas, ac tegis. liberos enim praetendis , cor uero auaritia plenum geris. Ne, o secro, culpam transferas in insontem .habet enim is proprium dominum; h bet proprium oeconomum, cui uitam a ceptam refert, & a quo uitae sumptus ese pectat. Num his, qui uxores sibi adiunxerunt, euangelium scriptum non est scriptum etenim est, Si uis omni ex par te persectus esse, uende omnia, quae habes , & da pauperibus. Quando petebasa domino, ut te liberis frugi ornaret, nuetiam illud addidisti, Da mihi filios, ut

mandata tua negligam, ac nihili penda; da liberos, ne in regnum coelorum intre Quis uero sponsionem faciet, filium tuu rebus datis ac relictis, recte usurum multis enim diuitiae ministras se praebuerunt ad intemperantiam. Vide igitur ne ςas diuitias, quas magno cu labore con-

gessisti,

242쪽

ORATIONES. II gessisti, aliis ueluti materiem quandam peccandi des; & ne deinde binas poenas

pendas, tum ob ea, quae ipse perperam fecisti, tum ad quae perpetrada campum

alteri suppeditasti. Multi quidem, qua- uis a paretibus nihil accepissent, sibi ipsis

domos pararunt; verum animae tuae, qua

tu deseris, quis misericordiam tribuet Cur , amabo, tanti facis atque adeo suspicis aurum Z quis, obsecro, ex istis,iqui ornatui nimium student, horam uitae suae apponere potest cui pepercit mors ob diuitias que morbus ob diuitias non afflixit λ QSousque tandem auro paran do operam dabis λ auro, inquam, quod nihil aliud est, quam animarum quidam laqueus, mortis hamus, peccatique inescatio. quam diu diuitiis, quae belli causa esse solenti,& ob quas conflantur arma', ac enseS acuuntur, inhiabis λ propter has cognati,quid natura postulet,nouident; fratres se mutuo torve intuentur, caedesque spirant . propter opes solitudines homicidas alunt; ciuitates uero: sycophantas, atque calumniatoreS .

Q uis est mendacii pares λ.quis falsae accusationis architectus λ quis periurij a nonne diuitiat, nonne opum stu

243쪽

2. D. B ASILI Idium Z Quid facitis, o homines, quis

uobis insidias rebus uestris tendit 2 in adiumentum uitae non uiaticum malo rum, pecuniae datae sunt; ad redimendam animam, no ad perdendam sunt tributae'; ad pilam sustentandam nobis pecuniae datae sunt, non ut se nobis ministras ad ma la praebeant . Etenim si diuitiae ansam nobis dant iniustitiam perpetrandi, mi

scrabilis profecto est is, qui ditescit; sin

uero mim stras se exhibent ad consequendam uirtutem, longe a reprehesione a sunt: cum omnibus eam utilitatem ex

ipsis percipere integrum sit. Q apropter

par est, nos diuitias absenteS non expetere; di si nobis suppetant, non tam se in possessionem ipsarum efferre, quam ob scientiam dispensandi ipsas . scitum enim est illud Socratis, qui dixit, cum

opulentus quidam magnopere pecuniae causis superbaret, non prius se illum ad miraturum, quam si cognosceret, quod iis recte uti posset .rnam diuitiae & faniatae, , stupenumero iis, qui male eis utun tur, nainistras sese ad peccata perpetranda exhibent: at paupertas cum ueritate coniuncta, apud homines frugi, inter o nania alia bona principem locum tunet 4

244쪽

sed nihil horum unusquisq; nostrum animo agitat suo; uerum si uiderit uirunt 1iecessitate astrictum, genua flectere, &ante pedes supplicem se proiicere, denique nescio quid non humile edentem, ut inopiam suam etiam magno cum foenore illius subleuet, non tamen eius, qui multa praeter dignitatzm facit, miseretur sed implacabilem atque inexorabilem se praebet, iurans ac obtestans, sibi penulus pecuniam non esse , ac seipsum quoque

eircunspiccre ait, num aliquem reperire possit, qui 'sibi pecuniam mutuo dare u lit . atque sic mendacium suum iuramen to confirmans, praeter inhumanitatis malunt, etiam periurium concipit. Cum ueris is ς qui mutuum sunt it, usurarum mentionem fecerit , ac pignora etiam nomi nauerit, tunc ille demisto supercilio arridet, paterelam etiam amicitiam memorat, dein familiarem suum ac necessariueum nuncupat. Videbo, inquit, an aliquam pecuniam repositam habeam : ac

deinde in ista uerba prorumpit, Est apud

me deposita pecunia uiri cuiusdam amici, qui eam lucri gratia apud me deposuit, sed is intolerabiles usuras exigit, ego tamen nonnihil remittam, ac mihi - B v omnino

245쪽

ε ε Da B Α S IL II , omnino minores pendes. Talia consi gens, ac eiuscemodi uerbis blandiens, miserum inescat, libellisque alligat, &: silpra illam urgentem paupertatem, libertatem etiam ipsam ei adimit. Heu mi.

ser quid facis Z fructus exigis ab inope .

qui si te ditiorem reddere posset, non profecto fores tuas obseruaret. o in gentem calamitatem, ad auxilium implorandum cum se miser reciperet, hostem inuenit; medicameta salutaria quaerens, in uenena incidit. cum uiri pauper talem leuare deberes, indigentiam ipsiu&adauges, non aliter ac si quis medicus ad aegrotantes accedens, loco restituendae sanitatis, etiam exiguas insuper ui-l res, quae restant, eis auferat. Miserorum calamitates ueluti occasiones quasdam ad ditescedum arripis. & sicuti agricolae pluuias exoptare solent , quo semina e frum multiplicentur; ita tu inopiam ac indigentiam hominu expetis, ut ex tua

pecunia quamplurimum lucri capere possis. Ac ille sane, qui ob mutuam pecuniae usuram pendit, in summa rerum desperatione miser uersatur . nam cum Paupertatem respicit suam, omnem spem restituedae pςcuniae abiicit; cum uero praeri

246쪽

ORATIONES. I

sentem necessitatem perpendit, non dubitat mutuo ad usuras sumere. Vbi uero pecunia erogauerit, tempus autem praeterlabens usuras secum adduxerit, non noctes ei requiem ferunt, non dies hilaris est, non sol iucundus, sed iniquo animo uitam fert. odio habet illos dies, qui ad praestitutum tempus accelerant; extimescit menses quasi usurarum patres. &sue quieti sese tradiderit, per insomniusteneratorem conspicit; malum, me hercule, capiti suo insomnium, siue uigilias egerit, nihil aliud curat, & cogitat , quam usuram . Verum iure optimo dicere possem ad eum , qui aes alienum contrahit, Bibe aquas a tuis uasis, hoc est, proprium sumptuum rationem ha heas, ad alios uero fontes ne accedas, sed ex propriis aquarum uenis solatia uitae haurito. habes uasa aerea , uestitum , iumenta, omnis generis supellectilena, haec restitue: omnia enim perdere tolerabilius est, quam libertatem . Sed dices,

Publicare haec erubesco. quid igitur facies , cum paulo post alius ipsa proscribet, ac in oculis tuis paruo aestimabit λsatius multo est consiliis paulatim inuentis necessitatem tolerare, quam alienis

247쪽

aceruatim elatum, postea omnibus rebus simul denudari, atque spoliari. Proinde si tibi facultates suppetui, unde quod mutuo sumpsisti, restituere possis, cur non potius iis bonis praesentem inopiam prO-yulsas λ sin uero spem restituendi abiecisti, malum malo prosecto curaS. pau-Fer nunc es, at liber ubi uero mutuum ad usuram sumpseris, non ditesces, i bertatem uero .perdes. nam is, qui mutuo sumpsit, seruus est eius, qui ei in nratuum dedit; nec solum seruus, sed seruus mercede conductus, crudelem seruitutem seruiens. Canes ubi aliquid acceperint, subito mansueti fiunt: at foenerator plus iusto accipiens, magis irritatur. Non enim latrare cessat, sed multo plus .exigit. etiamsi te iuramento obstringas . fidem non habet, perscrutatur interna, commercia tua curiose inquirit , uxore praesente pudore affectum, coram amicis contumeliis onerat , in foro minas iactat, in die festo noxium est se ei ob viam dare, uitam denique tuam Intolerandam efficit. At ingenti, inquit ille. necessitate premor . nullus alius mihi est pecuniarum prouentuS- quam, quaeso,

itaque tibi utilitatem haec hodierna dilatio

248쪽

Iatio affert mutuum enim non penitus Iiberat, sed solummodo .ad tempus ino piam leuat. si mutuum non sumpseris, aeque quidem eris pauper, & hodie, &in posterum .: at ubi aliquid in mutuum sumpseris, grauius uexaberis . nemo enim tibi nunc paupertatem uitio uertiti inuitum enim est ipsa malum L quod si aere alieno te obstrinxeris, nemo te in crimen non uocabit, nemo tuam nullius consilij temeritatem non detestabitur consilium etiam tibi erit ineudum. , unde rependas, & a quibus accipias, etiam ata que etiam cogitandum:erit. At dices tuas facultates &: ad usus necessitatem ;& ad restitutionem no suffecturas λ quod

si etiam usuras animo reputaueriS, unde, obsecro, tibi latus numerus pecuniae ac crescet nullus equidem mortalium uulneri uulnere medicinam facit, neque malum malo curat . Q uanam igitur ratio

ne, inquit, uitam tolerabo meam Θ sunt tibi manus, est ars, mercede conductus labora, ministri munus obeas, sexcentae sunt uictus parandi rationes: sin uero laborem serre non potes, precibus conte

das ab iis, qui opes tenent. Sed dices. Turpe est petere ζ at ego dico longe tur-

249쪽

pius esse, aliquem eo, quod mutuo sumapsisti, defraudare. Formica neque ostia tim panem quaerendo, neque mutuo sumendo, uitam suam sustentare potes apes etiam proprij alimenti reliquias regibus impartiuntur; quibus tamen neq;

manus, neque artes natura attribuit. tu

uero sagax illud animal homo, ex tantis artibus unam inuenire nequibis , qua uitam tueri possis tuam λ locuples es ne mutuum sumas. pauper es ne etiam a cipias.. si enim diuitiis affluis, mutuo pus non habes; sin tibi nihil est, mutuum

non rependes. ne committas, quae , uitam tuam consilio, cuius te in posterum poenitere possit. In hoc uno nos pauperes , diuites longe anteimus, quod sciliacet curarum minus sustineamus . ludibrio etiam habemus ipsos uigilias habentes, dum nos somnum capimuS, tum etiam rebus intentos, ac anxios, dum nos omni molestia caremus, animoque u

cuo sumus. QSi enim aere alieno se obstringit, is & in paupertate erit, & nun quam curis uacuus, sed omni tempore uariis cogitationibus distinebitur, nunc res suas aestimando , nunc aedes sumptuo- fas, nunc diuitum agrOS, uestes deniquea eorum ,

250쪽

o RATIONES'. I 6 eorum , qui ei obuiam fiunt, Si haec, inta

uit , mea essent, uenderem tanti ac tan. ti, aereque alieno me liberarem . haec, in

quam , cordi ipsius totos dies, ac noctes insident. si quis fores pulsarit, de-hitor sub tectum se condit . uehementer incurrit quis , cor ipsius percellit. latrat canis, ipse sudore madet, atque anxi rate summa afficitur, circunspicitq; quo se proripiat. instat praestitutum tempuS, cogitat miser, quidnam falsi afferat, quonam ficto nomine creditorem protelet. Cur multiplici ac uariae bestiae teipsum similem facis λ ferunt lepores sitimul & foetum edere, & educare, ac etiasu perseetare. Pari ratione etiam foeneratoribus pecuniae simul & ad usuram dansetur, & generantur, atque succrescunt. nondum enim data est tibi pecunia, &iam praesentis mensis lucrum foeneratora te exigit. rursum hoc, quod eth ad mutuum datum, aliud malum affert, -- lud aliud alterum, atque sic malum in infinitum crescit . foenus enim, mea qui' dem sententia, ex mali foecunditate no .men accepit. unde enim aliude λ) uel soritassis foenus dicitur, ob eos dolores ac molestias, quas animis eorum, qui mu-

SEARCH

MENU NAVIGATION