D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

D. B Α S I L 1 2 tuum ad u suram acceperunt , afferre mleat . Quemadmodum enim dolor pamturienti, sic praescriptum tempus debitori instat. foenus ex Penore, malorum parentum praua soboles . . Ferunt uiperas, materno utero perroso, partum edere : hoc modo etiam usurae, erosis ac co-

sumptis debitorum aedibus , generantuta semina progressione temporis nascuntur, animantia etiam tempore perficiuntur uerum: usura simul ac generatur , simul etiam parere incipit. Omnes res, quae crescunt: ubi iustam, ac sibi propriam magnitudinem attigerint, augescere dedi sinunt: sed auarorum argentum omni tempore accrescit. Bruta animantia , quando soboles eorum ad pariendu id nea est, ipsa non amplius partui operanadant; at foeneratorum pecuniae, & suc cedentes pariunt, & uetereS renouant ,

di perinde ac hi, qui ex cholera laborat , semper id, quod ante ingestum est, eii ciunt: & si priusquam penitus purgati fuerint, alium cibum superingesserint.

summo cum dolore, ac lancinatione u mutat; ita etiam qui scenora exercent ἡusuras ex usuris transmutantes, tequa Priora expurgetur, alterum mutuum superinducunt,

252쪽

ORATIONES. 1 'perinducunt, atque ubi paululum ali ina in delitiis habuerint, deinde res ob proprias lugent. Sed inquies, multos sibi ex usura diuitias parauisse λ at ego ariabitror plures ad restim rediisse . tu enim eos, qui sibi uitam laqueo finiuerunt noenumeias, qui cum eam turpitudinem,

quae ex mendacitate proficiscitur, ferre non possent, mortem sibi fune consciue runt. Vidi ego miserabile spectaculum, uidi, inquam, liberos ingenuos, ob aes alienum, quod pater contraxerat, in forum pertrahi, ac uenundari. Non est tibi pecunia, quam liberis relinquas tuis λne igitur etiam .illis insuper generis nobilitatem adimas. unam hanc ipsam, a mabo, conserua libertatis possessionem ;depositum nimirum illud, quod ipse a parentibus tuis accepisti. nulli unquam patris paupertas crimini data est, at ob nomina paterna, multi in carcerem conia duntur,. ne relinquas syngraphas , exe

crationem ueluti quandam patris in talios, ac in reliquos posteros. Diuitiae sinquit ille, si asiluxerint, nolite animum appellere. Suspicias, quaeso, hanc uo cem, Diuitiae si affluxerint . fluxa enim est diuitiarum natura, torrenteq; citius Tom. 3. C eos,

253쪽

S, quibus est, praeterlabitur . na allax alium harum solent permutare, & pe inde ac fluuius ille, qui ab alto fertur . appropinquare solet iis, qui ripae astant, sed simul ut eos affligit, de repente secedit; sic etiam diuitiae celerrimum ac lubricum habent accessum: quoniam frequenter alios aliis permutant. hodie huius est ager, cras alterius erit, ac paulo post alterius. Intuere, amabo, domos,& perpende quot iam nomina, ex quo concidere , immutauerunt, aliud ab alio

possessore nonae ducenteS. aurum etiam, semper e manibus eius, cuius est, dila-hens, ad alium transit, & post ab alio ad

alium . Facilius est, me hercule, aquam manu comprehensam continere, quam longo tempore Opes tenere. Ne igitur

quenquam ex iis, qui diuitiis circvfluunt, gloria & praedicatione efferas; ne ue beatam praedices uitam ipsius, etiamsi illi ex multis locis, atque luculentis fonti bus affluant pecuniae. Ne suspicias & optes ipsorum abundantiam. Neque etiaomnis paupertas laudibus in coelum ferenda est, sed ea demum, quae est digna Iaude, & quae ad normam Euangelii dirigitur . multi enim sunt pauperes, si o-

254쪽

pulentiam spectes; sin animum &uoluntatem, auarissimi: neque eis inopia re rum salutem praestat, sed potius eos animus codemnat. Diuitiae, & gloria quatenus eos, qui eis praediti sunt, bonos

non efficiunt, eatenus non sunt habenda in bonis . at qua ex parte nobis affluentiam quandam rerum ad uita hanc tuendam afferunt, longe praestantiora ducenda sunt paupertate & dedecore . Atque haec quidem nonnullis a Deo Opi. axis tuendae rei familiaris causa largita erant, uti Abrahamo, Iacobo, & reliquis. ho minibus uero nequam ideo tribuuntur, ut eos ad frugem reuocent. Verum quitantis a Deo beneficiis cumulatus , in peccato perseuerauerit, is seipsum reumaterno supplicio statuit. Iustus quidem, si ei diuitiae suppetunt, non corrumpitur illis; sin ei desunt, non cas inquirit, ac nimium expetit. non enim ille iis, quae usibi data sunt, ad uoluptatem utitur, sed

ea rite dispensat. nemo autem sanae mentis in aliorum largitionem nimis anxiU incurret; nisi multorum opinionem remspexerit, qui suspiciunt ac in coelum serunt eos, qui summa aliqua dignitate aia

secti sunt. Miod si corpus neglexeri

C si musa

255쪽

mus , nihil quidquam profecto rebus ex humanis suspiciemus atq; admirabimur. quas enim ad res amplius diuitiis utemur , si corporis uoluptates ignominio- fas ducemus E ego quidem non uideo, quam nam aliam uoluptatem nobis diuitiae afferant, nisi illam , quod illis ueluti dracones quidam incubamus . Primum

igitur est, quod homini Christiano uel

maxime curae esse debet, nimirum ut auitiis illis uariis, ac diuersis, quaeiani mam inquinant, abstineat, atque ea deponat . deinde oportet eum , qui illam coelestem respicit uiam , istius mundi bonis repudium remittere: nam cura di studium, quod in res istas fluxas ponitur, mirandum in modum hominem perturbat, atque distinet. cum autem plures eundem sibi salutis scopum proponentes, communem inter se uitam instituerint, necesse est, ut illud in primis apud eos statuatur; illud inquam, ut unum in Ο -mnibus sit cor, una uoluntas, desideriuunum, & ut, quemadmodum Apostolus praescribit, unum corpus fiat ex diuersis membris compactum. Hoc autem aliter

fieri non potest; nisi illud ratum sit , ne

seorsim alicui aut uestimenzum aut uas,

256쪽

ORATIONES. Is

aut aliud quidpiam, quae communi uitae inseditiuiit, attribuatur; sed ut tanti quod que horum necessitati eius, qui opus habet, seruiat, nec fiat proprium possidentis . sicuti enim non quadrat, parua uestis corpori vasto; sed unicuique id demum , quod couenit, & utile est, & congruens: ita etiam alia omnia, uidelicet lectus , stratum, calidum amiculum, calceamentum , eius esse debent, qui ualde his opus habet, & non post identis . Et queadmodum uulneribus consectuS, non autem sanus medicamentis utitur ; sic tiam iis rebus, quae ad molliciem corporis excogitantur, non is , qui in delitiis uitam agit, sed qui uel maxime his indiget, merito fruetur. Domini nostri Is , ψChristi, gloria, & imperium in perpetuum floreat. Amen.

257쪽

D. BASILII

AVARITIA

ORATIO III.

vm domum uiri inepti ingredior , uideoq; eam omni genere florum exo natam esse, iudico nihil hunc iis, quae uidentur, pretiosius tenere, sed eas res quidem, quae animae sunt expertes, exornare, animam uero ipsam negligere, atque incomptam relinquere, cuius praeforibus innumerabiles stant pauperes, miserabili, ac luctuosa uoce, ut sibi subusniat, precantes . at ille preceS eorum repadiat, affirmans, suas opes t Ot petentibus non suffecturas. Ac ille quidem lingua se excusat, a manu uero sua falsitatis conuincitur . nam manus illius etiam si taceat, uanitatem tamen ipsius declarat, dum fulgore gemmae, quae anulo incluta est, corruscat splendescitque. Sed, cedo, miser ac infortunate, quot potest anulus tuus aere alieno oppressos liberare λ quot domos iam collapias reficere Θ unica sane a uestiaria

258쪽

ORATIONES. 2o

uestiaria arca tua satis esse posset ad totum populum frigore obrigentem amiciendum : non tamen dubitas pauperem vacuis ablegare manibus, nec pertimescis iudicium retributionis illius iudicis.

Non tu misertuS es alterius, non etiam

ille miserebitur tui: domum tuam alteripatere noluisti , non etiam tibi patebit regnum et non dedisti tu panem, non etiatibi dabitur uita aeterna. At pauperem te esse ais; equidem & ipse ita iudico. Pauper enim is est, qui multis opus habet ; uestra uero ista nimia habendi cupiditas , quae expleri nunqua potest, multis rebus ut indigeatis, facit. Decem talenta cum habeas, alia decem addere studes; ubi uiginti congesseris, alia uiginti quaeris : nec unquam id , quod additur, studium habendi tuu restinguit, sed magis ac magis accendit atque inflammat. QSemadmodum enim hominibus tumulantis largior uini infusio.maiorem bibendi sitim generat; sic etiam isti, qu cumulandis opibus student , etiamsi sibi

multas diuitias pararint, plures tamen expetunt, additione illa morbum alentes suum . at studium illud eorum in contrarium conuertitur: non enim eos tanta

C iiij utitia

259쪽

m: D. B ASILII laetitia afficiunt ea, quae sibi pepererunt.

etiamsi multa sint, quanta molestia conficiunt ea, quae desunt, quaeque sibi adhuc deesse autumant. Ac sane par erat illos ,:& rebus praesentibus laetari, & Deo Dpt .ma X.gratias agere, quod tam multos homines diuitiis anteeant; verum allimiseri mirandum in modum anguntur , atque lamentantur, quod uideant se ab uno, aut altero diuite, diuitiis superari, nec eos respiciendo, qui se pauperiores sunt, gratias, pro iis, quae tenent, benefactori agunt, sed eos secum, qui amplis. simis diuitiis circunfluunt, pertendendo, quantumque ab hiS superentur, animo reuoluendo , tanta tristitia afficiuntur, tantamque querelam habent, ac si iis r bus, quae aliis prae se adsunt, priuati e sent . Nam hi, qui necessarios sines tran seunt, similes mihi esse illis uidentur, qui decliuem in locum feruntur : qui cum no habeant locum firmu , cui adhaerere possint, in infinitum feruntur , nec ubi con-. sistant, habent. sic etiam isti, quanto plura acquisiverint, tanto pluribus opuS ha- . bent, ad auaritia suam explenda, ex sententia Solonis filij Aeetecestidis, qui ait, : Diuitiis nullum saluant mortalia finem. ἰ

260쪽

ORATIONES. 2IPraeterea nec Theognidem eo in genere praetereundum esse rudico, cuius hoc est, ego diluttiu moror aut peto umere, tantube paucis detur ut sit nihil inde mali. Ego sane illum Diogenis omnium humanarum rerum contemptum & admiror ,

di suspicio , qui quovis rege se multo ditiorem esse ostendit, cima illud proserret, Se longe paucioribus quam rege, in hac mortali uita opus habere. At auaris nisi adsint Pythij Mysi talenta, & tot ac tanta terrae iugera , pecorum que longe plures greges, quam numerando percesseri possint, nihil satis erit. Sed quemadmodum hi, qui scalas scandunt, semper ad superiorem gradum pedem attollendo. non prius eum sistunt, quam summum gradum attigerint, ita etiam isti, etiali aliquem ex locupletibus diuitiis aequauerint, non tamen conquiescunt, sed adhuc multo ditiori pares esse contendunt:& si etiam illum opibus ante tuerint, studium tamen suum ad alium conferunt;

nec prius ab illa sua immensa habendi auiditate desistunt, quam in altum sublati, e sublimi illo loco se ipsos praecipites dederint.b Ac sane perinde ac ij, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION