D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nunt ipsas, sed eas imaginantur, quae experturbatione proficiscuntur ; sic etiam

auari animus nimio amore pecuniae incensus , Omnia quaecunque uidet, aurum,& argentum se uidere putat, longeque iucundius aspexerit aurum, quam solem, atque ut Omnia in aurum conuertantur,

mirandum in modum desiderat, & st det. inrid enim est, quaeso, quod ille

propter aurum non aggreditur ex frumento aurum parat , uinum illi in aurum glaciatur, lanae denique ipsae aureae efficiuntur ; omnis nundinatio, omnis solestiae aurum illi affert. ipsum denique aurum seipsum generat, dum in usuris a crescit, atque multiplicatur; nec fane ullus cupiditatis finis reperitur. Pueris quidem iis, qui nimium alicuius rei auidi sunt, saepe concedimus, quo his cibis, quos in deliciis habent, se largiter e pleant , ut eis postea cibus ille ex nimia illa facietate fastidio sit; at in auaro longe aliter res se habet . nam is, quanto plus habet, tanto plura desiderat. Ignis quidem ubi semel flammam concepit,

omnem materiem, quaeisese ei offert, consumere festinat, nec deleri aut extin-

sui potest, nisi prius eum materies, in

262쪽

quam agat, defecerit et auarum uero quid est, quod inhibere possit ξ me hercule, ipso igne difficilior est, omnia per continuationem quanda pascens. Bona pr ximi abripuit, alius se uicinus dat illius etiam bona acquirere studet, nec iis animum applicat, quae iam consequutus est, quan uis multa sint, sed uicinorum inhiat bonis; neque laetitiam affersit et ea, quae possidet , sed molestiam pariunt, quae desunt; nec rebus praesentibus utitur miser, sed se ipsum ampliora semper appetendo conficit . Hinc uigiliae, hinc curae, hinc solicitudines. Q id faciam, exclamat Θ destruam horrea mea, inquit,& maiora construam . O uesane, nescisne quod hac nocte animam abripient tua, ea uero , quae parasti, cui relinques maior est profecto risus temeritatiS , quam sit risus aeterni supplicij. ille enim, qui iamiam rapietur, quanta animo non agitat suo Θ Destruam horrea mea, in quit. recte sane facis, dicerem ego ipsi; digna enim sunt iniustitiae promptuaria,

ut funditus euei tantur: dirue manibus tuis , quae male extruxisti, conuelle illos tuos frumentarios penus, ex quibuS nulli unquam benigne fecisti et de te omnem domum

263쪽

domum tuam, quae auaritiae custosfest isabuerte fornices, demolire muros , pro Mέer in solem frumentum putridum: educ ex carcere uinculis constrictas opes. duc

denique in triumphum domicilium illud

tenebrosum mammonae. Destruam, i quit , horrea mea, & maiora ponam.

quid uero, hoc si perfeceris, post facies λnum rursus destru es, atque rursuS con

strues uid uero amentius esse potest aquam laborare sine ullo fine, aedificare omni cum studio, ac omni cum studio uicissim euertere λ Et si quando illud audiueris, Vende, quae habes, & da pauperibus, ut ita tibi ueluti uiaticu quodvidam ad uitam aeternam consequendam pares, tristitia affectus abis. At si illud numera pecuniam ad ornatum muliebre comparandum , numera lapicidis, fabris lignariis, tessellariis, pictoribus, gaudio exultas. perinde ac si aliquid longe pre ciosius pecuniis acquiras. An non uides muros hos, hos, inquam, qui prae uetustate ruinas edidere λ quorum parietinae ueluti scopuli quidam tota urbe eminet , quot putas tum pauperes in urbe fuisse cum hi ponerentur qui m i seri, propter nimiam operam S studium , quod in I aedifica-

264쪽

ORATIONES. 23

aedificationem horum collocatum fuit ,1 a diuitibus illius temporis negligebantur . ubi iamr est, ani abo, illa splendid operum structura ubi is, qui propter horum magnificentiam in coelum ferebatur ξ nonne haec iam ita collapsa & deleta sunt, ac ea, quae a pueris dum ludunt , in arenis extruuntur ille uero miser, qui illa collocarat, in Orco iacet, uehementer ingemiscens, quod tantum studii in res nihili posuisset. Magno a nimo fac sis, o homo. muri enim ta magni quam parui hanc utilitatem afferunt hiS, qui eos tenent. Non deerunt tibi horrea, si uoles uentres inquam pauperum. . fac tibi thesaurum in coelo reponas ; nam quae ibi deposueris, non depa

scent tineae, non erodet carieS., non sur

ripient fures. Sed dices, te tum pauperibus impertiturum , cum secunda impleueris horrea . Longum equidem tibi ipsi tempuS uitae praefigis, uide ne te id prius comprehendat, quod tibi ex praescripto ueluti quodam impendet. nam haec tua pollicitatio non bonitatis, sed calliditatis cuiusdam potius argumentum est :neque enim etiam ob causam promissum

facis, ut deinceps aliquid des, sed ut in

praesens

265쪽

praesens hominem repellas; cum nihil sit, quod te impediat, quominus etiam nunc Iargiri possis. Annon indigens adest pan non tibi sunt referta horrea λ ah non merces proposita λ an no praeceptum mRnifestum p esuriens fame conficitur, nudus alget , miser ob aes alienum uincitur; tu tamen beneuolentiam tuam in crastinum differs. Audi, obsecro, Salomonem dicentem , Ne dixeris, inquit ille, Rursus redeas, & cras dabo, cum possis iam benigne facere . clam enim te est, quid crastinus afferet dies. Tu quidem , cum pecuniam erogaS in equum com Parandum , moerore conficeris nullo; ac si quid numerandum sit, ad comparandum regnum coelorum , lacrymis opples os tuum , & eum , qui opem implorat tuam , repellis, ac negligis, nec quidquaimpertiri uis , innumerabiles sumptuum causas afferendo. inrid, quaeso, tu re

spondebis iudici λ qui parietes uestis, his

minem uero non induis; qui equum Ornas, fratrem uero tuum pannis obsitum despicis; qui frumentum putrescere sinis , esurientes uero non nutris; qui aurum terra obruis tuum, eum uero, qui

fame conficitur negligis P. uomodo tibi mi-

266쪽

o RATIONES. 2qhi miserias pauperis ob oculos ponam stille miser rem suam familiarem circunspiciens, uidet aurum sibi non esse, nec unquam fore sperat, supellectilem uero,&uestitum talem sibi suppetere cernit , quales sane esse solent pauperum possessiones; quae uix uno nummo aestimari queant. quid tum miser facit λ ad filios oculos suos conuertit, & eos proscrib re cogitat, ut ex ea uenditione aliquod remedium ad mortem suam propulsandam capere possit. Velim hic tecum cogites pugnam famis urgentis, & paterni amoris . illa quidem ei miserrimam mortem minitatur , si filios non proscripserit; at natura homine retrahit, suadetq; ut potius cum suis morte oppetat, quam liberos suos uenundet, ac tandem saepe incitatus, saepe retractus, manus dat ab incredibili egestate uictus. Et quaenam consilia mente agitat pater illa nimiruanimo uoluit suo, inuem nam lioru primum uendam λ quem nam frumenti uen ditor libentius aspiciet maioris ne natu silij uenditionem faciam λ at illius aetatem reuereor, an minoris natu at miseret me eius aetatis, quae nondum calamitatis capax est. hic parentum formanὶ

267쪽

hes maxime refert; ille ad bonas percipiendas artes propensus est. Heu me mi

serum , quam filii confiiij inops, quid de

me futurum est quem nam ex his offendam, cuius bestiae animum assumam , quomodo naturae in Obliuionem uenia psi omnes complexus fuero , omnes fame moestos uidebo; sin unum ex his uenun dedero, quibus oculis reliquos intuebor cum iam malam in opinionem de mea erga se fide uenient. quomodo miser domum inhabitare potero, cum ipse me si liis meis priuauerim quomodo ad mensam accedam , quam tam nefando se

tere instruxerim Atque hic quidem pauper multis profusis lacrymis ad te uenit charissimu tibi uediturus suum filium, te

uero illius calamitas non mouet, natura non respicis . miserum illum fames ene cat, tu uero hominem reiicis, ac ludis, calamitatem eius cumulando. Ipse quidem tibi uiscera sua pro alimentis praebet, tua uero non solum non constupescit manus, quae ex tam acerba re pretium accipit, sed etiam de ampliori dando contendis, quomodoque multum ac cipias, et minas des, laboras, omni ex parte miseri calamitatem adaugens . Se leucidem

268쪽

ORATIONES.

Ieucidem aviculam uniuersi conditor in hominum usum insatiabilem esse uoluit; tu uero in multorum detrimentum anima tuam inexplebilem geris. Sunt nonnulli pisces, qui se inuicem comedunt, ac inter eos minor cedit in escam maiori . quod si quando accidat , ut is, qui minore , superior fuit, ab alio maiore comprehendatur, uterque ille ab ultimo uincitore absorbitur. QSid igitur nos, o miseri mortales,aliud facimus, cum nobis minus potentes subiugamus' inrid, quasso, a postremo pisce differt is, qui improba diuitiarum cupiditate incensus , pauperes opprimitὸ Ille bona pauperis occupauit. tu hunc omnino comprehen dens, partem ueluti quandam suppellectili tuae facis; ita & eum, qui iniuriam fecit, in facienda iniuria, & auarum auariistia longe post te reliquisti. Vide, ama bo , ne te idem finis, qui pisces, maneat;

qui aut hamo aut nassa aut rete ad extremum capiuntur . nam & nos multa in tu

ste perpetrando, etiam si plurima mala euaserimus , illud ultimum supplicium omnino non euademus. Reliquit tibi parer opes, quas iniuste parauit, eas tu uicissim illis reddas, quibus ille iniuriam Tom. 3. D in-

269쪽

Intulerat, ne, si tibi eas ueluti proprias uindicaueris, paterni peccati haeres fias . Reliquit tibi pater seruum, quem iniuste

in seruitutem redegerat, dona tu uici L. sina eum libertate . nam ita & patris tui poenam leuiorem facies, & tibi ipsi libertatem paries . ne filios tuos in excusatio nem afferas . filii tibi sunt .depone itaque ipsis thesaurum perpetuum, nempe bonam memoriam , non autem diuitias amplas. fac denique ut omnes filio tuo patres per quandam beneuolentiam sint. ueniat tibi in mentem quod aliquando ex hac mortali uita discessurus sis; ubi uero diem tuum obieris, ac eius aetatis reliqueris filium tuum , ut curatoribus adhuc opus habeat, si honeste ac probate uitatuam traduxeris, unusquisque filium tuti, perinde ac suum enutriet. nam & ipse in memoriam reuocabit suam, quod Ntu aliquando pupillorum curam gesseriS. sin ueto iniustam, & inhonestam uitam

transegeris , multos moerore affeceris,

omni denique fera bestia grauior in conuersando fueris, si, inquam, talem uitam degens, e uiuis excesseris, relinques sobolem tuam omnibus mortalibus inuisam.

sicuti enim ille, qui sobolem scorpij con

270쪽

ORATIONES. 26spicit, timet ne ea aliquando ad mattiaram aetatem perueniens, patrem imit tur ; ita etiam filiis tuis , tanquam pate nae malitiae haeredibus, priusquam ad aetatem integram peruenerint, ab omnibus insidiae struentur. Ac sane ueluti sumi na , quae ex paruo exorsu progrediuntur , deinde paulatim crescentibus incrementis, mirandum in modum adaugescunt ,

ac uiolento illo impetu suo quicquid obsistiterit , secum trahunt; ita etiam isti sparuis initiis progressi, deinde ex his,

quos iam potentia sua oppresserunt, ampliore facultatem iniurias inferendi ad pii , reliquos, qui restant, in seruitutem

redigunt suam, atque hoc modo incrementum potentiae ex prauitatis redundantia consequuntur; cum unusquisque eorum, quos iniuriis onerarunt, magis

cogitet, ne quid amplius mali accipiat, quam ut eos in iudicium uocet, ob eas iniurias, quas sibi imposuerunt. Noli igitur uicini agros appetere ; noli sulcum

sulco ex alieno addere: nam quatenus agrum cum iniuria alterius propagaueris tuum, eatenuS maiori peccato te obstrinxeris. Ac terra quidem hoc in mundo permanebit, quam tu alicrius cum iniu-

SEARCH

MENU NAVIGATION