장음표시 사용
271쪽
ria exaggerasti, neque amplius tua erit, sed eorum, qui tuam haereditatem adi-bunt : & sane relinquis succes ori tuo iniustum uictum. terra quidem in perpe, tuum consistet ; peccatum autem te comitabitur, ueluti umbra quaedam, quae animam consequi solet. quemadmodum enim umbra corpus sequi consueuit, sic etiam peccatum, animae inhaerescit. Praeterea illi quicunque agros alienos occupando fines suos protulerunt, eo quod non sine luctu & gemitu aliorum diuitias sibi pararunt, indigni diuina benignitate atque beneficentia ita habentur , ut uix ex eo loco, ubi decem iuga boum laborarunt, uti Esaias scriptum reliquit, unam amphora fructus colligant, & ubi
. sex artabas terrae mandarint, sex mensuras tantum frumenti congerunt. Cum
auaro & in urbe & in agris periculosum simul habitare est. mare limites suos nouit, nox antiquam illam praescriptionem
non excedit; at auaruS non tempuS reueretur, non terminu statuit, non concedit
consequentiam successionis , sed ignis impetum imitatur, qui omnia & corrupit & consumit. Q uaecunque oculis acceperit auarus, his inhiat , non expletur iacietat
272쪽
facietate uidendi oculus eluS, neque unquam auarus accipiendo satiatur. & ut Pluto insernus, nunquam dixit satis sibi esse; sic neque auarus, illam uocem ullo tempore protulit, sufficit. Fructus autem , qui ex diuitiis percipitur, qui est
nimirum uigiliae, curae, anxietates, iu- . dicisque expectatio. nam auarus semper
circunspectat, ne in iudicium protrahatur , dies noctesque secum cogitat, quosnam patronos sibi asciscere debeat, quomodo falsos testes subornet, quomodo illum,qui omni patrocinio destitutus est, expugnet; quomodo in potestatem redigat suam ; denique hoc unum studet, quomodo ueritatem in iudicio inuoluendo, & iudicem decipere, & pupillum circunuenire possit. Avarus quidem diutitias partim in aperto, partim defossas in terra habet,ad spes incertas eas sibi reseruando ; ad spes in quam, quae spes nullae sunt. si enim ad spes eas deponeret, ad spem utique aeternam eas reponeret ac pararet. ille autem sub tecto incertas diuitias occultat , si quid damni acciderit, autumat se illis hoc propulsaturum, sed an aliquando usus earum accidat,in incerto est . uerum hoc est certum , ac id ego
273쪽
D. BASILI Ii, in me recipio, quod tempus ueniet, in quo ipsum poenitebit, quod diuitias perperam dispensaverit suas. Mi id facis miseri, thesaurum defodiens Z quando rebus prassentibus uteris quando ipsis
frueris , cum omni tempore in acquirenda possessione distinearis . An'non sexcenta praetedis, ut ea, quae sunt uicini, occupes . Vmbram offundit mihi, inquit auarus, uicini domus, tumultus excitat, aut si qua in re aberrauerit, illud protinus arripit. Si inhias domui uicini, &ille te in serior non sit, ad extremos fines tuae regionis te conferas oportet.: sin hoc non potes a prima cogitatione, tua illam prauam propensionem.cohibens, contentus sis iis, quae a tuis accepisti. inhaere his, quae habes, illud pro comperto habens, quod omnem amplitudinem ac splendorem,qui ex iniustis diuitiis constat, mira solitudo consequutura sit. ac sane illa copia agri, quae per nefas acquisita est, saepenumero pro fructu certamina nobis praebet. Diuina enim iustitia multoties iudicium futurum anteuertit, domusque eas, quae iniuste possessae sunt, ad rem longe utiliorem deducit, nimirua frequenti illa hominum inhabitatione,
274쪽
ΟRATIONES. 28& splendida fertilitate, summam solitudinem inducens. is enim, qui rebus alienis inhiat,breui lacrymas profundet, ubi se rebus propriis spoliatum conspexerit. Quid quaeso, Israelitam illu Nabuthem pessundedit λ an non illud , quod tantopere uineae Achab inhiat et . ueniat tibi in mentem illius diei, in quo Dei Opt. Max.
ira de coelo reuelabitur .: memor sis illius clarissimi aduentus Christi, quo suscita buntur hi, qui bona e erunt ,an resurrectionem uitae; qui uero praua , in resurrectionem aeterni iudicij . illa te potius moerore affligant, non autem praeceptum diuinum . Quomodo te perterrefaciam8 quid dicam cum desiderio regni coelorum non teneariS, nec gehennam reformides . quam tandem , amabo , animae
tuae medelam afferam si horrenda te non mouent , nec iucunda alliciunt . ad lapideum cor me hercule, uerba facto . Vellem prosecto , ut aliquantulum ab iis iniustitiae operibus respirares, ac illud cogitares, cuius nam rei gratia tantis rebus studeas, & ad quem nam finem has res tibi pares . HabeS terrae, quae arari & coli potest, iugera tot & tanta , terrae etiam, quae arboribus consita est,alia tan-
275쪽
ta; montes , saltus, campos, fluuios, ria uos praeterea innumerabiles habes. miid deinceps futurum est Z non' ne tres te te rae manent cubiti λ non ne pauci lapides satis erunt, ad insteticis corporis tui sepulturam . Cuius gratia tam inique agis cur inanes stipulas manibus colligis, &materiem aeterno igni accumulas λ Anno
aliquando ab hac ebrietate desistes e non tandem medicinam tuis cogitationibus facies λ non te aliquado ipsum respicies pnon tibi ob oculos pones Christi illud iudicium uid respondebis tum, cum te corona ueluti quadam ij, quos iniuria aia fecisti , circundabunt, & apud iudicem iustum, reum facient λ quid tum facies miser quos patronos precio conduces , quos produces testes Z quomodo in tua sententiam adduces illum iudicem, qui nullis fraudibus circunscribitur non est
isthic orator, non eloquentia, quae ueritatem tegere posset, non adulatores illic reperiuntur, non pecuniae, non summi
magistratus. desertus ab amicis, destitutus auxilio patronorum , sine patrocinio , sine defensione relinqueris , tristis, moerore consectus, solivagus, omni denique loquendi fiducia priuatus consistes.
276쪽
quocunque enim oculos conuertes tuos,
ibi euidentes imagines malorum cernes , hinc pupilli lacrymas, hinc uiduae gemitam , aliunde pauperes, quos pugnis contudisti; aliunde uicinos, quos miris iniuriis lacessivisti: omnes deniq; te adorietur, atque prauus actionum tuarum chorus te stipabit. ibi negare ea, quae perpetrasti, non poteris , sed ultro ipse tua facinora fateberis, ac ea, quae dum in uiuis essemus, fecimus, talia illic apparebunt, qualia a nobis edita aut perpetrata sunt. neque illic ea,quae perpetrasti,inficias ire poteris: nam ibi obturatur os etiam impudentissimum. facta enim Ipsa unius. cuiusque nostrum testimonium tribuent, non uocem quidem emittendo, sed talia ibi apparebunt, qualia a nobis perpetrata sunt. Miare quantum in nobis situm est , auaritiam fugiamus , fugiamus inquam, ut & eaS poenas, quae nos manent, effugere possimus, & ualeamus consequi bona illa aeterna, In Christo Issu domino nostro, cui gloria & potentia, una cum patre ipsius aeterno, & uiuificatore Spiritu sancto , nunc & semper , ac in perpetuum tribuatur ' Amen.
277쪽
Ictus, ac ratio uiuendi h minis Christiani, hamiacissimi, simplex atq; uniformis est ; unumque scopum sibi propositum habet , nempe gloriam Dei. siue enim cibum capessitis, siue bibitis , siue aliquid aliud facitis, omnia ad gloriam Dei facite, inquit in Christo ue ba faciens Paulus. At aliorum hominum multiplex est & uarius; utpote qui alias aliter ad uoluptatem eoru , qui accedui, tra formatur. Q od si & nos quoq; ii
dem rebus operam dare, & quantum in nobis situm est, uoluptati studere uolue rimus , tu'i etiam ostentationis gratia omnia parare; vereor ne ea, quae demo- Iimur, rursus construere uideamur, &in quo alios iudicamus, ipsi iudicemur: cum adeo composite uita utamur, atque alias aliter transformemur . nisi fortastis uestitum
278쪽
uestitum nostrum permutare uolucrimus,
si nobis aliquando cum splendidioribus
res erit. sin hoc turpe esse ducimus, longe profecto turpius est, propter delicatos quosdam mensam immutare . Nam dum copia, & curiositate ciborum, fratris tui mensam ad uoluptatem transmutas, studium uoluptatis in ipso accusas, atque
ingluuiem ipsius ignominia assicis . per ea enim , quae instruis, ipsius iis in .rebus studium in crimen uocas . inrid, Obsecro , nobis cum nimio sumptu accessit pere grinus quidam; si frater est, eundemque uitae scopum sibi proposuit, propriam mensam agnoscet. quae enim domi reli quit suae, ea inueniet apud nos. Sed dices , fessus est de uia. tantum igitur ipsi proponamus , quantum satis esse possit ad lassitudinem abigendam. Alius uenit, qui diuerso genere uiuendi utitur; discatis ex operibus, quae sermo ipsi non persuasit, & accipiat normam sufficientiae in cibis . permaneant denique in ipso monumenta mensae Christianorum, & paupertatis, quae ob Christum suscepta , nullo pudore afficitur. Sin iis animum non adiiciet suum, sed nos ludibrio habebit, neque hac ratione ullam nobis molestiam
279쪽
asperget. Nam perquirere ea, quae ad necessarium usum non spectant, sed quae ad perniciosam uoluptatem, & noctuam uanam gloriam excogitantur, non solum turpe est, & absurdum , uerum ingens etiam secum detrimentum affert: cum ij,
qui delitiis se se dediderunt, & qui corporis uoluptatibus omnem beatitudinem metiuntur, easdem res nobis curae esse uident, quas illi admirantur, atque suspiciunt. Cum autem comedimus , ne animum a meditatione Dei abducamus, sed ipsorum eduliorum naturam, & corporis ea suscipientis structuram considerando, gloriam tribuamus Deo; considerando, inquam, quam uarii cibi corporum proprietati conuenientes, ab eo, qui omnia gubernat, adinventi sint. Hora una ad capiendum cibum sit destinata ,
eademque per circuitum reuertenS; ut ex
uiginti quatuor horis diei ac noctis, uix
haec sit, quae corpori tribuatur : caeterae uero omnes, in mentis actionibus consumendae sunt. Qui igitur salutare consilium inire uolet, is animae, quam maXimam curam habebit, & hanc omnibus in rebus sinceram, ac genuinam seruare contendet. Sin uero caro aut fame conficia-
280쪽
ORATIONES. 3rtur, aut frigore, aut calore, aut morbis
affligatur , aut uiolentum quid ab aliquibus perpetiatur, exiguam ipsius rationem habebit; neque pericula uitae impendentia pertimescet. Maod si quis uelit corpori parcere, ueluti possessioni cuidam , quae animae ad uitam in terra tuendam necessaria sit, is tamen exiguam et , huius necessitatis causa, operam dabit: tantam solummodo, ut & contineri, &ad animae ministerium sanum conseruari possit, nec unquam permittet, ut saturitate exultet, ac lasciuiat. His enim ipsam obedientem, & expeditam ad coelestem profectionem reddet, atque ad proposita magis auxiliarem efficiet. Si uero sui iuris eam esse permiserit, omnibuSque rebus quotidie ueluti feram quandam inferserit; post uiolentis ipsius retractioni bus ad terram detractus, iacebit frustra ingemiscens. Ad dominum autem adductus, & ut itineris in terra concessi fructum exhiberet, postulatus, nec quod det habens, ingentes lamentationes edet, a que in tenebris perpetuis uitam ducet, ualde irascens delitiis, ac captiosis illecebris , propter quas salutis aeternae cO sequendae occasione priuatus est. Verum