장음표시 사용
281쪽
nullum amplius ex lacrymis fructum percipiet. in inferno enim quis confitebitur tibi e inquit Dauid . Venter in commemciis , ac contractibus infidelissimus est: promptuarium neglectium, quod ex multis depositis detrimentum capit, deposita tamen non conseruat. At uero ea, quae
ad cibum , ac potum inuenta sunt, & cae tera omnia , quae praeter necessitatem , iniuriosae diuitiae ad uoluptatem ingrati ac nihil continentis uentris ad inueneriit quando 'nam nostra fuerint, etiamsi identidem in uentrem ingerantur λ quae exigua sane quadam gustum uoluptate , ue luti in transitu persundunt , statimque rursum ea uti molesta ac superflua aegre ferimus ; tanquain si ea diutius in uisceri bus immorarentur , maximum adituri essemus uitae periculum . Multis equidem satietas mortem attulit , & ne amplius ulla re frui possent, in causa fuit. nam facultas naturalis facile cibum paucum co- scit ac concoquit, atque ei, quod nutri tur, assimilat: at cibum multum & uarium si assumpserit, cum illum concoquere non possit, uaria morborum genera parit. Repletio omnis, iniuriae auctor est . simul enim cum ipsis deliti is, &.
282쪽
ebrietate, ac uariis condimentis, onme genus brutae petulantiae nascitur . Hinc homines, ueluti equi, rabiosi in foeminas feruntur; hinc naturae ordine commuta , io, ob cestrum ex delitiis animae ingene ratum , in masculo foeminam, in foemina masculum quaerunt. Ex crata enim alimento , evaporationes quaedam fuliginosae, densae nubis instar, efferuntur, quae eas illuminationes, quae a Spiritu sancto in mentem manant, dirimunt, ac inter
cipunt. Ne igitur indulgeas carni tuae, somnis, balneis, mollibusq; stratis , sena ' per illud in ore habens, inuem fructum capiam ex sanguine meo, siquidem descendam in corruptionem e Cur , obse cro, complecteris illud, quod paulo post dissipabitur Θ Cur pinguefaciS ac carnosum effacis teipsum p an te praeterit j quod
quanto crassiorem tibi facis carnem, tanto grauiorem animae construis carcerem λnam nimia uis corporis , impedimento
est spiritui ad salutem. Ventri quidem
necessaria suggerenda sunt, at non iucundissima, nec talia ac illi, qui mensarum structores, qui cocos excogitant; qui Omnem terram, qui omnia maria perscrutantur, uentri tributa exigentes, ueluti tyranno
283쪽
tyranno cuidam. Miserrimi ob occupationes suas, & sane nihil tolerabilius perpetiuntur iis, qui apud inferos poenas pendunt. nam aperte in ignem fodiunt, cri-hro aquam ferunt, pertuso dolio humorem hauriunt, nec ullum finem suorum Iaborum statuut. emadmodum enim sitis potum dulcem facit, & fameS ante. . gressa , iucundam instruit mensam , sic etiam ciborum uoluptatem continentia efficit . mediam enim seipsam interponens , & continuitatem deliciarum diria mens , desideratam, ac suavem tibi ueluti peregre redeuntem escam efficiet. Proinde si tibi uelis iucundam instruere mensam, suscipito ex inedia mutatione . tu uero ex eo, quod uehementer delitiis
deditus sis, ignoras te tibiipsi delicias obscurare, & nimio amore uoluptatis uolaptatem abolere . nihil enim est tam iucundum, quod ex assiduo usu, in fastidium non ueniat. quorum enim rara est possessio, eorum etiam iucundus est usus. inii igitur ubi dies illuxit , circum spectant quonam in loco compotiones fiant, quique cenopolia, & cauponarias tabernas collustrant, & qui se mutuo ad compotandum assumunt, omneque animi studium
284쪽
dium iis in rebus consum uiat: hi sunt illi,
quoS uates deflet. non enim tantum est
ocij oculis ipsorum , ut coelum intueantur ; mirandamque eius pulchritudinem uti cognoscant : sed statim exorto die symposia sua exornant, omneque studiusuum, ac diligentiam in poculorum apparatu ostentant. vasa, in quibuS uina refrigerantur , crateras, phialas, ueluti in Pompa quadam, & conuentu publico disponentes; ut vasorum diuersitas satietatem ipsorum expletat, & poculorum mutatio diu in potando uti immorentur faciat . ordo mediusfidius in confusione, dispositio in re inordinata quaeritur. Ad haec certamina de ampliori potu exhaureriendo oriuntur; tum etiam contentiones atque lites, dum se mutuo in ebrietate superare conantur. His autem certana inibus diabolus praeest, uictoriae uero praemium est peccatum . qui enim plus meri hausit, is de aliis uictoriam consequi-aur. contendunt enim inter se , atque seipsos ipsi ulciscuntur . Plena omnia dementiae , plena confusionis. qui manus dederunt, uino se omnino proluerunt, serruisque sitis ludibrio fiunt. Nanus officiu
285쪽
uenter disrumpitur, nec malum quidquaremittit. At miserum corpuS naturali robore distatuto, omni ex parte dimuit, ferre non ualens nina ij potus uiolentiam . Miserandum profecto spectaculum, uir aetate integra, ac florente, inter militares copias clarus, domum deportatur, cum ipse potis non sit, seipsum attollere, atq; propriis pedibus incedere.Vir,qui terrori debebat esse hostibus, pueris in foro materiem ridendi praebuit; sine ferro pro stratus iacet; sine hostibus occidit . uir armiger in ipso aetatis flore consistens, nimium se se uino ingurgitando , nullo ne gotio ab hostibus prosternitur , super turque. Mais est, obsecro, horum malorum auctor quis est, qui has insidias tetendit tu sympositim aciem ueluti bellicam instruens, uino uigorem iuuentutis eneruas. ac inuitas quidem illum ad coenam tanquam amicum, elicis aute mortuum , uitam illi uino eripiens. Mia rea brutis animantibus differs, o homo pnon ne ratione, qua a conditore tuo accepta, princeps ac dominus omnis creaturae effectus es ii itaque se prudentia per ebrietatem priuat, is similis est bellu is , quae ratione carent. ac sane In
286쪽
rito cum illis pertenditur . siquidem dicere ausim temuletos magiS rationiS e pertes esse, quam ipsas belluas . quadrupeda enim, ac ferae omnes, ordinatos habent ad coitus impetus; at illi, quoru animus ebrietate detinetur, corpusq; praeter naturali calore refertu est, Omni tepore, ac omni pene hora ad immundos ac tu pes coplexus delabuntur. Perinde enim ac aqua igne extinguit; sic etiam immoderatus usus uini rationem moderata delet . Q uod enim pecus per Deum immortalem , ita ut ebriosus uisu, & auditu delinquit λ nam uino obrutus, familiarissimos suos non agnoscit, sed saepius quasi ad necessarios accurrit. No ne umbras etiam ipsas aliquando transilit , quasi rivos quosdam, & convalles λ au-a es autem talium sonitu, ac strepitibus tanquam aestuantis maris repletae sunt. terra altum petere ipsis uidetur; montes uero in orbem circunuerti. his quidem somni sunt graues, animam ipsolum in xercludentes , & qui magna cum difficulta tale excitantur, quique morti sunt quina
simillimi. Vigiliae autem. somnis longe Bupidiores. uita enim ipsoru in quasi insomnium quoddam est utpote qui cum
287쪽
D. B ASILII ne pallium quidem habeant, neq; quod
crastina luce edant, domi nantur tamen , exercitui praesunt, urbeS statuunt, pecuniae largitionem faciunt. Hem quid agis, o homo λ famulus fugit dominum caedetem, tu aute per manesicum uino, quod
singulis diebus caput ferit tuum . Modus optimus uini, est usus, ac indigetia corporis . quod si fines transierIS, cras uenies capite aggravato , oscitabundus, uinum putridum olens; omnia tibi circun- ferri, omnia moueri uidebuntur . quan- do enim membranae cerebri vaporibus, qui ex uino exhalant, replentur, tum caput multis ac maximis doloribus afficitur , & cum recta in humeris consistere non possit, alio, uertebris labantibus, recidit. Ipsa autem incontinentia aperte ex uino, uelut ex quodam fonte manat,& cum ea simul etia petulatiae morbus nascitur; qui brutorum omnem in foemianas insaniam longe exuperat. siquidem
bruta animantia naturae terminos no Cxcedunt ; at ij, qui uino obruuntur, in masculo sceminam , in foemina masculum quaerunt. Cum enim animam iam sic perdiderint, ut sit omni macula inquinata, ipsum etiam corporis habitum cos rumpunt;
288쪽
rumpunt; non solum uoluptatis exup rantia, quae ipsos immodica libidine disefuentes , oestri instar exagitat, sed etiam ob ipsam molem humiditate nimia laxum, & foetidum, ac uitali firmitate dis. solutum corpus serentes. Horum oculi
liuidi sunt, cutis subpallida, spiritust ci
tuS, lingua resoluta, vociferatio obscura, pedes titubantes, non aliter ac pueroru, excrementa autem sponte quasi a rebus a v ' .anima carentibus profluunt. miserabiles, me hercules, ob uoluptatem, ac sa- ne longe miserabiliores sunt iis, qui in ' . pelago tempestate aliqua iactantur; quos alios post alios succedentes, ac demergentes factus, sursum serri non permistunt . QSemadmodum enim nauigia onusta, tempestate si correpta fuerint, necessario onerum abiectione leuia fiunt; sic etiam & hi necessario, ea, quae ipsis oneri sunt, deponunt. uonaEnteS & eructantes uix onere liberantur. Sed tanto miserabiliores iis sunt, qui aduersa tempestate iactantur , quantum hi quidem uentOS, mare, necessitatemque omnem externam accusant; at isti uoluntariam ex ebrietate tempestatem subeunt. ii a daemone obsidentur, miserandi haben-
289쪽
tur; at ebrij quanuis eadem perpetianatur, nulla tamen misericordia digni tu dicantur, eo quod sponte sua cum dae.
mone contendanto quin etiam contrabrietate medicamenta parant, non ideo,
ne quid mali a uino perpetiantur; sed ne, semper uinum hauriendo, inebrietur. nec mali hic finis adhuc est. nam ipsum uianum , longius se propellit, nec sitim restinguit, uerum alterius potus implacabilem necessitatem inducit: temulentos exurendo, semperq; amplioris potus auiditatem prouocando. Ac sane sicuti ualles, quae ubi torretes in ipsas influxerint, uidentur plenae esse, at ubi inudatio pra teriit, siccae relinquuntur; similiter etiaaccidit ebriosorum ori. restagnante enim uino, plenum est quodammodo de humidum; verum ubi uinum dilapsum
fuerit, siccum ac humore uacuum deprehenditur . Proinde uiro prudenti peni tus abstinendum esse arbitror ab iis rebus, quae eum perturbant. cum enim multum meri infusum fuerit , quasi tyrannus quidam arcem petit, & a summo uertice ingentes tumultus animae praebet,
nulli rei, ne principali quidem parcens, sed ipsam primum rationem in seruiti
290쪽
tem adducit; deinde eam dispositionem
ac ornatum, qui doctrina partus est, confundit , atque perturbat, risu indecoro, uoce horrenda, ira praecipiti, libidine effrenata, Cestro ac furore in omnem honestam uoluptatem. Propter hoc Dynastae, inquit , ne bibant uinum, nec illi, quibus aliquis magistratus mandatus est, aut aliqua rerum publicarum administratio concredita ; nec etiam illi, qui ob vigorem aetatis robore corporis multum possunt. nam tales, cum sint a natura ad
libidinem proni, quando praeterea uini assumpserint impetum, ueluti flammam quandam larga suppeditatione ardentis
materiar, ipsum ad summum extollunt. Quemadmodum enim naueSone repressae difficile educuntur, at faciles sunt &expeditae ad nauigandum silc etiam corpora, quanto maiori, & abundantiore carne degravantur, tanto in magis profundam perniciem fluitantia ruunt. Cur execrationem ipsius Cain tibi ipsi accersis, temulentus, tremens, & oberrans toto tempore uitae tuae nam corpus, quod exinatura sustentaculo caret, necessario agitatur, atque contremiscit. Quousq;