D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

post necessario coenum pro homine sies. Adeo omnino im inersus es uino ,& iam una cum ipso putrefactus es , ex assidua crapula uinum illud olens, atque hoc mucidum, uelut vasa, quae nullius amplius sunt usui. Quod sit ebrij regnum Dei nopossidebui,tu cum uino sepultus ad ieiunium accedas , quam, quaeso, inde utilitatem capies λ si enim excludit te regno ebrietas , quem , amabo, tibi fructum ieiunium in posterum feret λ An honui- desperitissimos domitores equorum , fame equos ad certamina destinatos, cum certamen instat , praeparare λ tu autem teipsum de industria fatietate deprimis. Venter praeterea aggravatus non solum ad cursum , sed neque ad somnum idoneus es . nam cibi copia, ac onere pres sus, quiescere nos non sinit; verum multas circunuersiones in utranque partem nos facere cogit. Ne igitur ad ieiunium ebrietas tibi dux sit: non enim patet aditus ad ieiunium per ebrietatem; neque per auaritiam ad iustitiam ; neque per incontinentiam ad precationem ; neque, ut omnia uno uerbo complectar, per ut lium ad uirtutem. ebrietas enim ad incontinentiam ducit, ad ieiunium uero

292쪽

o RATIONES. 37

mediocritas. inii decertat, prius sese exercet. sic qui ieiunare uolet, ante temperans sit oportet; nec se quinque dierucrapula ante in farciat, sed penitus eam prius deponat. nam in cassum laboras , corpus frustra conterendo, inopiam uero ac lamen non exples. Ebrietas dominum non suscipit, Spiritum sanctum depellit . nam ut fumus fugat apes, ita crapula fugat dona Spiritus sancti. QIare ne id nobis aliquando accidat, elaborandum est. nec tantopere uentri est se utendum, si uolumus uitam sempiterna adipisci. Domino nostro Ia , V Christo gloria, & honos, in omnia saecula dese

. . iam

De modestia

293쪽

DE MODESTIA,

ET VANA GLORIA

ORATIO V.

Ifficile quidem est, ut is,

qui- nec omnium infimus esse, nec postremum ten re locum cupit, unquam possit, aut conuiciis iactatus iracudiae resistere, audinultis coopertus miseriis, tolerando ac patienter ferendo, tentationibus esse s perior. at qui summa modestia est praeriditus, & qui dum conuiciis afficitur, fatetur se longe esse inseriorem quam dicatur, eius animum nulla unquam conuicia

percellent, atq; perturbabunt, sed si appellabitur inops, nouit inopem se esse, da omnibus rebus indigentem, atq; quotidiana domini suppeditatione opus habere . quod si acceperit ignobilem & obscuro natum loco se dici, iam animo multo ante percepit, fictum se ex limo atque creatum esse, ac in summa, magnus ille apud Deum habetur, qui humanum ac facilem

294쪽

facilem uicino se praebet suo , & qui sine ullo pudore omnes sui uicini in se recipit

criminationes, quantuuis a veritate longe abhorreant ; idque ut pacem pariat fratri suo, pacem, inquami, quae maXimum mortalium est bonu. Aeque enim est arduum in rebus aduersis animo non deiici, ac in secundis non efferri: nam

reuera mores inflati, si culti ac obseruati fuerint, seipsis longe superbiores plerunque euadere solent. Consequitur autem animum humilem, uisus subtristis , & in terram demistis, habitus neglectus, capillus passus , uestis sordida; ita tamen ut haec uideantur casu ac fortuito fieri, quae lugentes de industria faciunt .Vestis cingulo corpori apte sit accincta; cinctu-ga autem neque lumbis sit superior, mu-diebre enim hoc, neque adeo remissa, ut uestis diffluat , noxium nanque istud. incessus uero neque lentus, ut qui animi dissoluti sit signum, neque rursus celer ει concitatus, ut qui ipsius impetus perturbatos ac temerarios esse demonstret. scopus autem uestis unus esto , nimirum ut sit operimentum carnis commodum, cum aduersus hyemem, tum aestatem .

Noli autem quaerere, neque in colore iucundi-

295쪽

cunditatem , neque in structura tenuita tem ac mollitiem . nam in uestitu habere rationem amoeni coloris , perinde est, ac

si quis studeret fuco muliebri, cuius illae perstudiosae sunt: alieno enim flore genas ac capillos suos illinientes, hoc ipso

placere student. uestis autem crastities talis esse debet, ut caloris gratia opus non habeat altera. calceus uilis quidem sit pretij, sed tamen satis commode necessitatem expleat. nam modestiae exercitatio nihil aliud est, quam conuersatio in rebus tenuibus ac simplicibus, honoris studium exacte obseruans. Ambitiosus uero merito ille habendus, qui ob exuguum & nihili huius mundi honorem, aliquid facit loquitur' ue, ueluti ille , qui eam ob causam benigne facit paupertibus , ut gloria & laude publice afficiatur.

is quoniam mercede aucupatur, nec misericordiani tribuere, nec alios bonorum suorum participes facere censendus est . N qui ideo temperantiam seruat, ut hominibus probetur, non est temperanS, cum ui uti nequaquam studeat, uerum eam gloria, quae ex ea proficisci solet, captat': Integrum erat Ananiae a principio Possessionem suam Deo non promittere ,

296쪽

ORATIONES. 39sed postquam gloriam humanam speetas, eam quidem ideo consecrauisset, ut ab hominibus ob pietatis studium suspiceretur, de pretio tamen eius partem detraxit , quo facto talem in se iram domini, cuius administer Petrus erat, concitauit, ut ne poenitedi quidem tempus praestitutum reperiret ullum. Dominus etenim, qui superbis resistit, & sceleribus obstrictos ad terram usque deprimit, pollicetur, se improbitatem elatorum protriturum . Q at igitur se esserentium fastum contundit, liberat ac educit ipsos ex illa similitudine, quam habent communem cum daemone, Omnis fastus &superbiae patre, persuadetque, ut discipulos se praebeant illiipsi, qui dicit, Distite ex me quoniam mansuetus sum , dia humilis corde. inrid, obsecro, elato eSanimo quod gentes concideris, & imperia ciuitatum euerteris p num & securis ideo spiritus tollet, quod arbores excelsas in terra delacerit λ num serra , quod solida & bene compacta ligna, findat, in partesque tribuat Θ uerum nec bipennis sine manibus ferit, nec serra sine illo, qui eam trahit, findit . miod si proximum

tuum scelere se contaminantem conspexeris,

297쪽

xeris, ne hoc solum ipsius facinus ani mo lustres, sed ea omnia, quae fecit , aut facit, probe tecum reputes, & sic multis partibus ipsum te longe meliorem esse reperies, nimirum, cum in uniuerso re, non in parte , accuratius perpenderis. nam nec Deus ipse homines ex parte ponderat expenditque: inquit enim , Ego uenio ut &ifacta & cogitationes ipsorum congregem. & cum quondam increpa iaset Iosaphat, propter recens admiruriri

peccatum, meminit etiam eorum, quae

ab ipso recte probeque facta fuerant, di cens , ueruntamen boni sermones in te reperti sunt. atque ita saepenumero animi demissio liberat eum , qui multa &permagna in se concepit uitia. Ne igitur teipsum supra alterum iustum feceris, ne aliqu*ndo tua sententia iustus facius, Dei iustissimo iudicio condemne ris . Autumas aliquid te boni secisse . Deo gratiam habeto, nec te unquam CX- tollas supra proximum, cui, quid, quae se, te profuisse censes, eo quod fidem professus es tuam quod exilium ob nomen Dei tui sustinueris λ aut quod ieiu-nij labores perpessus sis non prosecto alius quisquam ex eo fructum capiet, sed

tute

298쪽

tute ipse. Fac pertimescas lapsus daemonis similitudinem; qui cum se supra hominem extulisset, infra omnes homines cecidit, & traditus est , veluti puluis pedibus nostris conculcandus. in summa tibi in mentem ueniat dictum illud, Deus superbis resistit , humilibus uero suam tribuit gratiam . habeas, obsecro, uer bum illud Domini semper in promptu , Omnis, qui sese deiicit, extolletur. Ne iis iudex tulipsius iniquus, neque ad gratiam rem expendito, hoc solum in suia fragium uocans, quod te recte lac isse existimas , errata autem sponte obliuioni tradens, neque ob ea, quae hodie probe fecisti, teipsum magni aestimato, ueniam tibi facillime concedens eorum, quae a tea & olim perperam patrasti, sed cum praesens te extulerit officium, antiquum facinus fac tibi succurrat; atq; ita a stolida stultaque inflatione conquiesces. Verissimum nanque illud est, Nihil esse difficilius, quam nosse seipsum . no enim

oculus tantum suo in semetipsum mun re non fungitur, dum ea, quae extra sunt, cernit & perlustrat, sed & ipsa mens nostra, cum accurate acriterque peccata pervestigataliena, tardior uero in uitiis nostris

299쪽

nostris considerandis esse deprehenditur . In obiurgando caue sis grauiS, n que cito, neque cum impetu reprelie das . hoc enim contumacis habetur . neque etiam ob res paruas , aut nihili, aliquem condemnes, ueluti ipse omnibus numeris sis iustus, uerum eos qui deliquerunt , placide assumito , ac spiritualiter ipsos complectitor, uti Paulus commodissime monet , considerans teme ipsum, ne & tu tenteris . si enim delinquimus, meliores moniti & correcti efficiemur; sin autem nihil iniqui egimus, cuius rei causa in odium uocabimur Abiice quaeso, ac penitus euelle ex animo tuo persuasionem illam, nullius te opera & societate egere ; non enim illius est, qui alios amore complectitur;

nec etiam illius, qui iussa Christi summo

sudio capessere contendit. Non te segreges a coniunctione fraterna, ne quando belli calamitas, quae orbem circumit, te quisque attingat; & tunc nisi cum aliis bellici insultus particeps fueris, haud facile reperies, qui uicem doleat tuam , eo quod cum secundis utebare rebus, iesu ria astectis misericordiam non tribueris

Ego profecto magis studeo , in loco esse

obscuro,

300쪽

obscuro , quam quidam ambitiosi in conspicuo & illustri. uelim tu quoque tantum in id conferas exemplo meo studii , ne ab hominibus gloria afficiare,

quantum caeteri mortales contendunt, ut gloria quam maxime eonspicui eua dant. Honores aliqui tibi mandati sunt , teque homines complectuntur, ac magni faciunt, caue animum tollas, uerum similis sis iis . qui alicui parent. nam qui primas ferre cupit , is decreto domini seruus omnium sit oportet. Moses ille uir Dei magnus, qui cum omnibus in rebus obedientem ac morigerum sese prae beret domino, tame a quando ad populum Israeliticum mitteretur, inquit, Obsecro, domine, altu, quem mittas, pares. at ex eo ipso, quod excusatione & co fessione imbecillitatis suae , quasi cum quadam contetione Deo resisteret, Deus eum dignum esse iudicauit, qui populo praeesset suo. QSamobrem praeclare se habet praeceptum illud, Ne quaeras eia se iudex , ne aliquo modo non ualeas e medio tollere iniustitiam . sermo enim uatis excusationem propter eos, qui imperium deferebant ad eos , qui seditione conflabant, non omnino allatam fuisse Tom. 3. F dicit: .

SEARCH

MENU NAVIGATION