D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

rum isti caderent . at nos qui notitiani ueri Dei habemus, fortunam nihil penitus esct dicimus; sed esse Deum affirmamus, qui honores, qui opes, qui omnia denique bona hominibus tribuit, atque

largitur. Cur autem aliquando homines nefarios ac plane rudes euehere, prob*suerd & summae eruditionis negligere ui deatur, non est humani ingenii causam explicare : sed quicunque ea animo tu strare uolet, is illud Pauli exclamet, ne cesse est, O' altam sapientiae cognitio nisi Dei opulentiam, quam penitus recondi/ta ejus iudicia, qualia abstruis sunt rationes 3 quis enim domini mentem no uit 3 aut quis ei fuit a consilio 3 possumus tamen interdum coniectura quadam aD

sequi , quid sibi Deus uelit, cum uiros

summos , atque omni genere uirtutum

eXcellentes praetereat. Mihi quidem is pius cogitanti quid iam cauis fuerit, Cur tu, homo sapientisiimus, seriuς. quam praestans tua uirtus, prudentia admirabitiliv. & exquisita doctrina post alaret, pon tifex declaratus sis, in mentem uenit iu

312쪽

Iud , ut statuam, Deum praepotentem pro sua in humanum genus benignitate

respicere nos uoluisse, ac te ad ea tempo ra reseruasse , quae prudentissimo gubernatore opus haberent. nam ut bonus paterfamilias res praeclaras ad usum nocti rium reponere solet, ut siquando is instet, iis uti possit; ita etiam benignta simus ille Deus te tum uel maximὲ oranandum uoluit, cum tuae singulares uir

tutes amplisiimum campum, ubi se se Xercerent, habere possent. etenim pertintissimi gubernatoris tum potissimilmprudentia perspicitur, cum nauis tempestatibus iactatur; & imperatoris peritia

in magno rerum discrimine etiam claro scit. Hanc etiam ob causam tu, mea quidem sententia, quanuis prudentia & rorum usu nulli secundus esses, tardius ad honores ascendisti . nam si tum eos, cum secundae res nostrae crant,assecutus fuisses; iam uigor ille, atque ardens studium pia tu' resedisset . ut enim plantae, ubi ubera rimos fructus tulerint, flaccescunt: sic etiam primi impetus hominum arden/

313쪽

tiores esse solent. hocfacile disci potest ex

teipso, ne aliunde exempla petamus, qui ut primum gubernacula nostrae reiputa praendisti, tanto cum ardore & studio ea tractare coepisti, ut omnium oculos in te conuerteres, ac summam hinc laudem caperes. neque id cuiquam mirum uideri debet: quid enim te prudentius ρ quid in geniosius aut doctius fingi potest ρ cuius , obsecro, in dicendis sententiis acumen 3 cuius studium & ardor in patriam cum tuo conferri queat 3 Hae tuae amplissimae

uirtutes non amplius se in Polonia continent, sed foras etiam emanant: nam

lii plurimi, qui hinc ad nos se recipiunt, summas tuas uirtutes maximis laudibus efferunt; & uix dici potest, quam

eas in coelum ferat Goslicius noster, iuuenis illustri ingenio, multat eruditione. Gratulor itaque patriae meae, quod te talem senatorem nacta sit 'Deo uero prae

potenti ago gratias, quos te, domesticis malis laborante patria , in hac dignitate lacarit. dubium enim non est, quin si animo conniti, si inirenti tui neruos & in dustriae

314쪽

dustrix contendere uoles, magnum ex te fructum respub. nostra sit captura. Sed de eo tu pro tua singulari prudentia uideris. De me uerd sic habeas uelim, me tuis istis uirtutibus inflammatum, . tantum amoris erga te, beneuolentiaeq3 'suscepisse, nihil ut potius haberem,quam si aliquo meo facto tibi incredibilis animi mei studium declararem. Quoniam uord eius testificandae nulla se nobis alia o casio dat, hoc, quicquid est, mittendum

esse duxi, ut perpetuum argumentum mei in te cultus extaret. ita enim, antistes clarissime, eXistimes uelim, tanto me eL se in te studio atque obseruantia, ut nemi ni unquam sim concessurus, qui audentius te diligat , aut diligentius observet, aut maioribus laudibus uirtutes tuas persequatur . Vale Pontifex prudentissime, nosi tuo patrocinio tuere. III. Non. Septemb. M D LXIII.

Patavio.

316쪽

D. BASILII MAGNI

i Orationum de moribus , TOMVS QUARTUS, . i Stanistra Iovio interprete.

DE PROVIDENTIA

est multiplex opificis

nostri in imperando mens& sententia, quantae etiam sunt rerum ab eo effectarum differentiae ac proprietates et quae omnia si quis subtiliter & accurate persequi uelit, similiter faceret , ut si omnes maris fluctus numerando complecti, aut aquam eius uase emetiri institueret. mio enim pacto,per Deum immortalem,omnes avium proprietates aliquis exponere poterit. λnemo , medius fidius , dicendo conisT Gm. q. A quetur

317쪽

quetur, quomodo abes, sic uno tempore his in locis nidos construunt , & quo pacto uicissim omnes; uno quasi consen suhinc se proripiunt: quod quidem . eorum facinus non est alienum a prudentia humana . haS cum uolant , quasi armati milites quidam coinices stipant, isque in regiones illas deducunt; mihique uidentur auxilium quoddam eis ferre in eas aves, quae illis aduersantur . cuius rei illud primuna argumentum. est , quod illo A tempore cornix omnino non appa rei ; deinde quod redeunt uul-ribus co- sectae: quae omnia mutui auxilii ac tutelae perspicua sani indicia. Q is, quaeso, eis hospitalitatis leges sciuit quis eis desertae aciei actionem minatus est λ si quae illa rum prosequendi officium desereret .

Grues autem noctirenas uigilias uicissimagunt I earumque aliae somno se dant , aliae circumuolando summam caeteris in somno securitatem praebent. deinde cum tempus uigiliarum completum est, tum una , uoce edita , dormitum se confert , ' altera uero labori succedit, quamq; securitatem nacta est, eam uicissim aliis retadit. Eundem etiam in uolando ordinem ieruant, alias enim alia itineris ducem se

318쪽

praebet, cumque stato tempore injuolatu principatum obtinuerit, ei, quae eam sequitur, uiae tradit principatum, ipsa uero circumuolando post principia se reci pit. Q at uero mutationi, quae in resurrirectione futura est , non assentiuntur . hi ex bombycis commutatione euidentem claramque hauriant notitiam: i Et qui ludibrio habent mysterium nostrum, tanquam a natura sit alienum , fierique non possit, ut uirgo ea , quae seminis uiri expers sit, salua uirginitate pariat, uelim cogitent, eum , cui uisum est, stulta praedicatione, eos, qui crederent, seruare, innumerabiles ex natura occasiones, ad rerum admirabilium fidem nactum esse uultures enim sinet concubitu scelus edete secit , eosque sumnia uitae diuturnitate donauit'; quippe quibus uita usque ad centesimum annum prorogetur; i atque sane in omnibus rerum a se admirabili ter gestarum illustria nobis monumenta

reliquit. Est etiam & apud pisces insignis

quaedam & bene ordinata prudentia. nam unumquodque eorum genuS, prae scriptam sibi a natura regionem nouit . &tanquam in urbibus, aut uicis, aut uetearibus patriis . sic in eis maris partibus .

A ij quae

319쪽

quae illis constitutae sunt, habitat. Iam quidam e numero piscium , quasi de communi omnium consilio & sententia extra terminos suos. egrediuntur , omnesque

uno consensu abeunt. cum enim tempuSconceptus uenit , alij ab aliis partibus migrant, communique naturae lege excitati, ad mare septentrionale contendunt. ac sane uidere licet eos, tum cum ascendunt, quasi quendam fluxum copulatos per Propontidem in Euxinum mare delabi . quis cedo eos impellit quod regis, imperium Z quae tabulae in foro propositiae uoluntatem regis exponunt quis deni que eos in peregrina & longinqua loca ducit λ Vides ne diuinam legem omnia implentem , & ad minutissima quaeque animantia pertinentem e piscis diuinae legi non repugnat, nos uero, proh dolor, salutaria instituta & documenta non ferimus . ne, amabo, pisces, eo quod mute sint, & rationis expertes, nihili pendas ; sed uide, ne tu, qui diuinis legibus obuiam is , magis expers, quam illi, rationis esse uideare. Nullus piscis dimidia ex parte dentibus praeditus est, ut apud nos bos & ouis neque enim ullus piscis ruminat, praeter scauri, ut quidam

320쪽

titerarum monumentis prodidere. Omnes tamen acutissimis dentibus &iis creberrimis ornati sunt; atque id ideo , ne tardiore consectione cibus delaberetur. futurum enim erat, nisi cito diuisus in stomachum mitteretur, ut dum paulatim conficitur, in aquam efflueret. Audi itaque pisces tantum non uocem edentes, cur tantum maris emetiantur. Nos,

inquiunt illi, tam longinquum iter, pro pter generis nostri perpetuitatem suscipimus . non rationis ipsi sunt participes, sed eis lex naturae constans & immutabialis data est , quae ipsis id, quod agendum est, ostendit atque praescribit. Confluamus , inquiunt, in mare,quod septentrionem spectat: eius enim aqua caeteras Omnes dulcedine longe anteit . nam quo

niam sol paucos dies illud collustrat, eius dulcedinem totam suis radiis non elicit . PisceS autem marinos rebus dulcibus delectari, hinc sciri potest, quod saepe in fluuios commeant ,& procul a mari deferuntur. ob eamque causam Pontu caeteris sinibus anteponunt, quod ad phriendum, & ad foetum educandum sit accomodatus . Cum autem satisfactum est cumulate ei negocio , quod illuc eos . . . A iij traxς-

SEARCH

MENU NAVIGATION