장음표시 사용
321쪽
traxerat, tum uniuersi domum repetunt.
miae autem ipsos causa impellat, age a mutis ipsis audiamus Vadosum est , aiunt, niare septentrionale, & resupinum patet uentorum iniuriis, & pauca habet Iitora, atque oras praealtas. proinde ecalto uenti & procellae ortae, facile ipsum
ita exagitant, ut etiam inter undas arenapiixta fluitare uideatur:.quin etiam hyeme multis magnisque, qui eo influunt,amnibus augetur . quocirca cuni aestate, quantum setis erat, sese in eo oblectarui, rursus hyeme alti repetunt amoenitates,
atque ea loca quae solis radiis patent, declinatoq; septentrionali mari, quod uentorum proeellis & tempestatibus infestum est , ad eos sinus delabuntur, qui minore ui uentorum impellantur. Vidi ego haec,& Dei sapientia in omnibus sum admiratus. QSod si animantia rationis expertia faluti suae,consulunt , eamqueiqentur,& piscis quid expetendum sit ,
quid fugicndum intelligit : quid nos ,
obsecro, afferemus, qui & rationis su- Trius participes, & legem praeceptricena habemus, quique promissis impellimur atque in spiritu instituimur e Praeterea pisces, qui longius a rationis motu abhor-
322쪽
rent , res suas recte & ordine gerunt; si quidem rerum fiaturarum, quandam habent prouidentiam: nos autem propter rerum futurarum desperationem , in pejcudum uoluptate totum uitae tempuS coterimus . Quod si oratione uix explic ri potest, quanta in iis, quae ratione non utuntur, insit, quam nemo docuit, nisi ipsa natura, uitae studium ac cura, nonne etiam nos ad nostri custodiam, & ad animae salutem, toto pectore incumbemus ne uideamur ab iis, quae rationis sunt expertia , uinci atque praeteriri ι Vrsa saepenu inero grauissimis uulneribus sauciata,
contactu herbasti, quae herba sicca est , sibi medicina facit. Cernere etiam licet vulpem Jacrymis & glutine pini se curantei'. Testudo uero uiperae camibus satiata , contra ueneni incommoda, ab origano remedium petit. Serpens etiam pasto taniculo, oculorum doloribus medetur . Boues diu hyeme conclusi, tande aliquando ineunte uere suapte natura mutationem coeli praesentietes, Omnes quasi uno cosensu ex praesepibus, qua egredian' tur, crebro aspectu exquirunt . OueS uero hyeme instantς, pastu se in farciunt, di quasi armaut , contra futuram herba- . . at A iiij rum
323쪽
rum penuriam. Quid tandem his nobis ostenditur e nimirum etiam apud animalia rationis expertia, quendani rerum futurarum sensum inesse . admonemur praeterea iis, ne in hac uita haereamus, sed in futura, omnem curam nostram, studiumque ponamus. Agnus etiam inter sexcentaS oues, cum ex ficu desilit,matris uocem internoscit, atque ad eam properat, ipsosque lactis fontes exquirit. ac sane contentus es. solet macilentis maternis mammis , etiamsi aliarum mam- . . mas graues plenasque percurrerit. mater quoque inter agnos innumerabiles suum agnoscit, quamuis una sit uox omnium, idem color, odor similis; quantum n stro olfactu iudicare possumus . sed tamen est in eis sensus quidam, nota cognitione acrior, quo id , quod naturae cuique accomodatum est, internoscitur. Nondum enim dentes foetus lupi habet,& tamen eum, qui iniuriam sibi infert, morsu appetit . nondum cornua uitulo. creuere, scit tamen ubi sibi arma nascentur: quoniam qui ea fabricatus est Deus, rationem qua carent, sensuum acrimonia compensavit. Nec uero est , quod quisquam rerum parentem eam ob causam
324쪽
sam in crime uocare debeat, quod animalia,quae uirus iactat,perniciosa & inimica uitae nostrae procreaverit. isto enim pacto paedagogum etiam culpare licebit, qui ad frugem Volescetiae procliuitatem reuocat, plagisque ac uerberibus, eorum intemperantiam castigat . Confidis in Deum Z habes eam,quam praebet fides,potestatem, ut super serpentes & scorpio
nes ambules. An non uides viperam,quae ex farmento , quod Paulus colligebat, exilierat, nullum ei detrimentum attulisse λ eo quod sanctus uir fidei plenus es.set . quod si perfidus sis, time non magis
animal, quam tuam perfidiam , qua te ipse omni malo , & interitui obnoxium reddidisti. Etenim eas omnes calamitates , quas perpetimur, ex diuina constitutione sustinemus . non patietur autem ille nos desertos, nec prauis potentiis prodet, quae peccatoribus poenas infligunt : sed ipse poenas mediocres definiet , ratione habita eorum, qui sibi se uiunt. ac sane omne bonum, quod in nos ex diuina constitutione redundat, dicamus illustre argumentum estis gratiae diuinae , quae omnia operatur . Nihil est o
325쪽
γ D BASILII& curam cadat: omnia peruigil oculus Dei intuetur , omnibus adest atque praesens est, & quod unicuique denique commodum est ac salutare, suppeditat. Sa penumero etiam in minutissimis sapientia diuina atque prouidentia perspicitur: nam qui coelum finxit accreauit.& qui immensa maria aqua repleuit, hic etiam est, qui tenuissimum apis aculeum ueluti foramen quoddam fabricatus est, ut per ipsum uirus effunderet. Sed iam tempus est, ut cum uate illud exclamem ue QSana magnificata sunt opera tua domine, Omnia in sapientia fecisti. Gloria, honos,& magnificentia Patri, & Filio , atque spiritui sancto, in sempiterna saecula triis
326쪽
Onestum sane & aequu est, ut semper deterius a prae stantiore gubernetur. ει-pe enim temeritas populi . ad improbos homines principatum detulit. proinde necesse est huiuscemodi uiris mandare
magistratus, ac eos aliorum constituere duces, qui caeteros omnes prudentia, constantia, ac uitae sanctimonia longe anteeat ; ut uirtutes, quibus praediti sunt,comunes fiant eorum omnium,qui eos imi'. tantur . nam ad mores eorum, qui gubem nacula tenent, componere sese totos, ii, qui parent, solent: ita ut quales duces fuerint, tales etiam necesse sit esse eos omnes, qui sequuntur. & quales fuerint in repub. principes, tales ut plurimum exi . . stere solent etiam reliqui ciues . Item quemadmodum si plures pictores , unius faciei formam effingerent, omnes in agine.
327쪽
D. BASILII ORAT.nes similitudinem quanda inter se habebunt, eo quod ad exemplar unius pictae sint; sic etiam multi mores, si ad unius
imitationem respexerint , in omnibus aeque bonus uitae character elucescet. nauera & persecta obedientia eorum,qui parent, erga eum, qui praeest, ex eo cogia scitur, si non solum a rebus absurdis de sententia praefecti abstinuerint, sed si neque ea,quae laude digna sunt,absque illius . consilio fecerint. continetia enim & omnis corporis afflictio multas ad res perutilis est : uerum si quis proprios impetus sequutus, quod sibi libuerit, fecerit, nec consulenti praefecto morem gesserit, ma- ius peccatum erit, quam recte factum . qui enim magistratui resistit, diuinae ordinationi resistit. praeterea obedientiae maior merces est, quam recte facti, quod ex continentia descendit. Illo igitur, qui habet sua in manu mali cultum , sua autem sponte se illii subiicit, non iniuria aeque condemnabitur ac illi, qui sibi manus attulerunt. Princeps uero atque omnis is, qui aliis praeest, dignitate ne effera tur , ut non excidat ea beatitudine, quae ex humilitate manat. Noc etiam ille, qui regi operam nauat siram, pradicationα
328쪽
se efferat, eo quod in tali uel tali nisini sterii ordine collocatus sit.: ille uero qui dignus iudicatus est , ut Deo seruiret, aliunde laudem petet; tanquam ipsi non satis sit, appellatio domini, ad omnem
gloriae ac claritudinis exuperantiam. sus ficit enim nobis ad omnem dignitatem, talis & tanti domini seruos nos appellari.
Et sicuti nulli alij nos praeterquam soli
Deo cultum tribuere par est , sic etiam neque in ulla alia re spem nostram constituere debemus, quam in Deo omnium rerum domino . qui enim in homine spe
collocat suam, aut qui ob aliud quiddam
rebus ex humanis se iactat, ueluti ob p testatem, aut pecunias, aut aliquid eorum, quae uulgo splendida esse existimantur, is non potest dicere, Domine Deus meus in te spem defixi meam, . cautum enim est, ne quis pena poneret in princi pibus: & literis proditum est,malediistum eum esse hominem, qui spem suam constituit in homine. Beatus igitur re uera ille est, qui nullam earum ob rem, quae in hac uita summae habentur, superbit, sed qui omnem gloriam suam sitam habet in domino; & cuius exultatio est Deus, quique dicere possit iuxta Apostolum, Mihi
329쪽
uero nulla alia in re liceat gloriari. nisi in cruce Christi. Si enim quis ideo se iactat, quod sit seruus regis, & quod ni gnis honoribus ab eo affectus sit; quanto te magis decet in te ipso gloriari, quod
seruum agas magni illius regis, accersitus ab ipsis ad summam familiaritatem. Qui autem uere princeps est, is non ex externis indiciis cognoscitur; ueluti chlamyde purpurea, aut diademate, sed ex eo, quod sit praeditus ea uirtute , quae est apta ad regendum . ille uero , cui uoluptates imperant, &qui saepius cupiditatibus ducitur', seruus cum sit peccati, ineptus est ad imperandum . ac eos quidem, qui resistunt, subigere,fortis re uera
est, ac eius, qui praeest: at iis, qui aliquid admiserunt, facilem se ac benignum praebere, illius est, qui animi magnitudine& lenitate caeteros omnes longe praeterit.
plurimi enim ex illis priscis, domini eorum effecti sunt, qui illos iniuria affece rant, ueriam nulla fama de iis ad posteros perutati : sedauerunt uero iram, qui philosophia multis praestiterunt, quorum memoria immortalitati consecrata est. eos enim, qui quavis re iniuriam inserunt
non,eas Obres,quas ante gesierunt, puni
330쪽
ORATIONES. 8mus; quis enim esset fructus poenae sed
ut aut illi idem in posterii meliores essent, aut aliis exemplum modestite praeberent. Saepenumero etiam . in minutissimis sa
pientia diuina perspicitur . qui enim coelum finxit & immensa maria repleuit , ille idem etiam tenuissimum aculeum apis quasi foramen quoddam fabricauit, ut
per eum uirus effunderet. Hunc oculis
huius carnis intueri non possiimus: itam id , quod corporis est expers, non potest cadere in oculos carnis. quod etiam ipse unigenitus filius Dei attestatus est dicendo, Deum nemo uidit unquam . At dices, Egechiel uidit, uti literarum monumentis proditum est λ uide , quaeso, quid dicat scriptura. Vidit, inquit illa, similitudinem gloriae domini, non tamen ipsum dominum ;imnao neque ipsam gloriam
re uera uidit . tamen cum'conspexisset
exemplar gloriae, & non ipsam gloriam 9 cecidit in terram prae timore. si uero similitudo gloriae conlpecta tanta trepidationem & timorem hominibus incutiat, ipsum si quis conspiceret Deum,omnino deleretur, iuxta illud, quod dictum est, Nemo uidebit Deum,& uiuet. Eam ob rem pro sua eximia humanitate Deus velum propriae
