장음표시 사용
331쪽
D. BASILII, propriae diuinitatis obduxit, uidelicet coe
lum, ne occideremus. Nec existimes ue
lim ista mea esse, sunt uerba uatis et sic enim ille inquit, Si aperueris coelum,ir mor,qui a te proficiscetur, inuadet etiam ipsos montes, & resoluentur a se ipsis ac contabescent. Sed quid miraris, quod Ezechiel similitudinem gloriae conspiciendo ceciderit ψ Daniel seruum conspicatus domini, obstupuit, in faciemque pro lapsus est, & quoad duceretur ad similitudinem fili j Dei, non ausus erat respondere. Q uod si Gabrielis conspectus timorem iniicere solebat uatibus Dei,quid si ipse Deus oculis acciperetur, nonne Omnes omnino conciderent Si aute uis aperte ac penitus cognoscere,, fieri non posse ut natura Dei comprehendatur, accipe quid dicant tres pueri in camino ignis Deum celebrantes; Benedictus es, qui profunditates maximas perspicis , &qui sedes super Cherubin . Dic mihi prius, obsecro, quae nam sit natura Cherubin , tunc eum, qui ei insidet, contemplari poteris. quanuis Ezechiel uates eos descripserit audacter dicens, Maatuor facies uni inesse, unam quidem hominis, alteram leonis, aquilae alteram, postre
332쪽
Nam uituli , S unumquenque sex alis esse praeditum,oculosque eorum omnes in partes ferri , unicuique denique rotam triangularem suppositam esse. nec tamen quanuis nobis sorinam eorum descripserit, possumus naturam eorum consequi. quod si thronum,quem exposuit,nequeamuS comprehendere, eum, qui huic insidet, nimirum Deum , qui in conspectum non cadit, quomodo, amabo,comprehendemus Θ Nam facies ad faciem, & perfecta cognitio incomprehensibilis maiestatis Dei in futuro saeculo dignis exhibenda
promissa est, nunc uero siue Paulus quis sit, siue Petrus, cernit quidem ea uerC, quae uidet, nec errat, neque imaginatur, per speculum tamen & ueluti in aenigmate cernit, & id,quod nunc ex parte a iasequitur,grato animo suscipit: perfectam autem cognitionem in futurum magno cum gaudio expectat. nam id, quod nunc in cognitione perfectum esse uidetur, bre ue quiddam ac obscurum est ; ita ut magis absit a claritudine, quae erit in futuro
saeculo , quam abest a conspectu faciei ad faciem . adeo igitur infinita est cognitio Dei, adeo difficile est ἰhumanae naturae assequi in hac uita diuina mysteria; Tom. q. B cum
333쪽
cum seniper amplius quiddam per pro motionem unicuique accedat,& omninbus id, quod ex dignitate est,desit, donec uenerit illud, quod omnes numeros per fectionis habet: veniet aute tum,chm Id, quod ex parte es , abolebitur atque e medio tolletur . ii uero res comprehendi posse ait, uia quadam & consequentia, per cognitione rerum intellectum suum promouens; & in his, quae facile percipi possunt ac in minoribus, ea assidue comprehendendo, exercitatus; is per comprehensionem hanc, etiam ad eam , quae excedit omnem intelli entiam , sui ipsius comprehensuam imaginationem perduxit. nonne igitur ille nobis, qui gloriatur, se posse existentium rerum cognitionem assequi, minutissimi animalis se micae, inquam, naturam explicabit' & aperiet, an spiritu & anhelitu uita ipsius constet λ an ossibus corpus distinistum, an neruis & ligamentis compages firmatae sint an musculorum S glandularum munimento neruorum natura contineatur an uertebris dorsi medulla, a syncipite ad caudam usque extensa sit ξ an neruosae membranae ambitus, membriS, quae mouentur, motiuam uim tribuit au insit ip-
334쪽
ORATIONES. Iosepar, & uas, quod bilem sub epate reci Pit , & renes, & cor, & arteriae, & uenae,& membranae , atque ipsum denique diaphragma Z num nuda sit, num pilis praedita Θ num pedes indiscretos, num uero plures digitos distinctos habeat λ dein
quam longo tempore uitam propaget, di quomodo partus edat, quantoq; tempore ferat partum ζ & cur non sint pedestres omnes formicae atque alis praeditae, sed quaedam ex his humi serpunt, quae dam uero per aerem feruntur λ Proinde qui cognitionem rerum existentium ostetat, is primum formicae naturam exponat ; ita deinde de natura eius facultatis, quae omnem mentem exuperat, disserere poterit. Maod si minuti sisimae formicae natura nonnum cognitione assecutus es, quomodo, obsecro, naturam Dei, quae comprehendi atque percipi nequit, te coprehendere posse gloriaberis λ Nam existimare, se essentiam Dei, qui omnes:res longe antecellit, comprehendisse, magnae arrogantiae est: ac fastus . ac sane tales mi . hi uidentur etiam illum ipsum iactantia praeterire, qui dixit, Super afra ponam sedem meam . Nonne magnus ille David, cui occulta & abdita sapientiae suae
335쪽
Deus patefecerat , aperte fatetur,essentirdiuinam compre hendi non posseὸ dicens Mirabilis facta est scientia tua ex me. Esaias autem quanuis maiestatem Dei acerrime contemplatus esset, nihil tamen nobis certi de diuina essentia attulit . nain ea uaticinatione, quam de Christo habuit, sic scriptum reliquit, Generatione ipsius quis dicendo consequetur λ Paulus uero uas illud electionis, qui loquentem in se habuit Christum, quique usque
ad tertium coelum raptus erat, cui de nique uerba arcana erant concredita ,
quae homini eloqui religio est, qua nobis, quaeso, de essentia Dei doctrina reliquit equi cum ad singulares dispensationis rationes inspexisset, tanquam e vertigine laborans ob arduam speculationis uiam . illam uocem edidit, O' altam sapientiae cognitionisque Dei opulentiam; quam penitus recondita eius iudicia, quam abstrusae sunt ad perscrutandum rationeS . uod sit ij haec , qui Paulum cognitione, adaequarunt, assequi non possunt, quanta eorum est arrogantia,qui se scire essentiam Dei profitentur ξ quos prosecto per Iubens rogauerim, ut mihi terrae, in qua cosistunt, &-qua ficti sunt,naturam asi es sentiam
336쪽
ORATIONES. Irsentiam exponerent. quod si de his,quae humi & ante pedes sita sunt, perspicue ac sine ulla haesitatione disseruerint, tum ipsis de his,quae sub intelligentiam nostrano cadunt, fidem habebimus. Et quemadmodum aiunt Adam ex Deo ortum esse , ita nos quaeramus de ipsis, Deus ex quonam non' ne in promptu cuiuis respondere est, ex nullo λ quod autem ex
nullo est, id nimirum principio caret; at quod principium non habuit, id ingenitum sit necesse est.quare sicut in hominibus non erat essentia, nempe illa ex quo, ita etiam neque in Deo, qui uniuersis praeest, essentiam dicere postumus, uideli
cet illam ex nullo; quod idem est ac si dicas ingenitum esse . qui uero id, quod principio caret, essentiam esse dicit, perinde facit ac ille, qui, si rogaretur quae fuerit
essentia Adam, & quae ipsius natura, responderet, non ex coniunctione uiri &mulieris, sed diuina manu fictam atque formatam esse. iniis igitur amplius reliquus est nobis cognitionis modus λ respondeant nobis, qui ea, quae ante pedeS
sunt,nihili pendunt, coelum uero ac omneS coelestes uirtutes penetrant, si coeli magnitudo mensuram humanae mentis
337쪽
excedit, naturam sempiternorum quomodo inuestigando consequi poterunt si sol, qui in nihilum occidit,est adeo uenustus & magnus; celer quidem si motum
respicias : attamen ordinatos circuitus efficit, magnitudinemque conuenientem ac moderatam ratione totius habens, pulchritudine plurimum excellit . est enim ueluti oculus quidam perlucidus totius istius machinae . si huius contemplatione ac aspectu nemo expleri potest, quomodo explebitur pulchritudine solis iustutiae λ si caecus ingens damnum capit, hune non intuendo , quam, amabo, iacturam faciet peccator, si uera luce orbus fuerit psi haec fluxa & caduca talia sunt, qualia kobsecro, putas esse aeterna e Nisi ea, quae aspectu percipiuntur, adeo uenusta, cuia iuscemodi sunt ea, quae oculorum effugiunt obtutum Z quae praeparauit Deus iis, qui se diligunt ; ea utinam nos omnes
adipisci possimus, gratia re benignitate domini nostri I s , V Christi, cui soli gloria in perpetuum tribuatur. Amen.
338쪽
ac infortunio, tum etiam de prudentia 4 ORATIO III.
Eque res secundae, & quae magno cum studio amul tis expetuntur, firmae sunt atque stabiles; neque ad-uei sar & tristes sedem stabilem domiciliumque certum habent: uetum omnia fluctibus, ac uariis perturbationibus , repentinisque quibusdam mutationibus sunt obnoxia. nam neque corporis bona habitudo , neque iuuentutis flos , neque domus incolumitas, neque reliquae uitae prosperitas, diuturna est, semperque sibi ipsi constans; sed tum uel maxime aduersam tibi fortunam prastolandam esse censeo , cum Ο-mnia tibi ex animi sententia cedent. ingruet enim morbus, aderit paupertaS, nec semper secundo uteris uento . nam saepenumero uirum etiam in omnes par-
339쪽
tes longe prospicientem, ac summa admiratione dignum subitae comprehendere ignominiae; omnemque uitae prosperitatem calamitates atque improuisa infortunia , ueluti turbines quidam , conturbauere. & sane mala, quae alia super alia excitantur, perinde ac fluctus. quidam perpetuantur . nonnunquam tamen haec omnia uicissim praeterlabi, uitamque ad hilaritatem & summam tranquillita gem reuocari uidebis. ut enim fieri nequit , ut mare in eodem rerum statu diu
persistat; nam quod nunc quietum , dc
tranquillum cernis, hoc paulo post, uentorum impetu commotum , aestuanS conspicies. & tamen hoc ita fluctibus iactatum atque exagitatum summa tranquillitas repente sedare solet sic etiam res humanae facile partem in utranque commutantur. quapropter in hac rerum uicissitudine , gubernatore sagacissimo opus est, qui & in uitae prosperitate, cum omnia ex uoto succedunt, mutationes exciapere possit, ne'ue nimium in rebus praesentibus quasi perpetuis conquiescat, &in tristiori rerum statu animo non cadat, rerumque bonarum, spem omnem abiiciens, maiori incestitia aggravatus, suc-
340쪽
-cumbat . Is uero prudens ille rationum humanarum erit moderator, qui cuncta, quae accidere solent, & possunt , ad pro -positam naturam, ueluti ad certum secta
-pum, dirigit, sibique aequaliter omni t
Pore constat, nec secundis effertur', nec induersis frangitur . Et quan uis nauis gu- hernatori concessum non sit, tranquillutatem mari pro arbitrio & uoluntare imponere ; nobis tamen integrum est, uita . quietam omnique uacantem perturba xione constituere ; si nimirum internos tumultus, qui abhaffectionisus externis proficisci solent, sedauerimus,& mentem iis, quae extrinsecus accidunt , altiorem
constituerimus. siquidem illi, qui nimis
magnum studium & curam in res mundi istius conserunt , ta nquam uolucreS car nostr frustra alas habentes, una cum esculentis su is deorsum trahuntur. Multi autem saepenumero pluribus rebus ab adolescentia congestis ac cumulatis, cum uix medium uitae suae cursum tenuerint, irruentibus in illos nonnullis tentationiburi quae ex uentis prauitatis nostrae prodeunt , uim tempestatis ferre non potueriit,
di ideo quod ipsis gubernator non esset, omnium, illarum rerum iacturam sec . B v runt .