Reuerendi patris F. Francisci de Victoria, ... Relectiones theologicae 12 in duos tomos diuisae quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis ubique locis adiectis, una cum indice omnium copiosissimo. Tomus primus secundus tomus

발행: 1557년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ain DE INDIS . INSUL ANILcut Galli tenent Burgundiam cum probabili ignorantia, credentes pertinere ad eos,Impeperator autem noster habet ius certum ad illam prouincia, qui potest bello repetere,&il-Ji illam defendere : sic potest contingere cum barbaris , S hoc multum est consideradum. Alia enim sunt iura belli aduersiis homines uere noxios,& iniuriosos,& alia aduersus innocentes ignorantes. S ic etiam aliter uitandum est scandalum Pharisaeorum, aliter pusillorti, & infirmorum. ν Sexta propositio, Si omnibus tetatis,His-ίani non possunt consequi securitatem cum arbaris, nisi occupado ciuitates,& subiiciendo illos,licite possunt hoc etiam sacere.Probatur, Quia sinis belli est pax,& securitas: ut dicit Augu. ad Bonifacium. postquam ut dicta est, licet Hispanis bellu suscipere, uel etiam si

necesse sit, in serre, ergo licet omnia facere nh- cessaria ad finem belli,scilicet ad obtinendam securitatem & pacem.

r 'l septima coclusio , Imis si postqua Hispani. omni diligentia,&re,& uerbo ostendissent, non stare per eos quin barbari pacifice,& sine

damno suarum rerum agant,nihilominus barbari perseuerarent in malitia sua,& contenderent ad perditionem Hispanorum: iam tunc non tanqua cum innocentibus, sed tanquam

cum persidis hostibus agere possent,& omnia

belli

382쪽

belli iura in illos prosequi,&spoliare illos,&in captiuitatem redigere,& dominos priores

deponere,& nouos constituere,moderate tamen pro qualitate rei & iniuriarum.Haec concluso satis patet, quia,si licet eis bellu indice re, ergo etiam iura belli persequi .Et confirmatur, Quia non debent este melioris conditionis, quia sunt infideles. Sed haec omnia liceret aduersus Christianos, si semel esset iustum bellum: ergo etiam licent aduersus illos.Item hoc est generale ius gentiti, ut omnia capta in bello fiant uictoris,ut habetur in l. s quid in bello.& l.hostes.si de captiuis.& c. ius gentium.I. distin.& expressius Institu .de rerum diuiso .f. Item qui ab hostibus. ubi dicitur, quod iure gentium, quae ab hostibus accepimus, statim nostra fiunt,adeo ut etiam homines in no stram seruitutem deducantur. Item, quia' ut doctores dictit in materia de bello princeps, qui habet iustum bellum, fit ipso iure luci ex hostium,& potest eos iuridice punire,& condemnare pro qualitate iniuriarum.Et confimmantur omnia stipra dicta. Quia legati iure gentium sunt inuiolabiles.& Hispani sunt i gati Christianorum : ergo barbari tenentur eos audi re, saltem benigniter,& non repellere.Iste ergo est primus titulus quo Hispani potu Crunt occupare prouincias,& principatum barbarorum,modo fiat sine dolo,& frande,

383쪽

& non quaerant fictas causas belli. Si enim barbari promitterent Hispanos pacisce negotiari apud illos, nullam possent Hispani ex hac

parte p tendere iustam caluam occupadi bona illorum non plusquam Christianorum. Alius titulus potest esse,scilicet causa relu

gionis Christianae propagadae: pro quo si prima concluso,Christiani habent ius praedi candi,& annuntiandi Euangelium in prouinciis

barbarorum.Haec concluso nota est ex illo, Praedicate Euageliu omni creatum,&c. Item, Verbum Domini non est alligatum.1. Thim.

2. Secundo patet ex praedictis, Quia si habentius peregrinandi,&negotiandi apud illos,e go possunt docere uirtutem uolenti audire, maxime de spectantibus ad salutem,& felicitatem multo magis, quam aliquam humana disciplina. Tertio,Quia alias illi essent extra statum salutis,sino liceret Christianis ire ad eos ad anuntiandum Euangelium. Quarto, Quia correctio fraterna est de iure naturali, sicut &dilectio. cum ergo omnes illi sint no solum in peccatis,sed extra statu salutis:ergo ad Chri stianos spectat corrigere & dirigere eos,imo uidetur φ teneatur ad hoc.Quinto & ultimo Quia sunt proximi,ut supra dictum est,&unicuique mandauit Deus de proximo sito. Ecclesast i .ergo spectat ad Christianos instruere illos ignorantes de summis rebus.

384쪽

ἰ DE INDIS IN SP LANI s. 3 H Secunda coclusio,Licet hoc sit commune& liceat omnibus,tamon papa potuit hoc negotium mandare Hispan is,&interdicere omnibus aliis.Probatur, Quia licet,ut silpra dictu est,papa non sit dominus temporalis,tame habet potestatem in temporalibus in ordine ad spiritualia.ergo cum spectet ad papam specialiter curare promotionem Euangelii in totum

orbem, si ad praedicationem Euangelii in illis

prouinciis commodius possent principes Hispani dare operam, potest eis committere, &interdicere omnibus aliis:& non solum inter dicere praedicationem,sed etiam comercium,

si hoc ita expediret ad religionis Christianael propagationem, quia potest ordinare teporalia,sicut expedit spiritualibus. Si ergo hoc ita expedit,ergo spectat ad authoritate & potestatem stim mi pontificis: sed omnino uidetur ita expedire, eo se si indiscriminatim ex aliis prouinciis Christianoru cocurrerent ad illas prouincias,possent se inuicem sacile expedire,&excitare seditiones:unde& tra quillitas impediretur,& turbaretur negotium fidei,& conuerso barbarorum. Praeterea cum principes

Hispani suis auspiciis,&silinptibus primi om. nium eam nauigatione susceperint,& tam se liciter nouum orbem inuenerint : iustum est,

ut ea peregrinatio aliis interdicatur,& ipsi solum fruantur inuentis. Sicut etiam pro pacςr conseruanda

385쪽

36ι DE INDIs INsVLANI s.conseruanda inter principes,&religione amplificanda,potuit papa prouirrcias Saracen Oxum inter principes Christianos ita distribuere,ne alius in alterius paries transeat: sic etiampos et pro comodo religionis principes cre reδε maxime ubi antea nulli suissent principes Christiani.

ii Tertia conclusio, Si barbari permittant Hispanos libere &sine impedimento,prae dicare Euangelium, siue illi recipiant fidem sue no: no licet hac ratione intentare illis bellum, nec alias occupare terras illorum .Haec probata est superius,ubi consutauimus quartum titulum:

I & per te patet, quia nunquam cst bellum iu-l stum,ubi nulla praecesiit iniuria, secuda secun

' 'Quarta conclusio, si barbari, sue ipsi domini, siue etiam imultitudo impediant Hispanos quominus libere annutient Euagelium, Hispani reddita prius ratione. ad tollendum scandalum, possunt illis inuitis praedicare,&dare operam d conuersionem gentis illius:&s sit opus propter hoc,bellu suscipere,uel in serre, quo usque pariant opportunitatem & securitatem praedicandi Euangelium . Et idem est iudicium, si etiam permittentes pi aedicationem,impediant conuersonem, occidetes, uel aliter punientes conuersos ad Christum, uel minis, aut terroribus alios deterrentes. Haec patet,

386쪽

patet, Quia faciunt in hoc barbari iniuriam Hispanis,ut patet ex dictis. paret enim iusta esse belli causam. Secundo etia, Quia impeditur commodum ipsorum barbarorum, quod principes eorum non possunt impedire iuste. Ergo in fauorem illorum qui Opprimuntur,& patiuntur iniuriam,positi ni Hispani mouere bellum, maxime cum rei sit tanti momenti. Ex qua etiam quaestione patet, quod etia hac ratione, si aliter negotium religionis procurari non potest, licet Hispanis occupare terras' prouin clas illorum,&nouos Jominos creare,& antiquos deponere,& prosequi iure ibelli, quae in aliis bellis iustis licite seri pos- .sent,seruato semper modo,& ratione, ne ultra procedatur, qua opus sit: potius de proprio iure remittatur, qtiam aliud quod licet, nauadendo,& semper omnia dirigendo magis ad commodum barbarorum, quam ad promprium quaestum. Sed considera dum ualde est quod Paul. dicit 1.ad Cor.6.Omnia mihi licet I corin.6 sed non omnia expediunt. Haec enim Omnia quq dicta sunt, intelliguntur per se loquendo. Fieri enim potest, ut per haec bella, caedes, &spolia,potius impediretur conuerso barbaroria, quam quaereretur,&propagaretur.Et ideo hoc in primis cauendum est, ne offendiculum ponatur Euangelio. Si enim ponatur, cessandum esset ab hac rationc euangelizandi,& alia quaerenda

387쪽

' i ren da esset. Sed nos ostendimus quod per se licent.Ego non dubito quin opus suerit ui& armis ut possent Hispani illic perseuerare:

ed timeo ne ultra res progressa tit,quam iussasque permittebant.Iste ergo potuit esse secundus titulus legitimus, quo barbari potue- runt cadere in ditione Hispanorum. Sed semper habendum est prae oculis quod statim dictum est,ne hoc quod per se licitum est,reddatur malum per accidens: quia bonum est ex integra causa,malum autem per circunstantiam, ex Aristo. 3.Ethico.& Dionyso. .c.de diuinis nominibus.

3 Alius tituluς potuit esse, qui derivatur ex isto,&est, Si qui ex barbaris conuersi simi ad Christum, & principes eorum,ui aut metu, uolunt cos reuocare ad idololatriam, Hispani hac ratione etiam si necesse sit,pomunt,s alias feri no potest,mouere bellum,& cogere barbaros ut de stant ab illa iniuria, & contra pertinaces iura belli prosequi, &per consequens aliquado dominos deponere, scut in aliis bellis iustis.&iste potest poni tertius titulus,&non solum titulus religionis,sed amicitis &societatis humaniae.Ex hoc enim quod aliqui barbari fiat conuers ad religionem Christianam,sunt facti amici &socii Christianorum:& debemus operari bonum ad omnes, maxi- ine autem ad domesticos fidei,ad Galat. s.

' Alius

388쪽

Alius titillus potest esse, Si bona pars bam, barorum conuersi essent ad Christum siue iure, siue iniuria,id est, dato θ minis,aut terroribus,uel alias no seruatis seruadis,du modo uere essent Christiant,papa ex rationabili causa posset ,uel ipsis petentibus,uel etiam non petentibus,dare illis principem Christianum,&auferre alios dominos in sidcles.Probat, Qitias ita expediret ad conseruationem religionis Christianae, quia timetur ne sub dominis infidelibus apostatae stant, id est deficiant a side, uel illa accasione grauentur a suis dominis in- fauorem fidei papa potest mutare dominos.Et confirmat, Quia ut doctores dictit & expressi

clesia posset omnes seruos Christianos, qui seruiunt insidelibus,liberare eos,etiam si alias essent legitime captiui.& hoc expresse dicit Innoceti. in d. cauper his. de uot.Ergo magis po-xerit liberare alios subditos Christianos, qui non sunt ta astricti, sicut serui.Et cosirmatur, Quia talum,uel plus,tenetur uxor uiro, sicut sit bditus domino clim illud uinculum sit iuris diuini,hoc autem non: sed in fauorem sidei liberatur uxor fidelis ἱ uiro insideli, si maritus ei molestus est pro religione, ut patet ex Apostolo ad Cor. 7.& c, quanto .de Giuortiis.Imo ita nunc consuetu est,ut ipso sacto, quod alter coniugum conuertitur ad fidem, sit liber ab

389쪽

36 8

DE INDIs IN SULA NIL silio coniugum infideli. ergo etiam ecclesia in fauorem ad uitandum peri culum,potest liberare omnes Christianos ab obedientia,& stibiectione dominorum infidelium,s cluso scandalo .Et ponitur iste quartus titulus legitimus. Alius titulus potest esse propter tyranni de, uel ipsorum dominorum apud barbaros, uel etiam propter leges tyrannicas in iniuriam innocentum, puta quia sacrificant homines

innocentes,uci alios occidunt indemnatos ad uescedum carnibus eorum.Dico etiam, quod

sine authoritate Ponti scis possunt Hispani prohibere barbaros ab omni nefaria conluetudine,&ritu, quia possunt defendere innocentes a morte iniusta. Hoc probatur, Quia uni- . cuique mandauit Deus de proximo suo:& illi omnes sunt proximi: ergo quilibet potest defendere illos a tali tyrannide,& opprestione.& hoc maxime spectat ad principes.Item probatur 24.d.Erue eos, qui ducuntur ad morte,& qui trahutur ad interitum, liberare necesse est.Nec hoc solum intelligitur cum actu docuntur ad mortem, sed etiam possunt cogere barbaros,ut cessent tali ritu:& si nolunt,hac ratione potest eis bellum in serri ,& iura belli in eos persequi.& si aliter tolli non potest sacrilegus ritus,possunt mutare dominos,& nouum principatum inducere.Et quantum ata

390쪽

DE INDIS IN sVLANI s. hoc habet uerit illa opinio Inno. &Archiepi. stipposito,s pro peccatis contra naturam pos si in t puniri .intelligendu inqua,quando sunt in detrimetum innocentum: ut ex hoc quod sacere prohibentur, scilicet sata is care innoce-tes,& in esum conuertere.Nec obstat, P Dmnes barbari cosentiant in huiusinodi leges, &sacrificia,nec uolui se hoc uindicari ab Hispanis.in his enim non ita si in t sui iuris, ut posisnt seipses,uel sitos sitos tradere ad mortem.& iste posset esse quintus titulus legitimus. V Alius titulus posset esse per ueram & uoluritariam electionem,putas barbari ips intelligentes &prudelem adminis rationem,& humanitatem Hispanorum,ultro uellent accipere in principem regem Hispaniae tam domini, . quam alii hoc enim fieri posset, ut esset legitimus titulus etiam de lege naturali. qua libet enim respublica potest sibi constituere dominum, nec adhoe esset necessarius consensiuomnium sed uidetur susscere consensus maioris partis.Quia sic aliis disputaui in his, quq spectant ad bonum reipublicae. Illa quae co0stituuntur a maiori parte , tenent, etiam aliis contradicetibus:alias nihil posset geri pro utilitate reipublicae , clim dissicile sit, ut omnes conueniant in unam sentetiam. de si in aliqua ciuitate , aut prouincia maior pars esset

Christianorum,& illi in fauorem fidei,& pro A bono

SEARCH

MENU NAVIGATION