Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

HISTOR. LIB. XX s

cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum. Ex alto lapsis seminis tres uncias. olei libra vinique sextario illinitur cum oleo coctis foliis, partibus, quas frigus adusserit . Si urinam movet ut Hippocrati vidotur mirum est quosdam dare velut inhibentem potui , contra incontinentiam urinae . Psoras & lepras cum melle & alumine illita emendat. Item vitiligines, verrucas, strumas, & similia, cum strychno & adipe suillo ac taurino sevo . Item ignem sacrum ex aceto & oleo , vel psim- romythio : carbunculum ex aceto. Nonnulli laserpitium una illini jubent, sine quo epinyctidas pustulas curant . Imponunt & mammis turgentibus decoctam, & pituitae eruptionibus cum cera. Testium vero epiphoris cum ramis laureae teneris, adeo peculiari in visceribus his effectu , ut silvestri ruta cum axungia veteri illitos ramices sanari prodant . Fracta quoque membra semine trito cum cera imposito. Radix rutae sanguinem oculis suffusum, &toto corpore cicatrices aut maculas illita emendat. Ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum fer Ventem rutae naturam esse conveniat , fasciculum ejus in rosaceo decoctum addita uncia aloes, perunctis sudorem reprimere. Itemque generationes impediri hoc cibo : ideo in profluvio genitali datur,& Venerem crebro per somnia imaginantibus. Praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo : necari

Plinius T. V. G

102쪽

; a C. PLINII NATUR.

enim partus invenio. Eadem ex omnibus satis quadrupedum quoque morbis in maximo usu est , Sive dissicile spirantibus, sive contra maleficorum animalium ictus, insusa per nares ex vino: aut si Sanguisugam' exhauserint, ex aceto: & quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata. LII. I 4. Mentastrum silvestris menta est, dis- ferens specie soliorum, quae sunt figura ocimi, pulegii colore. Propter quod quidam silvestre pulexo gium vocant. Iis commanducatis & impositis sanari elephantiasin, Magni Pompeii aetate, fortuito cujusdam experimento propter pudorem facie illita compertum est. Eadem illinuntur bibunturque adversus scolopen dras, dc serpentium ictus, drachmis duabus in vini cyathis duobus . Adversus scorpionum ictus

cum sale, oleo, ct aceto. Item adversus scolopen dras jus decocti: adversus omnia venena Servantur

folia arida, ad farinae modum. Substratum vel a censum fugat etiam scorpiones. Potum seminas pureto gat a partu : Sed partus necat. Ruptis, convulsis, sed parcius: orthopnoicis, torminibus, choleris, e L scacissimum : item lumbis, podagris impositum . Succus auribus verminosis instillatur. In regio morbo bibitur. Strum is illinitur. Somnia Veneris inhibet. Tineas pellit ex aceto potum. Contra porri ginem ex aceto insunditur capiti in sole.

103쪽

HISTOR. LIB. XX.

99 LIII. Mentae ipsius odor animum excitat, & sapor aviditatem in cibis, ideo embammatum mixturae familiaris. Ipsa acescere, aut coire, denserique lacnon patitur . Quare lactis potionibus additur , ne

hujus coagulati potu strangulentur. Datur in aqua aut mulSo: eadem vi resistere generationi creditur, cohibendo genitalia denseri. AEque maribus ae seminis sistit sanguinem : & purgationes seminarum inhibet: cum amylo ex aqua pota, coeliacorum impetus. Syriation & vomicas vulvae curavit illa. Io- Iocinerum vitia ternis obolis ex mulso datis. Item sanguinem exscreantibus in sorbitionem. Ulcera in capite infantium mire sanat. Arterias humidas siccat, siccas adstringit. Pituitas corruptas purgat in mulso & aqua . Voci succus sub certamine utilis dumtaxat, qui ct gargarizatur uva tumente, adjecta ruta & coriandro ex lacte. Utilis & contra tonsillas cum alumine: linguae asperae cum melle. Ad conVulsa intus per se, vitiisque pulmonis. Singultus& vomitiones sistit cum succo granati, ut Demo- 2OCritus monstrat. Recentis succus narium vitia spiritu subductus emendat. Ipsa trita choleras, in aceto quidem pota. Sanguinis fluxiones intus. Ileum etiana imposita cum polenta: & si mammae tendantur. Illinitur & temporibus in capitis dolore. Sumitur & contra scolopendras, & scorpiones marinos,

di ad serpentes. Epiphoris illinitur, & omnibus G et

104쪽

C. PLINII NATUR.

in capite eruptionibus: item sedis vitiis. Intertrigines quoque , vel si teneatur tantum , prohibet . Auribus cum mulso instillatur. Ajunt & lieni mederi eam in horto gustatam, ita ne vellatur: si is qui mordeat, dicat se lieni mederi, per dies IX. Anidae quoque farinam tribus digitis adprehensam , ct stomachi dolorem sedare in aqua : & similiter adspersam in potionem, ventris animalia expellere. LIV. Magna societas cum hac ad recreando Ixo defectos animo pulegio, cum surculis suis in ampullas vitreas aceti utrisque dejectis. Qua de causa dignior e pulegio corona Varroni, quam e robis, cubiculis nostris pronuntiata est. Nam & capitis dolores imposita dicitur levare. Quin & olfactu capita tueri contra frigorum aestusque injuriam , & absiti traditur: neque aestuare eos, qui duos e pulegio surculos impositos auribus in Sole habeant. Illinitur etiam in doloribus cum polenta & aceto . Feminaessicacior. Est autem haec flore purpureo. Vas ca et o didum habet. Nauseas cum sale & polenta in frigida aqua pota inhibet . Sic & pectoris ac ventris dolorem. Stomachi autem ex aqua item roSiones Sistit, & vomitiones cum aceto & polenta. In testinorum vitia melle decoctum R & nitro sanat. Urinam pellit ex vino: & si a mineum sit, ct calculos, a) decocta o

105쪽

HISTOR. LIB. XX. IOI& interiores omnes dolores. Ex melle & aceto sedat menstrua, ct secundas . Vulvas conversas corrigit. Defunctos partus ejicit. Semen obmutescentibus olfactu admovetur. Comitialibus in aceto cyathi mensura datur. Si aquae insalubres bibendae sint, tritum adspergitur . Salsitudines corporis , si cum vino tradatur, minuit. Nervorum causa, ct in contractione, cum sale & aceto, & melle confricatur in opisthotono . Bibitur ad serpentium ictus decoctum : ad scorpionum & in vino tritum , maxime rei quod in siccis nascitur. Ad oris exulcerationes, ad tussim essicax habetur. Flos recentis incensus, pulices necat odore. Xenocrates pulegii ramum lana involutum , in tertianis ante accessionem olfactandum dari, aut stragulis subjici, & ita collocari aegrum, inter remedia tradit. LV. Silvestri ad eadem vis effcacior est, quod Simile est origano, minoribus foliis, quam sativum:& a quibusdam dictamnus vocatur. Gustatum a pe core caprisque , balatum concitat . Unde quidam et O Graeci litera mutata blechona vocaverunt. Naturatam servens est, ut illitas partes exulceret. Tus i in perfrictione fricari ante balnea convenit: Sante accessionum horrorem, Convulsis, dc torminibus . Podagris mire prodest. Hepaticis cum melle & sale bibendum datur: pulmonum vitia exscreabilia sa-cit. Ad lienem cum sale utile est, & vesicae, &

106쪽

C. PLINII NATUR.

suspitiis, & inflationibus: decoctum succo aequaliter, & vulvas corrigit: & contra scolopendram terrestrem vel marinam: item scorpiones: privatimque valet contra hominis morsum. Radix contra increscentia ulcera recens potentissima. Arida vero cicatricibus decorem adfert. LVI. Item pulegio est nepetaeque societas. Decocta enim in aqua ad tertias discutiunt frigora , mulierumque menstruis prosunt. Et gestate sedantro calores. Nepeta quoque vires contra serpentes habet . Fumum ex ea nidoremque sugiunt, quam &substernere in metu obdormituris utile est. Tufa aegilopiis imponitur, & capitis doloribus recens eum tertia parte panis temperata aceto illinitur. Succus ejus instillatus naribus supinis, profluvium sanguinis sistit. Item radix, quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata anginis medetur. LVII. Cuminum silvestre est praetenue , qua ternis aut quinis soliis veluti serratis. Sed & sativo et o magnus usus, in stomachi praecipue remediis. Di cutit pituitas, dc inflationes, tritum & cum pane Sumptum, vel potum ex aqua vinoque : tormina quoque & intestinorum dolores. Verumtamen Omne pallorem bibentibus gignit. Ita certe serunt Porcii Latronis, clari inter magistros dicendi, adsecta tQres, similitudinem coloris studiis contracti imitato ' & paulo ante Iulium Vindicem adsertorem il-

107쪽

HISTOR. LIB. XX.

Ium a Nerone libertatis, captatione testamenti sic lenocinatum . Narium Sanguinem pastilliis inditum vel ex aceto recens Sistit. Et oculorum epiphoris per se impositum, tumentibus cum melle prodest. Infantibus imponi in ventre Satis est. Morbo regio in vino albo a balineis datur.

Is . AEthiopicum maxime in posca , dc in ligmate

cum melle . Africano privatim ' urinae incontinentiam cohiberi putant . Sativum datur ad jocineris vitia tostum, tritum in aceto. Item ad vertiginem. IoIis vero, quos acrior urina mordeat , in dulci tritum vino. Ad vulvarum vitia in vino: praeterque, impositis vellere soliis: testium tumoribus, tostum tritumque cum melle, aut cum rosaceo & cera. Silvestre ad omnia eadem essicacius. Praeterea ad Serpentes cum oleo, ad scorpiones, ad scolopen-dras . Sistit & vomitionem nauseasque ex vino . quantum adprehenderint tres digiti. Propter colum quoque bibitur illiniturque, vel penicillis servens ad primitur fasciis. Strangulationes vulvae potum in zovino aperit, tribus drachmis In tribus cyathis vini. Auribus instillatur ad sonitus atque tinnitu S cum se bo vitulino vel melle. Sugillatis illinitur cum melle, & uva passa, & aceto. Lentigini nigrae ex

aceto.

108쪽

C. PLINII NATUR.

LVIII. Est cumino simillimum, quod Graeci vocant ammi. Quidam vero AEthiopicum cuminum id esse existimant. Hippocrates regium adpellat, vide licet quia efiicacius AEgyptio judicavit. Plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius & candidius. Similis autem & huic usus: namque & panibus Alexandrinis subjicitur, & condimentis interponitur. Insationes & tormina discutit. Urinas & menstrua ciet. Sugillata & oculorum epito phoras mitigat. Cum lini semine scorpionum ictus

in vino potum drachmis duabus, privatimque cerastarum, cum pari portione myrrhae. Colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. Suilitum cum uva passa & resina, vulvam purgat. Tradunt facilius concipere eas, quae odorentur id per coitum. LIX. De cappari satis diximus inter peregrinos

frutices . Non utendum transmarino : innocentius

Italicum est. Ferunt, eos, qui quotidie id edunt, paralysi non periclitari, nec lienis doloribus. Raeto dix ejus vitiligines albas tollit , si trita in Sole

fricentur. Splenicis prodest in vino potus radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu. Feruntque xxxv diebus per urinam ct alvum totum lienem emitti. Bibitur in lumborum doloribus, ac paralysi. Dentium dolores sedat tritum ex aceto emen decoctum, vel manducata radix . Insunditurdi aurium dolori decoctum oleo. Ulcera, quae stiv

109쪽

gedaenas vocant, folia & radix recens cum melle sanant. Sic & strumas discutit radix: parotidas, vermiculosque cocta in aqua. Iocineris quoque malis medetur. Dant & ad taenias in aceto & melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit: stomacto inutile R esse inter auctores convenit.

LX. Ligusticum aliqui panacem vocant) stomacho utile est. Item convulsionibus & inflationibus. Sunt & qui eunitam hubulam adpellaverint, ut diximus, falso. LXI. x6. Cunilae praeter sativam plura sunt in medicina genera. Quae bubula adpellatur, semen pulegii habet, utile ad vulnera commanducatum impositumque, ut quinto post die solvatur. Et contra serpentes in vino bibitur, ac tritum plagae imponitur. Vulnera ab iis facta perfricantur. Item testudines cum serpentibus pugnaturae hac se muniunt: quidamque in hoc usu panaceam vocant. Sedat &tumores, dc virilium mala, sicca, vel soliis tritis,

in omni usu mire congruens ex Vino.

LXII. Est alia cunila, gallinacea adpellata no stris, Graecis origanum heracleoticum. Prodest oculis trita addito sale. Tussim quoque emendat, dc jocinerum vitia. Laterum dolores cum farina, oleo& aceto in sorbitionem temperata. Praecipue vero

110쪽

C. PLINII NAΤUR.

LXIII. Tertium genus est ejus, quae a Graecis mascula, a nostris cunilago vocatur, odoris scedi, radicis lignosae, solio aspero Vires ejus vehementissimas in omnibus generibus earum tradunt. Μanipulo quoque ejus abjecto, omnes e tota domo blattas convenire ad eam. Privatim adversus scorpiones ex posca pollere. Tribus soliis ex oleo peruncto homine, fugari serpentes. LXIV. E contrario, quae mollis vocatur, piloci sioribus foliis ac ramis aculeatis, trita mellis odorem habet, digitis tactu ejus cohaerescentibus. Altera thuris, quam liba notidem adpellamus. Medetur utraque Contra serpentes ex vino vel aceto. Pulices etiam contritae cum aqua sparsae necant.

LXV. Sativa quoque suos usus habet. Succus ejus cum rosaceo auriculas juvat. Ipsa ad ictus bibitur. Fit ex ea montana, serpyllo similis, essicax contra serpentes. Urinam movet: purgat & a partu mulieres. Concoctionem mire adjuvat, & ad cici bos aviditatem. Utraque vel in cruditate jejunis in potione adspersa. Luxatis quoque utilis. Contra ves- parum & similes ictus, ex farina hordeacea & posca, utilissima. Libanotidis alia genera suis dicentur locis. LXVI. r 7. Piperitis, quam dc siliqua strum ad pellavimus, contra morbos comitiales bibitur. Ca- tor & aliter demonstrabat, caule rubro di longo,

SEARCH

MENU NAVIGATION