장음표시 사용
71쪽
67 quoniam Venerem stimulari hoc cibo certum est: ideo conceptus adjuvari aliqui prodiderunt. Ad reliqua & sativa pollet. Essicacior tamen silvestris, magisque in petrosis nata. Semen sativae quoque contra scorpionum ictus, ex Vino aut posca, salutare est. Radice ejus circum scalpti dentes, dolore li
XVI. Syria in hortis operosissima est, indequo proverbium Graecis: se Multa Syrorum olera Simillimam staphylino herbam serit, quam alii gin- Togidion vocant, tenuius tantum & amarius, ejusdemque effectus. Estur coctum crudumque stomachi magna utilitate. Siccat enim ex alto omnes ejus hu
XVII. Siser erratIcum sativo sImile est, & e sectu: stomachum excitat, fastidium absterget, ex aceto laserpitiato sumptum, aut ex pipere & multo, vel ex garo. Urinam ciet, ut opion credit, di Venerem. In eadem sententia est & Diocles. Praeterea cordi convenire convalescentium, aut post romultas vomitiones perquam utile. Heraclides contra argentum vivum dedit, & Veneri subinde Oia sensanti, aegrisque se recolligentibus. Hicesius ideo stomacho utile videri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret: e Sse tamen utile convalescentibus ad vinum transeuntibus. Sativi privatim succus cum lacte caprino potus sistit alvum.
72쪽
XVIII. Et quoniam plerosque similitudo nominum Graecorum confundit, conteximus & de fili: sed hoc est vulgatae notitiae. optimum Massiliense: lato enim grano & fulvo est. Secundum AEthiopicum, nigrius. Creticum odoratissimum omnium. Radix jucundi odoris est. Semen esse & vultures dicuntur. Prodest homini ad tussim veterem, rupta, convulsa, in vino albo potum. Item opisthotonicis,& jocinerum vitiis, & torminibus, & stranguriae, Io duarum aut trium ligularum mensura. Sunt & Alia utilia, ut quae partus adjuvent etiam quadrupedum. Hoc maxime pasci dicuntur cervae paritura . Illinuntur & igni sacro. Multumque in summo cibo concoc tionibus confert, vel solio, vel semine. Quadrupedum quoque alvum sistit, sive tritum potui insu Sum, sive mandendo commanducatum e sale. Boum morbis tritum infunditur. XIX. Inula quoque a jejunis commanducata, dentes confirmat, si ut eruta est, terram non ad-ao tingat: condita tussim emendat. Radicis vero decoctae succus tineas pellit: siccatae autem in umbra
sarina tussi, & convulsis, & inflationibus, & arteriis medetur. Venenatorum morsus abigit. Folia ex vino lumborum dolori illinuntur: XX. Cepae silvestres non sunt. Sativae olfactu ipso & de lacrimatione caligini medentur, magis Vero Succi in unctione. Somnum etiam facere tradun-
73쪽
tur, & ulcera oris sanare, commanducatae cum pane. Et canis morsus, Virides ex aceto illitae, aut
siecae cum melle & vino, ita ut post diem tertium solvantur. Sic & attrita sanant. Coctam in cinerect epiphoris multi imposuere cum farina hordeacea,& genitalium ulceribus. Succo & cicatrices oculorum, & albugines, & argema inunxere: & serpentium morsus, ct omnia vulnera cum melle. Item auricularum cum lacte mulierum: & in iisdem sonitum ac gravitatem emendantes, cum adipe anse- Iorino, aut cum melle stillavere. Et ex aqua bibendum dedere repente obmutescentibus. In dolore
quoque ad dentes colluendos instillavere, & plagis
bestiarum omnium, privatim scorpionum. Alopecias Dicuere, & psoras, tusis cepis. Coctas dysentericis vescendas dedere, ct contra lumborum dolores: purgamenta quoque earum cremata in cinerem illinentes ex aceto serpentium morsibus, sepisque multi pedae ex aceto. Reliqua inter medicos mira diversitas. Proximi utiles esse praecordiis & concoctioni, inflationemque, & sitim facere dixerunt. Asclepiam dis schola, ad colorem quoque validum profici hoc cibo. Et si jejuni quotidie edant, firmitatem valetu dinis custodiri: stomacho utiles esse, spiritus agitatione: ventrem mollire, haemorrhoidas pellere, subditas pro balanis: succum cum succo feniculi contra
incipientes hydropises mire proficere. Item contra
74쪽
poanginas, cum ruta & melle . Excitari eisdem lethar gicos. Varro, quae sale, & aceto pista est arefactaque, vermiculis non infestari, auctor est. XXI. 6. Porrum sectivum profluvia sanguinis sistit in naribus contrito eo obturatis, vel gallae mixto, aut mentae: item ex abortu profluvia, poto succo cum lacte m lierum. Tussi etiam veteri, ac pectoris & pulmonis vitiis medetur. Illitis soliis sanan tur & ambusta, & epinyctides: ita vocatur ulcus, ro quae&syce, in angulo oculi perpetuo humore manans. Quidam eodem nomine adpellant pusulas liventes, ac noctibus inquietantes. Et alia ulcera cum melle trito: vel bestiarum morsus ex aceto: item Serpentium . Aurium vero vitia cum felle caprino, vel pari mensura mulsi: stridores cum lacte mulieris: capitis dolores, si in nares fundatur: dormiturisve, in aurem duobus succi cochlearibus, uno mel- Iis. Succus dc ad serpentium scorpionumque ictus bibitur cum mero, & ad lumborum dolores cum vieto ni hemina potus. Sanguinem vero exscreantibus dc
phthisicis, distillationibus longis, vel succus, vel
ex ipso cibus prodest. Item morbo regio, vel hydropicis. Et ad renum dolores, cum ptisanae succo acetabuli mensura. Idem modus cum melle, vulvas purgat. Estur vero & contra sungorum venena: imponitur & vulneribus. Venerem stimulat, sitim sedat: ebrietates discutit: sed oculorum aciem hebe-
75쪽
eare traditur: inflationem quoque facere, quae tamen stomacho non noceat, ventremque molliat.
Voci splendorem adfert. XXII. Capitato major est ad eadem effectus. Sanguinem rejicientibus succus ejus cum gallae aut thuris farina, vel acacia, datur. Hippocrates & sine alia mixtura dari jubet: vulvasque contractas aperire putat: secunditatem etiam seminarum hoc cibo augeri. Contritum ex melle ulcera purgat. Tu S- sim & distillationes thoracis, pulmonis & arteriae iovitia sanat, datum in sorbitione ptisanae: vel cru-d .m, praeter capita, Sine pane, ita ut alternis diebus sumatur: vel si pura exscreentur. Sic & voci, vel Veneri, somnoque multum consert. Capita bis aqua mutata cocta, alvum sistunt, & fluxiones veteres. Cortex decoctus illitusque inficit canos. XXIII. Allio magna vis, magnae utilitates contra aquarum & locorum mutationes. Serpentes abigit, & scorpiones odore: atque ut aliqui tradidere, di bestiarum omnium ictibus medetur, potu, vel ci- λοbo, vel illitur privatim contra haemorrhoidas prodest, cum vino redditum vomitu. Ac ne contra
araneorum murium venenatum morsum valere mire
mur, aconitum, quod alio nomine pardalianches vocatur, debellat: item hyoscyamum: canum morsuS,
in quae vulnera cum melle imponitur. Ad serpentium quidem ictus potum cum restibus suis essica
76쪽
eissime ex oleo illinitur, adtritisque corporum partibus, vel si in vesicas intumuerint. Quin & suff- tu eo secundas partus evocari existimavit Hippocrates: cinere eorum cum oleo, capitis ulcera manantia sanitati restituens. Suspiriosis coctum, aliqui crudum id R dedere. Diocles hydropicis cum centauriob, in fico duplici ad evacuandam alvum: quod essicacius praestat viride cum coriandro in mero potum. Suspiriosis aliqui & tritum in lacte dederunt. Praxa- Io goras & contra morbum regium vino miscuit: &contra it eum in oleo & pulte: sic illinens strum is quoque. Antiqui & insanientibus dabant crudum. Diocles phreneticis elixum. Contra anginas tritum imponi, & gargarizare prodest. Dentium dolorem tribus capitibus in aceto tritis imminuit, vel si decocti aqua colluantur, addaturque ipsum in cava dentium. Auribus etiam instillatur succus cum adipe anserino: phthiria ses & porrigines potum, tu- sum item cum aceto & nitro compescit: distillatio-xo nes cum lacte, vel tritum, permixtumve caseo molli: quo genere & raucitatem extenuat: vel phthisin, in fabar sorbitione. In totum autem coctum utilius est crudo, elixumque tosto: sic & Voci consert. Tineas & reliqua animalia interaneorum pellit, in aceto mulso coctum. Tenesmo in pulte
77쪽
pusulis coctum cum melle, deinde tritum. Tussicum adipe vetusto decoctum, vel cum lacte: aut si sanguis etiam exscreetur, vel pura, Sub pruna coctum, & cum mellis pari modo sumptum: convulsis, ruptis, cum sale & oleo. Nam cum adipe tumores Suspectos sanat. Extrahit fistulis vitia cum sulphure & resina, etiam arundines cum pice. Le-pras, lichenas, lentigines exulcerat, sanatque cum origano: vel cinis ejus ex oleo & garo illitus. Sic lo& sacros ignes. Sugillata aut liventia ad colorem reducit, combustum ex melle. Credunt & comitialem morbum sanari, si quis eo in cibo utatur ac potione. Quartanas quoque excutere potum caput unum cum laserpitii obolo in vino austero. Tussim& alio modo, ac pectorum suppurationes quantasti-bet sanat, fractae incoctum fabar, atque ita in cibo sumptum, donec sanitatem restituat. Facit & somnos, atque in totum rubicundiora corpora. Venerem quoque stimulat cum coriandro viridi tritum, et O potumque e mero. Vitia ejus sunt, quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum laedie copio Sius sumptum, sitim gignit. Cetero contra pituitam , ct gallinis & gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. Iumenta urinam reddere, atque non torqueri tradunt, si trito natura tangatur.
XXIV. Lactucae sponte nascentis primum est ge-
78쪽
7 4nus ejus, quam caprinam vocant, qua pisces in mare dejecta protinus necantur, qui sunt in proximo. Huius lac spissatum, mox in aceto pondere obolo rum duum, adjecto aquae uno cyatho, hydropicis datur. Caule & foliis contusis, adsperso Sale, nervi incisi sanantur. Eadem trita ex aceto, colluta matutinis bis mense, dentium dolorem prohibent. XXV. r. Alterum est genus, quod Graeci cae- sapon vocant. Hujus folia trita & cum polenta il-ro lita vulneribus η medentur. Haec in arvis nascitur. Tertium genus est in silvis nascens, isatin vocant. Hujus folia trita cum polenta vulneribus proSunt. Quarto infectores lanarum utuntur: simile erat lapatho silvestri soliis, nisi plura haberet, & nigriora. Sanguinem sistit. Phagedaenas & putrescentia
ulcera, quae Serpunt, Sanat: item tumores ante suppurationem. Contra ignem sacrum radice vel soliis prodest: vel ad lienes pota. Haec propria singulis.1o XXVI. Communia autem sponte nascentibus, candor, caulis interdum cubitali longitudine, & ipsi b, dc foliis scabritia. Ex his rotunda soli a & brevia habentem sunt, qui hieraciam vocent, quoniam accipitres scalpendo eam, succoque oculos tinguen do, Obscuritatem, cum sensere, discutiant. Succus
omnibus candidus, viribus quoque papaveri similis:
79쪽
7sCarpitur per messes inciso caule: conditur in fictili novo, ad multa praeclarus. Sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum: argema, nubeculas, cicatrices, adustionesque omnes: praecipue caligines Imponitur etiam oculis in lana contra epiphoras. Idem succus alvum purgat, in posca potus ad duos obolos. Serpentium ictibus medetur in vino potus. Et solia, thyrsique triti, ex aceto bibuntur. Vulneri illinuntur maxime contra scorpionum ictus. Uerum contra phalangia commixto vino ex aceto. Aliis roquoque venenis resistunt, exceptis, quae strangulando necant, aut iis, quae vesicae nocent: item psi in- mythio excepto. Imponuntur & ventri ex melle atque aceto, ad detrahenda vitia alui. Urinae dissicultates, Succus emendat. Crate vas eum dc hydropicis obolis duobus in aceto & cyatho vini dari jubet. Quidam dc e sativis colligunt succum minus enficacem. Peculiares earum vires partim jam dictae Sunt, somnum faciendi, Veneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem au gendi. Non paucae restant: quoniam & inflationes discutiunt, ructusque lenes faciunt. Nec ulla res in cibis aviditatem incitat, inhibetque eadem: in causa alterutraque modus est. Sic & alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. Lentitiam pituitae digerunt, atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant.
80쪽
76 Stomachi dissoluti utilissime adjuvantur: in eo usu& oxypori obolis asperitatem addito dulci ad intimctum aceti temperantes: si crassior pituita sit, scillite aut vino absinthi te: & si tussis sentiatur, hyssopite admixto. Dantur coeliacis cum intubo erratico, & ad duritiam praecordiorum. Dantur & melancholicis candidae copiosiores, & ad vesicae vitia. Praxagoras & dysentericis dedit. Ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pustulae fiant, cumio sale illitae. Ulcera etiam, quae serpunt, Coercent, initio cum aphronitro, mox in vino. Tritae igni sacro illinuntur. Convulsa & luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt. Eruptiones Papularum, ex vino & polenta. In cholera quoque coctas patinis dederunt: ad quod utilissimae quam maximi caulis & amarae. Quidam lacti R infundunt. Defervefacti hi caules & stomacho utilissimi traduntur: sicut Somno aestiva maxime lactuca, & amara lactensque, quam meconidem vocavimus. Hoc lacro di oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestive capiti inunguntur. Oculorum quoque vitiis, quae frigore in iis facta sunt. Miras & alias invenio laudes: thoracis etiam vitiis prodesse, non secus quam abrotonum, cum melle Attico . Purgari & seminas hoc cibo. Semen .ativarum contra scorpiones dari. Semine trito exa DLD.