Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

HISTOR. LIB. XX.

densis geniculis, soliis lauri, semine albo, tenui, gustu piperis, utilem gengivis, dentibus, oris suavitati, & ructibus. LXVII. origanum, quod in Sapore cunilam

aemulatur, ut diximus, plura genera in medicina habet: onit in vel prasion adpellant, non dissimile hyssopo. Privatim ejus usus contra rosiones Stomachi in tepida aqua, & contra cruditates: contra araneos scorpionesque in vino albo: luxata & incus sa in aceto, & oleo, & lana. IOLXVIII. Tragoriganum similius est serpyllo sit vestri. Urinam ciet, tumores discutit, contra vlscum potum, viperaeque ictum effcacissimum, sto machoque acida ructanti, & praecordiis. Tussientibus quoque cum melle datur, & pleuriticis, & peripneumonici S. LXIX. Heraclium quoque tria genera habet: nigrius, latioribus soliis, glutinosum. Alterum exilioribus, mollius, sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare malunt. Tertium est inter haec et medium, minus quam cetera efficax. Optimum autem Creticum. Nam & jucunde olet. Proximum Smyrnaeum, odorius. Heracleoticum, ad potum utilius, quod onit in vocant. Communis autem usus Serpentes fugare, percuS- sis esui dare decoctum, potu urinam ciere, ruptis, convulsis mederi cum panacis radice, hydropicis cum

112쪽

fico, aut cum hyssopo, acetabuli mensuris deeoctum ad sextam. Item ad scabiem, pruriginem, pSOras, in descensione balinearum. Succus auribus insunditur cum lacte. Tonsillis quoque & uvis medetur, ct capitis ulceribus. Venena opii & gypsi exstinguit decoctum, si cum cinere in vino bibatur. Alvum mollit acetabuli mensura. Sugillatis illinitur. Item dentium dolori, quibus etiam & candorem facit, cum melle & nitro. Sanguinem narium sistit. ro Ad parotidas decoquitur cum hordeacea farina. Ad arterias asperas cum galla & melle teritur: ad lienem folia cum melle & sale. Crassiores pituitas ct

nigras extenuat coctum cum aceto & sale, sumptum paulatim. Regio morbo tritum cum oleo in nares infunditur. Lassi perunguntur ex eo, ita ut ne Venter attingatur. Epinyctidas cum pice sanat. Furun culos aperit cum fico trita R: strumas cum oleo &aceto & farina hordeacea. Lateris dolores cum fico illitum. Fluxiones sanguinis in genitalibus lusum, dic & aceto illitum. Reliquias purgationum a partu.

LXX. Lepidium inter urentia intelligitur. Sic& in facie cutem emendat exulcerando, ut tamen

cera & rosaceo facile sanetur. Sic & lepras, ct psoras tollit semper facile, & cicatricum ulcera. Tradunt in dolore dentium ad alligatum brachio, qua

doleat, convertere dolorem. a) trito.

113쪽

HISTOR. LIB. XX.

LXXI. Gilli ex Graecis, alii melanthium R, alii

melans permon vocant. Optimum, quam excitatissimi odoris, & quam nigerrimum. Me detur serpentium plagis & scorpionum. Illini ex aceto ac melle reperio, incensoque serpentes fugari. Bibitur drachma una & contra araneos. Distillationem narium discutit lusum in linteolo olfactum. Capitis dolores illitum ex aceto & infusum naribus. Cum irino oculorum epiphoras & tumores. Dentium dolores coctum cum aceto. Ulcera oris tritum aut comman- Ioducatum. Item lepras & lentigines ex aceto. Diia ficultates spirandi addito nitro potum. Duritias, tu moresque veteres , dc suppurationes, illitum. Lacte mulierum auget continuis diebus sumptum. Colligitur succus ejus, ut hyoscyami. Similiterque largior, venenum OSt, quod miremur: cum semen gratissime panes etiam condiat. Oculos quoque purgat: urinam & menses ciet. Quinimmo linteolo deligatis tantum granis xxx secundas trahi reperio. Ajunt & clavis in pedibus mederi tritum in urina: et Oculices sussitu necare: item muscas.

LXXII. Et anesum badversus scorpiones ex Vino bibitur, Pythagorae inter pauca laudatum, Sive crumdum, sive decoctum. Item viride aridumve, Omnibus quae condiuntur, quaeque intinguntur, desidera-a melantbion. b) anisum di sie alibi.

114쪽

C. PLINII NATUR.

tum. Panis etiam crustis inserioribus subditum. Saecis quoque additur: cum amaris nucibus vina com mendat. Quin ipsum oris halitum jucundiorem sa-cit, se toremque tollit manducatum matutinis cum smyrnio, & melle exiguo, mox vino collutum. Vultum juniorem praestat. Insomnia levat suspensum in pulvino, ut dormientes olfaciant. Appetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo labor desiit cibos po-Ioscere. Ob has causas quidam anicetum id vocavere. LXXIII. Laudatissimum est Creticum, proximum AEgyptium. Hoc ligustici vicem praestat incondimentis. Dolores capitis levat sussitum naribus. Epiphoris oculorum Evenor radicem ejus lusam imponit: Iollas ipsum cum croco pari modo & vino, ct per se tritum cum polenta ad magnas fluxiones, extrahendisque, si qua in oculos inciderint. Narium quoque carcinodes consumit illitum ex aqua. Sedat anginas cum melle & hyssopo ex aceto gargarizarao tum. Auribus infunditur cum rosaceo. Thoracis pituitas purgat tostum: cum melle sumptum melius. Cum acetabulo anesi nuces amaras L purgatas terein melle ad tussim. Facillime vero an est drachmae tres, papaveris duae miscentur melle ad fabae magnitudinem, & ternis diebus sumuntur. Praecipuum autem est ad ructus: ideo inflationibus stomachi, &intestinorum torminibus, & coeliacis medetur. Sin

115쪽

HISTOR. LIB. XX.

gultus & olfactum potumque decoctum Rinhibet. Foliis decoctis digerit cruditates. Succus decocti cum

apio olfactus sternutamenta hinhibet. Potum somnum concitat: calculos pellit: vomitiones cohibet, &praecordiorum tumores. Et pectorum vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilissimum.

Prodest & capitis doloribus instillari succum cum oleo decocti. Non aliud utilius ventri dc intestinis putant: ideo dysentericis ct in tenesmo datur tostum. Aliqui addunt & opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in vini cyatho dilutis. Dieuches & ad lumborum dolores succo usus est. Semen hydropicis, ct coeliacis dedit tritum cum menta: E venor radicem ad renes. Dalion herbarius parturientibus ex eo cataplasma imposuit cum apio: item vulvarum dolori: deditque bibendum cum anetho parturientibus. Phreneticis quoque illinivit recens cum polenta. Sic dc infantibus comitiale vitium, aut contractiones sentientibus. Pythagoras quidem negat corripi vitio comitiali In manu habentes: ideoque quam plurimum domi serendum. Parere quoque facilius olfactantes. Et statim a partu dandum pQ

tui polenta adspersa. Sosimenes contra omnes duritias ex aceto usus est eo, & contra lassitudines,

in oleo decoquens addito nitro. Semine ejus poto, a) decoctum, potumqVe, i. b) sternumenta.

116쪽

C. PLINII NATUR.

Iassitudinis auxilium viatoribus spopondit. Heracliades ad inflationes stomachi semen tribus digitis cum eastorei obolis duobus ex mulso dedit. Similiter alventris aut intestinorum inflationes. Et orthopnoicis, quod ternis digitis prehenderit seminis, tantumdem hyoscyami cum lacte asinino. Multi vomi- turis acetabula ejus & folia lauri decem trita in aqua , bibenda inter coenam suadent. Strangulatus vulvae , si manducetur & linatur calidum , vel si ac bibatur cum castoreo in aceto & melle, sedat . Vertigines a partu cum semine cucumeris & lini pari mensura ternam digitorum , vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quartanas ternis digitis seminis anesi & seniculi usus est in aceto &mellis cyatho uno. Lenit articulares morbos, cum amaris nucibus illitum. Sunt qui & aspidum venenis adversari naturam ejus putent. Urinam ciet . Sitim cohibet. Venerem stimulat. Cum vino Sudo

rem leniter praestat. Vestes quoque a tineis defendi odit. Essicacius semper recens, & quo nigrius. Stomacho tamen inutile est, praeterquam inflato. LXXIV. 13. Anethum quoque ructus movet , & tormina sedat. Alvum sistit. Epiphoris radices illinuntur ex aqua vel vino. Singultus cohibet semen servens, olfactum. Sumptum ex aqua , sedat cruditates. Cinis ejus uvam in faucibus levat: oculos & genituram hebetat.

LXXV.

117쪽

HISTOR. LIB. XX. LXXV. Sacopentum , quod apud nos gignitur ,

an totum transmarino alienatur . Illud enim Hammoniaci lacrymae simile , Sagapenon vocatur . Prodest laterum & pectoris doloribus, convulsis, tussibus vetustis, exscreationibusque, praecordiorum tumoribus. Sanat & vertigines, tremulos, opisthotonicos, lienes, lumbos, perfrictiones. Datur & olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae. Ceteris &

potui datur, & cum oleo infricatur. Prodest & contra mala medicamenta . IOLXXVI. Papaveris sativi tria diximus genera :dc sponte nascentis alia promisimus. E sativis, albicalyx ipse teritur, & e vino bibitur somni causa . Semen elephantia si medetur. E nigro papavere sopor gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit: ut Iollas, cum deflorescit, hora sereni diei, hoc est, cum ros in eo exaruerit. Incidi iubent sub capite & calyce . Nec in alio genere ipsum incidi

tur caput.

Succus & hic, & herbae cujuscumque lana exci- χοpitur: aut si exiguus est, ungue pollicis, ut lactucis, & postero die magis quod in aruit . Papaveris vero largus densatur , & in pastillos tritus in umbra siccatur, non vi soporifera modo, verum si copiosior hauriatur, etiam mortifera per somnos; opium' opion. Plinius T. V.

118쪽

C. PLINII NATUR.

vocant. Sic scimus interemptum Postumii R LiciniICaecinae Praetorii viri patrem in Hispania saxili , cum valetudo impatibilis odium vitae fecisset : item

plerosque alios . Qua de causa magna concertatio exstitit . Diagoras & Erasistratus in totum damnavere, ut mortiferum, insundi Vetantes: praeterea, quoniam visui noceret. Addidit Andreas, ideo non protinus excaecari eo , quoniam adulteraretur Alexandriae. Sed postea usus ejus non improbatus est

xo medicamento nobili, quod diacodion vocant. Semine quoque ejus trito in pastillos , e lacte utuntur ad somnum : item ad capitis dolores cum roSaceo rcum hoc & aurium dolori instillatur. Podagris illinitur cum lacte mulierum. Sic & foliis ipsis utuntur . Item ad sacros ignes & vulnera ex aceto . Ego tamen damnaverim collyriis addi : multoque magis, quas vocant lexipyretos, quasque peplicas &coeliacas. Nigrum tamen coeliacis in vino datur . Sativum omne majus: rotunda ei capita; at silve-2o stri longa ac pusilla , dc ad omnes effectus valentiora . Decoquitur dc bibitur contra vigilias : eademque aqua fovent ora . optimum in siccis, ct ubi raro pluat. Cum capita ipsa & solia decoquuntur, succus meconium vocatur, multum opto igna

119쪽

HISTOR. L B. XX. IIS

Experimentum opii est primum in odore: sincerum enim perpeti non est : mox in lucernis , ut pura luceat flamma, & ut exstinctum demum oleat: quae in secato non eveniunt. Accenditur quoque dissicilius, & crebro exstinguitur. Est sinceri experimentum & in aqua, quoniam in nubila innatat e fictum in pustulas coit. Sed maxime mirum, aestivo Sole deprehendi. Sincerum enim sudat , & se diluit , donec succo recenti simile fiat. Μnesides optime servari putat hyoscyami semine adjecto: alii roin faba. LXXVII. 19. Inter sativa & silvestria medium

genus, quoniam in arvis, sed sponte nasceretur , rhoeam vocavimus & erraticum. Quidam id decerptum protinus cum toto calyce mandunt . Alvum

exinaniunt capita quinque decocta in vini tribus heminis pota, & somnum faciunt. LXXVIII. Silvestrium unum genus, ceratiliu

Qcant, nigrum, cubitali altitudine, radice crassa& Corticosa, calyculo inflexo, ut cornicula . Folia et Ominora & tenuiora, quam ceteris silvestribus. Se men exile, tempestivum est messibus: alvum pur gat dimidio acetabulo in mulso . Folia trita cum oleo, argema jumentorum sanant. Radix acetabuli

mensura cocta in duobus sextariis ad dimidias, datur ad lumborum vitia & jocineris. Carbunculis meis

dentur ex melle solia. Quidam hoc genus glaucion

120쪽

O6 C. PLINII NATUR.

vocant, alii paration. Nascitur enim in adflatu maris, aut nitroso loco.

LXXIX. Alterum e silvestribus genus heraclion vocatur, ab aliis aphron, foliis si procul intuearis

speciem passerum praebentibus , radice in summa terrae cute, Semine spumeo. Ex hoc lina splendorem trahunt aestate. Tunditur in pila comitialibus morbis, acetabuli mensura in vino albo: vomitionem enim facit. Medicamento, quod diacodion & arte-IOriace vocatur, utilissimum. Fit autem hujus papa veris aut cujuscumque silvestris capitibus cxx in aquae caelestis sextariis tribus biduo maceratis, in eademque discoctis: deinde saccatis, iterumque cum mel

le decoctis ad dimidias partes vapore tenui. Addidere postea drachmas senas croci , hypocisthidis ,

thuris, acaciae, dc passi Cretici sextarium. Hae Costentatione : simplex quidem dc antiqua illa salubritas papavere & melle constat. LXXX. Tertium genus est tithymalon , me Onasto vocant, alii paration, solio lini, albo, capite magnitudinis sabae. Colligitur uva florente. Siccatur in umbra . Semen potum purgat alvum , dimidio

acetabulo in mulso. Cujuscumque autem papaveris caput viride, vel siccum, illitum epiphoras ocul O-rum lenit. opium ex vino meraculo si protinus detur, scorpionum ictibus resistit. Aliqui hoc tantum nigro tribuunt, si capita ejus vel solia terantur . .

SEARCH

MENU NAVIGATION