장음표시 사용
91쪽
aut cucumi cocto. Vulneribus quoque mire prosunt per Se , aut, ut Damion, ex mulso, si quinto die solvantur. Iisdem & auriculas fractas curat, & testium pituitas. In articulorum doloribus miscent farinam . In vino cocti illiti ventri, duritiam praecordiorum emolliunt. Dysentericis in vino ex aqua caelesti temperato dantur. Ad convulsa intus, cum
silphio pitulis fabae magnitudine. Ad sudorem tusi illinuntur. Nervis utiles: ideo & paralyticis dantur. Luxata in pedibus, qui sunt rufi ex his, citissime rosanant cum melle & sale. Venerem maxime Μegarici stimulant : hortensii, partum cum sapa aut passo sumpti : silvestres, interaneorum plagas &vitia, cum silphio pitulis devoratis sedant. Et sativorum semen contra phalangia bibitur in vino . Ipsi ex aceto illinuntur contra serpentium ictus . Semen antiqui bibendum insanientibus dabant. Flos bulborum tritus crurum maculas varietatesque igne factas emendat. Diocles oculos hebetari ab iis putat . Elixos assis minus utiles esse adjicit, & dissicile concoqui ex vi uniuscujusque naturae. XLI. Bulbinem Graeci vocant herbam porraceis soliis, rubicundo bulbo . Haec traditur vulneribus mire utilis dumtaxat recentibus. Bulbus, quem VO-mitorium vocant ab effectu, folia habet nigra, ceteris longiora.
XLII. 1 o. Utilissimus stomacho cibus asparagi
92쪽
traduntur . Cumino quidem addito inflat Iones sto . machi colique discutiunt : iidem oculis claritatem adferunt. Ventrem leniter molliunt . Pectoris &spinae doloribus, intestinorumque vitiis prosunt, vino cum coquuntur addito. Ad lumborum & renum dolores, semen trium obolorum pondere, pari cumini bibitur . Venerem stimulant. Urinam cient utilissime , praeterquam vesicam exulcerant. Radix quoque, plurimorum praedicatione, trita, dc ex viro no albo pota, calculos quoque exturbat, lumborum& renum dolores sedat . Quidam & ad vulvae dolorem radicem cum vino dulci propinant. Eadem in aceto decocta contra elephantiasin proficit. Asparago trito ex oleo perunctum pungi ab apibus
XLIII. Silvestrem asparagum aliqui Libycum vocant, Attici hormenum . Hujus ad supra dicta omnia essicacior vis, dc candidiori major. Regium
morbum extenuat. VeneriS cauSa aquam eorum de-dio coctam bibi jubent ad heminam. Ad idem dc semen
valet cum anetho, ternis utriusque obolis. Datur dc ad serpentium ictus succus decoctus. Radix miscetur radici marathri inter essicacissima auxilia. Si sanguis per urinam reddatur, semen asparagi , dcapit, ct cumini ternis obolis in vini cyathis duobus,
quinis diebus, Chrysippus dari jubet. Sic & hydropicis Contrarium esse , quamvis urinam moveat ,
93쪽
80 docet : Item Veneri . Vesicae quoque , nisi decoctum: quae aqua, si canibus detur, occidi eos: in vino decoctae radicis succum , si ore contineatur , dentibus mederi. XLIV. 11. Apio gratia in vulgo est. Namque rami largis portionibus per jura innatant, & in condimentis peculiarem gratiam habent. Praeterea oculis illitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi succo decocti, aliisque membrorum epiphoris: per se tritum, aut cum pane, vel polenta imposi- Iotum, mire auxiliatur. Pisces quoque, si aegrotentin piscinis, apio viridi recreantur. Verum apud eruditos non aliud erutum terra in majore Sententiarum varietate est. Distinguitur sexu. Chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis & duris , crasso caule, sapore acri & fervido. Dionysius nigriorem, brevioris radicis, vermiculos gignentem :ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas e nam id defunctorum epulis feralibus dicatum esse: visus quoque claritati inimicum. Cau- 2 Ole seminae vermiculos gigni. Ideoque eos, qui ede rint, Sterilescere, mares seminasque. In puerperiis vero ab eo cibo comitiales fieri, qui ubera hauriunt.
Innocentiorem tamen esse marem. Eaque cauSa CSt, ne inter nefastos frutices damnetur . Mammarum
duritiam impositis foliis emollit. Suaviores aquas potui incoctum praestat. Succo maxime radicis cum
94쪽
vino lumborum dolores mitigat. Eodem jure instillato gravitatem aurium. Semine urinam ciet, men-Strua, ac secundas partus. Et, si foveantur semine decocto, sugillata reddit colori . Cum ovi albo illitum, aut ex aqua coctum potumque renibus medetur: in frigida tritum oris ulceribus. Semen cum vino, vel radix cum veteri vino, vesicae calculos frangunt. Semen datur Zc arquatis ex vino albo.
XLV. Apiastrum Hyginus quidem melissophylio lon adpellat. Sed in consessa damnatione est venenatum in Sardinia . Contexenda enim sunt om nia, ex eodem nomine apud Graecos pendentia. XLVI. Olusatrum, quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. Poto semine torminibus , & interaneis medetur. Itemque dissicultatibus urinae semen ejus decoctum ex mulso potum . Radix ejus in vino decocta calculos pellit, & lumborum ac lateris dolores. Canis rabiosi morsibus potum & illitum medetur. Succus ejus algentes calefacit potus.1 o Quartum genus ex eodem faciunt aliqui oreoseli non, palmum alto frutice ac recto semine, cumino simili, urinae & menstruis essicax. Helioselino vis privata contra araneos. Sed & ore oselino feminae
XLVII. let. Alio genere petroselinum quidam adpellant in saxis natum , praecipuum ad vomicas , LQchlearibus binis succi additis in cyathum marrubii
95쪽
Succi, atque ita aquae calidae tribus cyathis . Addidere quidam buselinum R, differens brevitate caulisa sativo & radicis colore ruso , ejusdem effectus . Praevalere contra Serpentes potu & linitu.
XLVIII. ocimum quoque Chrysippus graviter
increpuit, inutile stomacho, urinae, Oculorum quoque claritati. Praeterea insaniam facere, & lethargos, & jocineris vitia: ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censet. Addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gigne- Qre : commanducatum & in Sole positum, vermes h. Afri vero, si eo die feriatur quispiam a Scorpione, quo ederit ocimum, servari non posse. Quinimmo tradunt aliqui manipulo ocimi cum cancris decem marinis vel fluviatilibus trito, convenire ad id scorpiones ex proximo. Diodotus in empiricis , etiam pediculos facere ocimi cibum.
Secuta aetas acriter defendit: nam id esse capras. Nec cuiquam mentem motam, & scorpionum ter-Testrium ictibus, marinorumque venenis mederi ex Vino, addito aceto exiguo. Usu quoque compertum deficientibus ex aceto odoratu ς salutare CSSe. Item
lethargicis , & inflammatis refrigerationi . Illitum
capitis doloribus cum rosaceo, aut myrteo, aut aceto : item oculorum epiphoris impositum ex vino .aὶ buselinon. b) v. adferre. A. c) odoratum .
96쪽
Stomacho quoque utile , inflationes & ructum ex aceto dissolvere sumptum . Alvum sistere impositum, urinam ciere. Sic & morbo regio & hydropicis prodesse . Choleras eo & distillationes stomachi in hiberi . Ergo etiam coeliacis Philistion dedit : &coctum dysentericis, & colicis Plistonicus . Aliqui& in tenesmo, & sanguinem exscreantibus, in vino: duritia quoque praecordiorum . Illinitur mammis , exstinguitque lactis proventum. Auribus utilissimum ro infantium, praecipue cum adipe anserino. Sem ea tritum & haustum naribus sternutamenta movet, &distillationes quoque capiti illitum : vulvas purgat
in cibo, ex aceto. Verrucas mixto atramento Sutorio tollit. Venerem stimulat. Ideo etiam equis asinisque, admissurae tempore ingeritur. 13. Silvestri ocimo vis ess cacior ad eadem omnia : peculiaris ad vitia , quae vomitionibus crebris contrahuntur. Vomicisque vulvae, contraque bestiarum morsus e vino radice essicacissima. et o XLIX. Erucae semen scorpionum venen Is & muris aranei medetur. Bestiolas omnes innascentes corpori arcet : vitia cutis in facie cum melle illitum . Lentigines ex aceto . Cicatrices nigras reducit ad candorem cum selle bubulo. Ajunt verbera subituris potum ex vino duritiam quamdam contra Sensum inducere. In condiendis obsoniis tanta est Suavitas, ut Graeci euaomon adpellaverint. Putant subtrita
97쪽
eruca, si foveantur oculi, claritatem restitui: tussim infantium sedari. Radix ejus in aqua decocta fracta ossa extrahit. Nam de Venere stimulanda diximus: tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta , ct trita, in aqua mulsa si bibantur. L. E contrario nasturtium Venerem inhibet , animum exacuit, ut diximuS. Duo ejus genera falvum purgat , detrahit bilem potum x pondere in aqua R. Cum lomento strum is illitum, opertumque brassica, praeclare medetur. Alterum est nigrius , λοquod capitis vitia purgat. Visum compurgat. CommotaS mentes sedat ex aceto sumptum . Lienem
ex vino potum, vel cum fico . Tussim ex melle, si quotidie jejuni sumant . Semen ex vino omnia intestinorum animalia pellit : effcacius addito mentastro. Prodest & contra suspiria & tussim, cum
origano & vino dulci. Pectoris doloribus decoctum
in lacte caprino. Panos discutit cum pice, extra-liitque corpori aculeos. Et maculas illitum ex aceto . Contra carcinomata adjicitur ovorum album . to Et lienibus illinitur ex aceto . Infantibus Vero emelle utilissime. Sextius adjicit, ustum serpentes fugare, Scorpionibus resistere. Capitis dolores Contrito , & alopecias emendari addito sinapi : gravitatem aurium trito imposito auribus cum fico . Den-
98쪽
tium dolores infuso in aures succo . Porriginem di ulcera capitis cum adipe anserino. Furunculos concoquit cum sermento . Carbunculos ad suppurationem perducit, & rumpit. Phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. Coxendicibus & lumbis cum polenta ex aceto illinitur: item licheni: item unguibus scabris: quippe natura ejus caustica est. Optimum autem Babylonium . Silvestri vero ad omnia ea effectus major. to LI. In praecipuis autem medicaminibus ruta est. Latiora sativae folia, rami fruticosiores. Silvestris
horrida ad effectum est, & ad omnia acrior. Succus exprimitur, tu sa & adspersa modice, & in pyxi-dς Cypria adservatur. Hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia maxime juxta flumen
Aliacmonem . Mirumque, cicutae succo exstingui tur : adeo etiam venenorum venena sunt , quando cicutae succus prodest manibus colligentium rutam.
Cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque et o Galatica . Quaecumque autem ruta & per se pro antidoto valet, soliis tritis, & ex vino sumptis . Contra aconitum maxime, & viscum. Item fungos, sive in potu detur, sive in cibo. Simili modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimica turae cum his , rutam prius edendo se muniant . Valent & contra scorpionum , & contra arane OxRm, apium, crabronum, vesparum aculeos, ct can-
99쪽
93tharidas, ac salamandras, canisve rabiosi morsus racetabuli mensura succus e vino bibitur , di solia trita vel commanducata imponuntur cum melle &sale, vel cum aceto & pice decocta . Succo vero perunctos aut eam habentes , negant feriri ab his maleficiis: serpentesque, Si uratur ruta, nidorem sugere. Essicacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta . Eamdem adjiciunt efficaciorem esse
sub dio potam . Pythagoras & in hac marem minoribus herbaceique coloris soliis a femina discrevit: Ioeam laetioribus foliis & colore. Idem oculis noxiam putavit: falsum, quoniam scalptores & pictores hoc
cibo utuntur oculorum causa, cum pane Vel nasturtio et caprae quoque silvestres propter visum , ut ajunt. Multi succo ejus cum melle Attico inuncti discusserunt caligines , vel cum lacte mulieris puerum enixae, vel puro Succo angulis oculorum tactis.
Epiphoras cum polenta imposita lenit. Item capitis
dolores pota cum vino, aut cum aceto & rosaceo illita. Si vero sit cephalaea, cum farina hordeacea, et O& aceto. Eadem cruditates discutit, mox insationes, dolores stomachi veteres Vulvas aperit, cor rigitque conversas, illita in melle, toto ventre Spectore. Hydropicis cum fico, di decocta ad dimidias partes, potaque ex vino. Sic bibitur & ad pectoris dolores, laterumque , & lumborum , tusses , suspiria: pulmonum, jocinerum, renum vitia, hor-
100쪽
96rores frigidos . Ad crapula' gravedines decoquuntur folia poturis . Et in cibo vel cruda , vel decocta condita ve prodest. Item torminibus in hyssopo decocta, dc cum vino. Sic dc sanguinem sistit interiorem, & narium indita: sic Zc collutis dentibus prodest. Auribus quoque in dolore succus infunditur : custodito, ut diximus, modo, in silvestri . Contra tarditatem vero sonitumque, cum rosaceo, vel cum laureo oleo, aut cumino & melle. Succusio dc phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora & cerebrum. Adjecerunt aliqui di serpyllum , dc laurum, illinentes capita, & colla. Dederuntdc lethargicis ex aceto olfaciendum . Dederuntdc comitialibus bibendum decoctae succum in cyathis quatuor ante accessiones, quarum frigus intolerabile est : alsiosisque crudam in cibo . Urinam quoque vel cruentam pellit. Feminarum etiam purgationes, Secundasque, etiam emortuos partus, ut Hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. Itaque illi tamo & vulvarum causa etiam sussire jubet. Diocles Eccardiacis imponit ex aceto & melle cum farina hordeacea . Et contra it eum decocta farina in oleo , dc velleribus collecta. Multi vero dc contra purulentas exscreationes siccae drachmas duas, sulphuris unam dc dimidiam sumi censent: dc contra cruen tas, ramos tres in vino decoctos. Datur & dySentericis cum caseo in vino contrita . Dederunt dc