Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

HISTOR. LIB. XX.

vino poto & libidinum imaginationes in somno compesci. Tentantes aquas non nocere lactucam edentibus. Quidam tamen frequentiores in cibo ossicere claritati oculorum tradiderunt. XXVII. S. Nec beta sine remediis Rest utraque. Sive candidae, sive nigrae radix recens, & madefacta, suspensa funiculo, contra serpentium morsusessicax esse dicitur. Candida beta cocta, & cum allio crudo Sumpta contra tineas: nigrae radices ita in aqua coctae, porriginem tollunt: atque in totum Ioessicacior esse traditur nigra. Succus ejus capitis dolores veteres, & vertigines: item sonitum aurium sedat, infusus iis: ciet urinam. Medetur dysentericis injecta, & morbo regio. Dolores quoque dentium sedat illitus succus. Et contra serpentium ictus valet, sed hujus radici dumtaxat expressus. Ipsa vero decocta, pernionibus occurrit. Albae Succus epiphoras sedat, fronte illita: aluminis pauco admixto, ignem sacrum. Sine oleo trita licet, adustis medetur. Et contra eruptiones papularum, cO- zoctaque eadem contra ulcera, quae serpunt, illinitur:& alopeciis cruda, & ulceribus, quae in capite ma nant. Succus ejus cum melle naribus inditus caput purgat. Coquitur & cum lenticula addito aceto, ut ventrem molliat. Validius cocta fluxiones stomachi sistit & ventris. a) remedio.

82쪽

C. PLINII NATUR.

XXVIII. Est & beta silvestris, quam limonium

vocant, alii neu roides, multum minoribus tenuioribusque ac densioribus foliis, undecim saepe, caulo lilii. Hujus folia ambustis utilia, gustantium os adstringunt. Semen acetabuli mensura dysentericis prodest. Aqua & e radice coctae maculas vestium elui dicunt, itemque membranarum. XXIX. Intubi quoque non extra remedia Sunt. Succus eorum cum rosaceo & aceto capitis doloresso lenit. Idemque cum vino potus, jocineris, & vesicae: ct epiphoris imponitur. Erraticum apud nos quidam ambulam adpellavere. In AEgypto cichorium vocant, quod silvestre sit. Sativum autem Serin, quod est minus & venosius. XXX. Cichorium refrigerat. In cibo sumptum& illitum collectiones, succusque decocti ventrem solvit. Iocineri, &' renibus, & stomacho prodest. Item si in aceto decoquatur, urinae tormina discutit. Item morbum regium e mulso, si sine febre et o sit. Vesicam adjuvat. Mulierum quidem purgationibus decoctum in aqua adeo prodest, ut emortuos partus trahat. Adjiciunt Μagi, succo totius cum

oleo perunctos favorabiliores fieri, & quae velint, facilius impetrare. Quod quidem propter singularem salubritatem aliqui chreston adpellant, alii pancra

tionis

83쪽

HISTOR. LIB. XX.

XXXI. Et silvestre genus, alii hedypnoida vocant, latioris solii. Stomachum dissolutum adstringit cocta: crudaque sistit alvum. Et dysentericis prodest, magis cum lente. Rupta & convulsa utroque genere juvantur. Item quibus genitura valetudinis morbo effluat.

XXXII. Seris & ipsa lactucae simillima, duorum

generum est: silvestris melior. Nigra ista, & aestiva . Deterior hiberna, & candidior . Utraque amara, stomacho utilissima, praecipue quem humor ve- IoΣat. Cum aceto in cibo refrigerant vel illitae: discutiuntque & alios, quam stomachi. Cum polenta

silvestrium radices stomachi causa sorbentur: & cardiacis illinuntur super sinistram mammam ex aceto. Omnes hae & podagricis utiles, ct sanguinemrejicientibus: item quibus genitura fluat, alterno dierum potu. Petronius Diodotus, qui anthologo umena scripsit, in totum damnavit serin multis modis arguens. Sed aliorum omnium opinio resistit. XXXIII. u. Brassicae laudes longum e St exse- et qui, cum & Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit, per singula membra hominis digestum , ct Dieuches: ante omnes autem Pythagoras & Cato non parcius celebrarint. Cujus sententiam vel eo diligentius persequi par est, ut noscatur qua medicina usus sit annis DC Romanus populus. Intres species divisere eam Graeci antiquissimi. Cris-

84쪽

C. PLINII NATUR.

pam, quam selinoidea vocaverunt, a similituὀine apii soliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem . Alteram leam, latis soliis e caule exeuntibus. Unde cautodem quidam vocavere, nullius in medicina momenti. Tertia est proprie adpellata

crambe, tenuioribus soliis, di simplicibus, densissimisque: amarior, sed essicacissima. Cato crispam maxime probat, dein laeve in grandibus foliis, caule magno . Prodesse tradit capitis doloribus, oculo-io rum caligini scintillationique, lieni, stomacho, prae ordiis, crudam ex aceto & melle, coriandro, ru- ta, menta, laseris radicula, Sumptam acetabulis duobus matutino: tantamque esse vim, ut qui terat haec, validiorem fieri se sentiat. Ergo vel cum his tritam, Sorbendam, vel ex hoc intinctu sumendam. Podagrae autem morbisque articulariis illini cum rutae, coriandri, & salis mica, hordei farina . A qua quoque ejus decocta', nervos articulosque mire juvari. Si foveantur vulnera, & recentia & vetera,eto etiam carcinomata, quae nullis aliis medicamentis

sanari possint. Foveri prius aqua calida jubet, ac bis die tritam imponi. Sic etiam fistulas, & luxata, & humores evocari, quaeque discuti opus sit. Insomnia etiam, vigiliasque tollere decoctam, si jejuni edant quam plurimam ex oleo, & sale. TOrmina, a) decoctae.

85쪽

HISTOR. LIB. XX. 3I

mina, si decocta iterum decoquatur, addito oleo, sale, cumino, polenta. Si ita sumatur sine pane, magis profuturam. Inter reliqua bilem detrahi per vinum nigrum pota. Quin & urinam ejus, qui brassicam esitaverit, adservari, calefactamque nervis re medio esse. Verba ipsius subjiciam, ad exprimendam sententiam: pueros pusillos si laves ea urina, numquam debiles fieri. Auribus quoque ex vino succum brassicae tepidum instillari suadet. Idque etiam tarditati audientium prodesse adseverat. Et impetigines eadem sanari Sine ulcere.

XXXIV. Graecorum quoque opiniones jam &Catonis causa poni convenit, in iis dumtaxat, quae ille praetermiserit. Biles detrahere non percoctam putant. Item alvum solvere, eamdemque bis cocta insistere. Vino adversari, ut inimicam vitibus. Antecedente in cibis caveri ebrietatem, postea sumpta crapulam discuti. Hunc cibum & oculorum claritati conferre multum: succum vero crudae vel angulis tantum tactis cum Attico melle, plurimum. Facillime concoqui, ciboque eo sensus purgari. Erasistrati schola clamat, nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo & paralyticis & tremulis dari jubet, & sanguinem exscreantibus. Hippocrate S caeliacis dc dysentericis bis coctam cum sale. Item ad tenesmum, & renum causa: lactis quoque ubertatem puerperis hoc cibo seri judicans, & purgatio- Plinius T. V. F

86쪽

C. PLINII NATUR.

nem feminis . Crudus quidem caulis si mandatur, partus quoque emortuos pellit. Apollodorus adversus fungorum venena semen aut succum bibendum censet. Philistion opisthotonicis succum ex lacte caprino cum sale & melle. Invenio & a podagra liberatos edendo eam , decoctaeque jus bibendo. Hoc& cardiacis datum, & comitialibus morbis, addito sale. Item splenicis in vino albo per dies x L. Icte ricis, nec non & phreneticis radicis crudae succumio gargarizandum bibendumque demonstrat. Contra vero singultus cum coriandro & anetho, melle ac pipere, ex aceto. Illi tam quoque prodesse inflationibus stomachi. Item serpentium ictibus, & sordidis ulceribus R, ac vetustis, vel ipsam aquam cum hordeacea farina: succum ex aceto, vel cum seno Graeco. Sic aliqui ct articulis, podagrisque imponunt. Epinyctidas, ac quidquid aliud serpit in corpore, imposita levat. Item repentinas caligines: has ct si manditur ex aceto. Sugillata vero & alios et o livores pura illita. Lepras, & psoras cum alumine rotundo ex aceto. Sic & fluentes capillos retinet. Epicharmus testium & genitalium malis hanc utilissime imponi adserit Efficacius eamdem cum faba trita. Item convulsis cum ruta. Contra ardorem

febrium & stomachi vitia cum rutae semine: & ad

87쪽

HISTOR. LIB. XX. 83

secundas. Et muris aranei morsus, soliorum aridorum farina alterutra parte exinanit.

XXXV. Ex omnibus brassicae generibus suavissima est cyma, etsi inutilis habetur, dissicilis in eoquendo, & renibus contraria. Illud quoque non est omittendum, aquam decoctae, ad tot usus laudatam, sortere humi effusam. Stirpium brassicae aridorum cinis, inter caustica intelligitur. Ad coxendicum dolores cum adipe vetusto. At cum lasere & aceto in vicem psilothri evulsis illitus pilis, nasci alios prohibet. Bibitur & cum oleo subservefactus, vel per se elixus, ad convulsa & rupta intus, lapsumque ex alto. Nulla ergo sunt crimina brassicae λ immo vero apud eosdem animae gravitatem facere, dentibus & gingivis nocere: & in AEgypto propter amaritudinem non estur. XXXVI. Silvestris, sive erraticae immenso plus effectus laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinam in olfactorio collectam , vel odore tantum naribus rapto, vitia earum graveolentiamque Sanare adfirmet. Hanc alii petraeam vocant, inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat: aut si non possit fugere, moriatur. Folia habet una, parva, TO tunda, laevia, plantis oleris similior, candidior sativa, & hirsutior. Hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque, ac vulneribus recentibus, cum melle, ita ne solvantur aute diem Septimum: stru-

88쪽

C. PLINII NATUR.

re. Cicatrices ad planum redigere. Oris ulcera dctonsillas, manducatam dc coctam, succo gargarizato cum melle tollere. Item psoras, & lepras veteres, ipsius tribus partibus ' cum duabus aluminis in aceto acri illitis. Epicharmus satis esse eam contra canis rabiosi morsum imponi . Melius si cum lasere , &xo aceto acri. Necari quoque canes ea, si detur, ex

carne. Semen ejus tostum auxiliatur contra serpentes, fungos, tauri sanguinem. Folia cocta splenicis in cibo data, dc cruda illita cum sulphure & nitro

prosunt. Item mammarum duritiae. Radicum cinis uvae in faucibus tumenti tactu medetur : & parotidas cum melle illitus reprimit : serpentium morS sanat. Virium brassicae unum & magnum argumentum addemus, dc mirabile. Crustae si occupent intus vasa omnia, in quibus aquae servent in tantum, eto ut non Sit eas avellere, si brassica in iis decoquatur, abscedunt.

XXXVII. Inter silvestres brassicas & lapsana est, pedalis altitudinis, hirsutis foliis, sinapi similis φ, nisi candidior esset fore. Coquitur in cibo. Alvum lenit dc mollit.

89쪽

HI ST OR. LIB. XX. Is

XXXVIII. Marina brassica vehementissime ex omnibus alvum ciet. Coquitur propter acrimoniam cum pingui carne, stomacho inimicissima. XXXIX. Scillarum in medicina alba est, quae masculus, semina nigra. Quae candidissima fuerit, utilissima erit. Huic aridis tunicis direptis, quod reliquum e vivo ' est, consectum suspenditur lino, modicis intervallis . Postea arida frusta in cadum aceti quam asperrimi pendentia immerguntur , ita ne ulla parte vas contingant. Hoc si ante solstitium, diebus x LVIII. Gypso deinde oblitus cadus ponitur sub tegulis, totius diei Solem accipientibus.

Post eum numerum dierum tollitur vas, scilla eximitur, acetum transfunditur. Hoc clariorem oculorum aciem facit. Salutare est stomachi laterumque doloribus, parum sumptum binis diebus. Sed

tanta vis est, ut avidius haustum exstiniatae animae

momento aliquo speciem praebeat. Prodest & gingivis, & dentibus, vel per se commanducata. Tineas & reliqua ventris animalia pellit ex aceto dc melle sumpta. Linguae quoque recens subjecta praestat, ne hydropici sitiant. Coquitur pluribus modis: in olla , quae conjiciatur in clibanum aut furnum , vel adipe aut luto illita, aut seu statim in patinis . Et cruda siccatur, deinde conciditur, coquiturque

90쪽

C. PLINII NATUR.

in aceto: tum serpentium ictibus imponitur. Tosta quoque purgatur, & medium ejus iterum in aqua coquitur. Usus sic coctae ad. hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle & aceto potae . Item ad splenicos, & stomachicos, si non sentiant ulcus, quibus innatet cibus. Ad tormina, regios

morbos, tussim veterem cum suspirio. Discutit &foliis strumas, quadrinis diebus soluta. Furfures capitis, S ulcera manantia illita, ex oleo cocta . Coro quitur dc in melle cibi gratia, maxime uti coctionem facias. Sic & interiora purgat. Rimas pedum

sanat in oleo cocta, dc mixta resinae. Semen ejus lumborum dolori ex melle imponitur . Pythagoras scyllam in limine quoque januae suspensam malorum medicamentorum introitum pellere tradit. XL. Ceterum bulbi ex aceto dc sulphure vulneribus in facie medentur. Per se vero triti nervorum contractioni , dc ex vino porrigini : cum melle, canum morsibus: Erasistrato placet cum pi-eto ce . Sanguinem idem eos sistere tradit illitos cum

melle. Alii si e naribus fluat, coriandrum & farinam adjiciunt. Theodorus dc lichenas ex aceto bulbis curat: dc erumpentia in capite, cum vino au- Stero aut ovo. Et bulbos epiphoris idem illinit, de sic lippitudini medetur . . Eque vitia, quae sunt in facie , eorum rubentes maxime, in Sole illiti cum melle de nitro emendant : lentiginem cum Vino ,

SEARCH

MENU NAVIGATION