장음표시 사용
141쪽
I 3 7 adpellatio, corollis inter initia propter gracilitatem
nominatis: mox & corollariis, postquam e lamina aerea tenui inaurata aut inargentata dabantur. IV. 3. Crassus dives, primus argento auroque folia imitatus, ludis suis coronas ded t. Accesseruntque & lemnisci, quos adjici ipsarum coronarum honos erat, propter Etruscas, quibus jungi nisi aurei non debebant. Puri diu fuere ii. Caelare eos primus instituit P. Claudius Pulcher, bracteasque etiam philyrae dedit. IOV. Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum suit. Namque ad certamina in Circum per ludos & ipsi descendebant, & servos suos quique mittebant. Inde illa xis tabularum lex: Qui coronam parit ipse, pecunia ve ejus virtutis ergo duitor ei . Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici, nemo dubitavit. Quis ergo honos λ ut ipsi mortuo, parentibusque ejus, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita. Alias in usu promiscuo ne ludicrae et O quidem erant.
gentarius, bello Punico secundo, cum Corona rOSa
cea interdiu e pergula sua in forum prospexisse dictus, ex auctoritate Senatus in carcerem abductus, non ante finem belli emissus est. P. Munatius, a) bis.
142쪽
138 cum demptam Μarsyae coronam e floribus capiti suo imposuisset, atque ob id duci eum in vincula
Triumviri jussissent, adpellavit Tribunos Plebis. Nec intercessere illi: aliter quam Athenis, ubi
comessabundi juvenes ante meridiem conventus Sapientium quoque doctrinae frequentabant. Apud nos exemplum licentiae hujus non est aliud quam filia Divi Augusti, cujus luxuria noctibus coronatum Marsyam, literae illius Dei gemunt. io VII. Florum quidem populus Romanus honorem Scipioni tantum habuit. Serapio cognominabatur, propter similitudinem suarii cujusdam negotiatoris. ob id erat in Tribunatu plebi admodum gratus, dignusque Africanorum familia . Nec erat in bonis
funeris impensa. Asses ergo contulit populus, ac senus elocavit; quaque praeserebatur, fores e prospectu omni sparsit. VIII. Et jam tunc coronae Deorum honos erant, ct Larium publicorum privatorumque, ac sepulcro-etorum, & Manium: summaque auctoritas pactili coronae. Sutiles Saliorum sacris invenimus, & sollemnes coenis. Transiere deinde ad rosaria: eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi mero soliorsutilibus mox petitis ab India, aut ultra Indos. Lau tissimum quippe habetur e nardi solio eas dari, aut
Veste Serica versicolores unguentis madidas. Hunc habet novissime exitum luxuria seminarum.
143쪽
IX. Et apud Graecos quidem de coronis privatim scripsere Mnesitheus atque Callimachus medici, quae nocerent capiti: quoniam dc in hoc est aliqua valetudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum vi subrepente fallaciter, scelerata Cleopatrae solertia. Namque in adparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginae Antonio timente, nec nisi praegustatos cibos sumente, fertur pavore ejus lusisse, extremis coronae foribus veneno illitis, ipsaque capiti imposita, mox procedente hilaritate invi- rotavit Antonium, ut coronas biberent. Quis ita timeret insidias λ Ergo concerpta in scyphum incipienti haurire opposita manu: ,, En ego sum, inquit, is illa, Marce Antoni, quam tu nova praegustantium D diligentia caves: adeo mihi, si possim sine te vi- , , Vere, occa Sio aut ratio deest M. Inde eductum custodia bibere jussit, illico exspirantem. De floribus supra dictos scripsit Theophrastus apud Graecos. EK nostris autem inscripsere aliqui libros Anthologicon: flores vero persecutus est nemo, quod equi- zodem inveniam. Nec nos nunc scilicet coronas nectemus: id enim frivolum est: sed de foribus, quae
videbuntur digna, memorabimus. X. 4. Paucissima nostri genera coronamentorum inter hortensia novere, ac paene violas rosaSque tantum. Rosa nascitur spina verius, quam se utice, in
rubo quoque proveniens, illic etiam jucundi odoris,
144쪽
quamvis angusti . Germinat omnis primo inclusa gra-noso cortice. Quo mox intumescente, & in virides alabastros fastigato, paulatim rubescens dehiscit, ac sese pandit, in calycis medio sui stantis complexa luteos apices. Usus ejus in coronis prope minimus est. oleo maceratur, idque jam a Trojanis temporibus, Homero teste. Praeterea in unguenta transit, ut diximus. Per se medicas artes praebet. Emplastris atque collyriis inseritur mordaci subtilitate. xo Mensarum etiam deliciis perungendis minime noxia. Genera ejus nostri secere celeberrima, Praenestinam & Campanam. Addidere alii Milesiam, cui
sit ardentissimus colos, non excedenti duodena solia. Proximam ei Thrachiniam minus rubentem.
Mox Alabandicam viliorem, albicantibus soliis. Vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, spineolam. Disserunt enim multitudine soliorum, asperitate, laevore, colore, odore. Paucissima quina solia, ac deinde numerosiora: cum sit genus ejus, quam cen et O ti sol iam vocant: quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philippos: sed ibi non suae terrae proventu. Pangaeus mons in vicino fert, numerosis soliis ac parvis: unde adcolae transferentes conSe runt, ipsaque plantatione proficiunt. Non autem talis odoratissima est, nec cui latissimum maximum que solium. Breviterque indicium est odoris, scabritia corticis. Caepio Tiberii Caesaris principatu, ne-
145쪽
gavit'centi liam in coronas addi, praeterquam eX- tremos velut ad cardines. Nec odore, nec specie probabilis est, quae Graeca ad pellatur a nostris, a Graecis lychnis, non nisi in.humidis locis proveniens, nec umquam excedens quinque solia, violae que magnitudine, odore nullo. Est & alia Graecula adpellata, convolutis soliorum paniculis, nec dehiscens nisi manu coacta, semperque nascenti similis, latissimis soliis. Alia funditur e caule malvaceo, solia oleae habente, mosce uton vocant. Atque Iointer has media magnitudine autumnalis, quam C Oroneolam vocant. Omnes sine odore, praeter coroneolam & in rubo natam: tot modis adulterantur.
Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyrenis odoratissima est: ideoque ibi unguentum pulcherrimum. Carthagine Hispaniae, hieme tota praecox. Refert & caeli temperies. Quibusdam enim
annis minus odorata provenit. Praeterea omnis siccis quam humidis odoratior. Seri nec pinguibus vult, nec argillosis locis, nec riguis, contenta raris, pro 2 prieque ruderatum agrum amat. Praecox Campana
est, sera Milesia. Novissime tamen desinit Praenestina . Fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. Tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine: ob id potius caule conciso inseruntur: & ocellis radicis, ut arundo, unum genus inseritur pallidae, spi-
146쪽
nosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae e Graecis altera est. Omnis autem recisione atque ustione proficit: translatione quoque, ut vitis, optimeo cyssimeque provenit, surculis quaternum digitorum longitudine, aut ampliore, post Vergiliarum occasum sata: dein per Favonium translata, pedalibus intervallis crebroque circumsessa. Qui praecocem faciunt, pedali circa radicem serobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calyce. Io XI. s. Lilium rosae nobilitate proximum est, &quadam cognatione unguenti oleique, quod liri non adpellatur. Et impositum etiam maxime rosas decet, medio proventu earum incipiens. Nec ulli florum excelsitas major, interdum cubitorum trium, languido semper collo, & non suffciente capitis oneri. Candor ejus eximius, foris striati, di ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effgie calathi, resupinis per ambitum labris, tenuique sto, di semine, stantibus in medio crocis. Ita odor, casto torque duplex, & alius calycis, alius staminis, disserentia angusta. In unguenti vero oleique usu, &solia non spernuntur.
Et flos non dissimilis illi in herba, quam convolvulum vocant, nascens per seu tecta, nullo odo re, nec crocis intus: candorem tantum referens, ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis. Alba lilia iisdem omnibus modis seruatur, qui-
147쪽
143bus rosa: & hoc amplius lacryma sua, ut hipposelinum: nihilque est secundius, una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. Est & rubens lilium, quod Graeci crinon vocant. Alii florem ejus cynor-
rhodon. Laudatissimum in Antiochia, & Laodicea Syriae, mox in Phaselide. Quartum locum obtinet
XII. Sunt & purpurea lilia, aliquando gemino
caule, carnosiore tantum radice, majorisque bulbi, sed unius: narcissum vocant. Hujus alterum genus et os ore candido, calyce purpureo. Differentia a liliis est & haec, quod narcissis solia in radice sunt, probatissimis in Lyciae montibus. Tertio generi cetera eadem, calyx herbaceus. Omnes serotini. Post Arcturum enim forent, ac per aequinoctium autumnum. XIII. Inventa est de his ratio inserendi, monstrificis hominum ingeniis. Colliguntur namque mense Iulio scapi arescentes, liliaque suspenduntur in fumo. Dein nudantibus se nodulis, in sece nigri
vini, vel Graeci, mense Μartio macerantur, ut CO et
lorem percipiant, atque ita in scrobiculis seruntur, heminis faecis circumfusis. Sic fiunt purpurea lilia: mirumque, tingui aliquid, ut nascatur insectum. XIV. 6. Violis honos proximus. Earumque plura genera. Purpureae, luteae, albae: plantis omnes, ut olus, satae. Ex iis vero, quae sponte apricis ¯is locis proveniunt, purpureae, latiore solio.
148쪽
statim ab radice carnoso, exeunt: Solaeque Graeconomine a ceteris discernuntur, adpellatae ia, ct ab his ianthina vestis. E sativis maxima auctoritas luteis. Genera iis Tusculana, & quae marina adpellatur, solio aliquanto latiore, sed minus odorato. In totum vero sine odore, minutoque folio Calatiana', munuS autumni, ceterae veris.
XV. Proxima ei caltha est concolori amplitudine. Vincit numero soliorum marinam, quinque nonro excedentem. Eadem odore superatur: est enim gravis calthar. Non levior ei, quam scopam regiam adpellant: quamquam solia ejus olent, non fores. XVI. Bacchar quoque radicis tantum odoratae est, a quibusdam nardum rusticum adpellatum. Unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos, Aristophanes priscae comoediae poeta testis est. Unde quidam errore falso barbaricam eam adpellabant. Odor est ei cinnamomo proximus. Gracili solo nec humido provenit. Simillimum ei, combretum adpel-zo latur, soliorum exilitate usque in fila attenuata, &procerius quam bacchar: haec sunt tantum. Sed eorum quoque error corrigendus est, qui bacchar rusticum nardum adpellavere. Est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci asaron vocant, cujus spe
ciem figuramque diximus in nardi generibus. Quin
149쪽
2 4sImmo asaron invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur.
XVII. Crocum silvestre optimum: serere in Italia minime expedit, ad scripula Rusque singula areis decoquentibus. Seritur radicis bulbo. Sativum lat Ius, majusque, & nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique, nec fecundum etiam Cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. Prima nobilitas Cilicio, & ibi in Coryco monte: dein Lyciae , monte Olympo: mox Centuripi no Siciliae. Aliqui Phlegraeo secundum lo- IO
cum dedere. Adulteratur nihil aeque. Probatio sinceri, si imposita manu crepat, veluti fragile. Humidum enim, quod evenit adulteratione, cedit. Altera probatior si manu prolata ad ora leniter faciem oculosque mordeat. Est per se genus sativi blandissimum vulgo, cum sit mediocre, dialeucon vocant. Contra Cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est, & celerrime marcessit. Optimum ubicumque quod pinguissimum, & brevis capilli: pessimum vero, quod situm redolet. Μucianus auctor est, in et O Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum, atque ita degenerans renovari. Usus ejus in coronis nusquam. Herba enim est solio angusto paene in capillamenti modum. Sed vino mire congruit, praecipue dulci: tritum ad theatra replenda. a) scrupula. b) Dcio. Plinius T. V.
150쪽
Floret Vergiliarum occasu paucis diebus, solioque forem expellit. Viret bruma R. Colligitur siccatur umbra, melius etiam hiberna. Carnosa & illi radix, vivaciorque quam ceteris . Gaudet calcari & atteripede, quo h melius provenit. Ideo juxta semitas ac fontes laetissimum. Trojanis temporibus jam erat
honos ei. Hos certe flores Homerus tres laudat, loton, crocon, hyacinthum. XVIII. 7. Omnium autem odoramentorum , at- , o que adeo herbarum differentia est in colore, & odore, & succo . odorato sapor raro ulli non amarus: e contrario dulcia raro odorata. Itaque & vina mustis odoratiora , & silvestria magis omnia sativis . Quorumdam odor suavior e longinquo, propius admotus hebetatur, ut violae . Rosa recens a longinquo olet, sicca propius. Omnis autem verno tempore acrior, & matutinis: quidquid ad meridianas horas diei vergit, hebetatur. Novella quoque vetustis minus Odorata . Acerrimus tamen odor omniumeto aestate media. Rosa & crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur : & omnia in calidis , quam in frigidis . In AEgypto tamen minime odorati fores, quia nebulosus & roscidus aer est a Nilo flumine. Quorumdam suavitati gravitas inest . Quaedam, dum virent, non olent, propter humorem ni-