장음표시 사용
151쪽
tus odor non omnium sine Succo est , ut violae , rosae, croco . Quae Vero ex acutis succo carent, eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. Abrotonum & amaracus acres habent odores. Quorumdam flos tantum jucundus , reliquae partes ignavae, ut violae, ac rosae. Hortensiorum odora tissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, & quae in siccis nascantur. Quaedam vetustate odoratiora , ut cotonea : eademque decerpta , quam in suis ra- r Odicibus. Quaedam non nisi defracta, aut ex attritu olent: alia non nisi detracto cortice: quaedam vero non nisi usta: sicut thura myrrhaeque. Flores triti omnes amariores , quam intacti. Aliqua arida diutius odorem continent, ut melilotos. Quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris: quin & arborem totam, cujuscumque radices attingit. Hesperis noctu magis olet, inde nomine invento. Animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris, quod dictum est, credimus. 2OXIX. Illa quoque omittenda differentia est, odo ramentorum multa nihil pertinere ad coronamenta, ut irin, atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. Se iris radice tantum commendatur, unguentis & medicinae nascens. Laudatissima in Illyrico, & ibi quoque non in maritimis, sed in silia vestribus Drilonis, & Naronae. Proxima in Mace-
152쪽
donia, longissima haec & candicans, ct exilis. Teriatium locum habet Africana amplissima inter omnes, gustuque amarissima . Illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine: & quae melior, rhizotomos Subrufa . optima , quae Sternutamenta tactu movet. Caulem habet cubitalem , erectum . Floret diversi coloris specie, sicut arcus caelestis , unde & nomen. Non improbatur & Pisidica. Et fossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa, ro hoc veluti placamento terrae blandiuntur , circumscripta mucrone gladii orbe triplici : & cum legerint eam, protinus in caelum adtollunt. Natura est servens, tractataque pusulas' ambusti modo facit . Praecipitur ante omnia, ut casti legant. Teredines non sicca modo, verum & in terra celerrime Sentit. Optimum antea irinum Leucade & Elide serebatur: jampridem enim & seritur: nunc e Pamphylia: sed Cilicium maxime laudatur, atque e Septem trionalibus.
ao XX. Saliunca solio quidem subbrevi, & quod necti non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa, breviterque cespes sui generis . Pannonia hanc gignit &Norici, Alpiumque aprica: urbium, Eporedia: tan tae suavitatis, ut metallum esse coeperit. Vestibus interponi eam gratissimum.
153쪽
XXI. Sic & apud Graecos potion herbam , inclytam Musaei & Hesiodi laudibus, ad omnia utilem praedicantium, Superque cetera ad famam etiam ac dignitates; prorsusque miram, si modo ut tradunt) solia ejus mane candida, meridie purpurea , sole occidente caerulea adspiciuntur. Duo genera ejus: campestre, majus: silveStre, quod minus est. Quidam te ulli rion vocant . Folia canis hominis Si milia, a radice protinus, numquam palmo altiora. XXII. S. Et de odoratis floribus satis dictum :in quibus unguento vicisse naturam gaudens luxuria, vestibus quoque provocavit eos fores , qui colore
commendantur . Hos animadverto tres esse principales. Rubentem , in cocco ; qui a rosis migrantegratia, idem trahitur suspectu & in purpuras Tyrias, dibaphasque, ac Laconicas. Alium in amethysto, qui a viola, ct ipse in purpureum , quem que ianthinum adpellavimus . Genera enim tractamus, in species multas sese spargentia. TertiuS est, qui proprie conchylii intelligitur , multis modis eunus in heliotropio , dc in aliquo ex his plerumque
saturatior: alius in malva, ad purpuram inclinans zalius in viola serotina, conchyliorum vegetissimus . Paria nunc componuntur , & natura atque luxuria
depugnant. Lutei video honorem antiquissimum, innuptialibus flammeis totum feminis concessum : &fortassis ideo non numerari inter principales, hoc est,
154쪽
communes maribus ac seminis, quoniam societas principatum dedit. XXIII. Amarantho non dubie vincimur. Est autem Spica purpurea verius , quam flos aliquis , &ipse sine odore. Mirum in eo, gaudere decerpi &laetius renasci. provenit Augusto mense: durat in autumnum. Alexandrino palma, qui decerptus ad- Servatur . Mireque, postquam desecere cuncti flores, madefactus aqua revivescit, & hibernas coronas Io facit. Summa ejus natura in nomine est, adpellato,
XXIV. In nomine & cyani colos: item holochrysi . Omnes autem hi R flores non fuere in usu Alexandri Magni aetate, quoniam proximi a morte ejus auctores siluere de illis : quo manifestum est postea placuisse. A Graecis tamen reperto S quis dubitet : non aliter Italia usurpante nomina illorum λXXV. At Hercules petilio ipsa nomen imposuit, autumnali, circaque vepres nascenti, & tantum co-2O lore commendato, qui est rosae silvestris. Folia parva, quina. Mirumque in eo flore , inflecti cacumen,& non nisi retorto solia nasci , parvo calyce , ac versicolori, luteum semen includente.
Luteus & bellio pastillicantibus quinquagenis qui
nis barbulis coronatur. Prat enses hi flores, ac inea) bi abeat.
155쪽
usu plerique, & ideo sine nominibus. Quin & his
ipsis alia alii vocabula imponunt. XXVI. Chrysoco me sive chrysitis, non habet Latinam adpellationem. Palmi altitudine est , comantibus fulgore auri corymbis , radice nigra , ex austero dulci, in petrosis Opacisque nascen S. XXVII. V. Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transeat ratio ad eas corona S, quae Varietate sola placent. Duo earum genera , quando aliae flore constant, aliae folio. Florem esse dixe- Iorim genistas: namque & iis decerpitur luteus : item rhododendron: item zizipha, quae & Cappadocia vocantur: his odoratus, similis olearum floribus. In vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. Flos ejus colossinus in coronas admittitur. XXVIII. Folia in corona mentis smilacis &ederae, corymbique earum obtinent principatum, de quibus in fruticum loco abunde diximus . Sunt &alia genera nominibus Graecis indicanda , quia nostris majore ex parte hujus nomenclaturae defuit cu- et ora. Et pleraque eorum in exteris terris nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura Sermo, non de Italia est. XXIX. Ergo in coronamenta solio Venere me lothron, Spiraea, origa non, cneoron, quod casiam
Hyginus vocat: & quod cunilaginem, quae conyzarmelissophyllon quod apiastrum: meliloton, quod ser-
156쪽
tulam Campanam vocamus. Est enim in Campania Italiae laudatissima, Graecis in Sunio: mox Chalcidica & Cretica : ubicumque vero asperis dc silvestribus nata . Coronas ex ea antiquitus factitatas , indicio est nomen sertulae, quod occupavit . Odor ejus croco vicinus est, & flos, ipsa cana . Placet maxime foliis brevissimis atque pinguissimis. XXX. Folio coronat & trifolium. Tria ejus genera. Minyanthes vocant Graeci, alii asphallion , so majore solio, quo utuntur coronarii. Alterum acuto, Oxytriphylion. Tertium ex omnibus minutissimum . Inter haec nervosi cauliculi quibusdam , ut marathro, hippomarathro, myophono . Utuntur e ferulis & corymbis, & ederae fore purpureo. Est dc in alio genere earum silvestribus rosis similis . Et in iis quoque colos tantum delectat, odor autem
Io. Et cneori duo genera, nigri atque candidi. Hoc dc odoratum: ramosa ambo. Florent post ae-eto quinoctium autumnum. Totidem & origani in corona mentis species. Alterius enim nullum semen. Id, cui odor est, Creticum vocatur.
XXXI. Totidem & thymi: candidum, ac nigricans. Floret autem circa solstitia, cum dc apes decerpunt, dc augurium mellis est. Proventum enim perant apiarii large florescente eo. Laeditur imbribu , amittitque florem . Semen thymi non potest
157쪽
II 3 deprehendi, cum origani perquam minutum, non ta men fallat. Sed quid interest occultasse id naturam λIn flore ipso intelligitur, satoque eo nascitur. Quid non tentavere homines λ Μellis Attici in toto orbe summa laus existimatur. Ergo translatum est ex Attica thymum, dc vix sore ut docemus) satum. Sed alia ratio naturae obstitit, non durante Attico thymo, nisi in adflatu maris. Erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo , ideoque non nasci in Arcadia . Tunc oleam non putabant gigni, nisi in- rotra ccc stadia a mari. Thymis quidem nunc etiam lapideos campos in provincia Narbonensi resertos scimus : hoc paene solo reditu , e longinquis regionibus pecudum millibus convenientibus, ut thymo ve
XXXII. Et conyzar duo genera in corona mentis, mas ac femina. Differentia in solio. Tenuius seminae, dc constrictius, angustiusque : imbricatum maris , & ramosius . Flos quoque magis splendet ejui, Serotinus utrique post Arcturum. Mas odore et gravior, semina acutior : & ideo contra bestiarum morsus aptior. Folia seminae mellis odorem habent. Masculae radix a quibusdam liba notis adpellatur, de qua diximus. XXXIII. Et tantum solio coronant. Iovis flos, amaracus, hemerocalles, abrotonum, helenium, sisymbrium, serpyllum, Omnia Surculosa, rosae modo.
158쪽
Colore tantum placet Iovi flos, odor abest: sicut dc illi, qui Graece phlox vocatur. Et ramis autem& solio odorata sunt, excepto serpyllo. Helenium e lacrymis Helenae dicitur natum, & Ideo in Helene insula laudatissimum . Est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis , solio simili serpyllo . XXXIV. Abrotonum odore jucunde gravi florete
est autem flos aurei coloris . Vacuum Sponte pro xo venit . Cacumine suo se propagat. Seritur autem semine melius , quam radice aut surculo : semine quoque non sine negotio: plantaria transferuntur .
Sic dc Adonium. Utrumque aestate. Alfiosa enim admodum sunt: & sole tamen nimio laeduntur. Sed ubi convaluere, rutae vice fruticant . Abrotono Simile odore leucanthemum est, sore albo soliosum. XXXV. 11. Amaracum Diocles medicus Zc Sicula gens adpellavere, quod . Egyptus & Syria fampsuchum. Seritur utroque genere, & semine & ra-eto mo, vivacius supradictis , dc odore melius. Copio-
Sum amaraco aeque, quam abrotono, semen. Sed abrotono radix una dc alte descendens : ceteris in summa terra leviter haerens. Reliquorum satio autumno sere incipiente, nec non Zc vere quibusdam locis, quae umbra gaudent, dc aqua, ac fimo. XXXVI. Nyctegreton inter pauca miratus est
159쪽
Democritus, coloris hysgini, solio spinae, nec a terra se adtollentem, praecipuam in Gedrosia narrat. Erui post aequinoctium vernum radicitus, siccarique ad Lunam triginta diebus, ita lucere noctibus. Μagos Parthorumque reges uti hac herba ad vota suscipienda. Eamdem vocari chenomychon, quoniam anseres a primo conspectu ejus expavescant: ab aliis
nyctalopa, quoniam elonginquo noctibus fulgeat. XXXVII. Melilotos ubique nascitur: laudatissima
tamen in Attica : ubicumque vero recenS nec can- Iodicans, & croco quam simillima: quamquam in Italia odoratior candida. XXXVIII. Florum prima ver nuntiantium viola alba. Tepidioribus vero locis etiam hieme emicat . Postea quae ion adpellatur, & purpurea. Proxime flammea, quae & phlox vocatur, silvestris dumtaxat. Cyclaminum bis anno , vere & autumno : 22States hiemesque fugit. Sertores supradictis aliquando narcissus & lilium trans maria : in Italia quidem , ut
di Zimus, post rosam. Nam in Graecia tardius etiam- et onum anemone. Est autem haec silvestrium bulborum
flos , aliaque quam quae dicetur in medicinis ..Sequitur oenanthe, mellanthum: ex silvestribus helio- chrysos. Deinde alterum genus anemones, quae limonia vocatur. Post hanc gladiolus comitatus hyacinthis. Novissima rosa : eademque prima deficit , excepta saliva: e ceteris hyacinthus maxime durat,
160쪽
& viola alba, & oenanthe: sed haec ita , sI ὁivulsa crebro prohibeatur in semen abire . Nascitur locis tepidis . odor idem ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen. Hyacinthum comitatur fabula duplex , luctum praeserens ejus, quem Apollo dilexerat, aut ex Ajacis cruore editi, ita discurrentibus venis, ut Graecarum literarum figura AI legatur inscripta. Heliochrysos florem habet auro similem, soliumro tenue, cauliculum quoque gracilem , sed durum . Hoc coronare se Magi, si & unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur. Et verni quidem flores hi sunt.
XXXIX. Succedunt illis aestivi, lychnis, & Iovis flos, & alterum genus lilii. Item liphyon, &amaracus, quem Phrygium cognominant. Sed maxime spectabilis pothos. Duo genera hujus : unum, cui flos hyacinthi est : alterum candidius, qui serea o nascitur in tumulis, quoniam fortius durat. Et iris aestate floret. Abeunt & hi, marcescuntque. Alii rursus subeunt autumno : tertium genus lilii : &crocum in utroque genere : unum hebes, alterum odoratum: primis omnia imbribus emicantia. Coronarii quidem & spinae sore utuntur : quippe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta gulae quoque condiantur .. Hic est trans maria ordo florum.