장음표시 사용
181쪽
& luxatis. Panis vero cum melle & avenae farina. Sie dc infixa corpori extrahit . In polenta tr tus oleoque , contusis medetur , dc lapide percussis . Purgat vulnera permixtus farinae. Nigras vitiligines emaculat . Ex hoc flore fit narcissi num oleum ad emolliendas duritias, calfacienda quae alserint. Auribus utilissimum: sed & capitis dolores facit. LXXVI. Violae silvestres , dc sativae. Purpureae
refrigerant . Contra inflammationes illinuntur stomacho ardenti . Imponuntur de capiti in fronte . r.
Oculorum privatim epiphoris, dc sede procidente , vulvave : dc contra suppurationes . Crapulam , dc gravedines capitis impositis coronis olfactuque discutiunt. Anginas ex aqua potae. Id quod purpureum ex iis, comitialibus medetur, maxime pueris, in
aqua potum. Semen violae Scorpionibus adversatur. Contra flos albae suppurata aperit : ipsa discutit . Et alba autem & lutea extenuant menStrua, urinam cient. Μinor vis est recentibus: ideoque aridis post annum utendum . Lutea dimidio cyatho in aquae tri- 2 Obu S, menses trahit. Radices ejus cum aceto illitae sedant lienem: item podagram: oculorum autem in flammationes cum myrrha dc croco. Folia cum melle purgant capitis ulcera: cum cerato rimas sedis , dc quae in humidis sunt. Ex aceto vero collectiones sanant.
LXXVII. Bacchar in medicinae usu aliqui ex nostris perpressam vocant. Auxiliatur contra serpen-
182쪽
I7stes, capitis dolores servoresque : item epiphoras . Imponitur mammis tumentibus a partu, & argilopis incipientibus , & ignibus sacris . odor somnum gignit. Radicem decoctam bibere spasticis, eversis, convulsis, suspiriosis, Salutare est . In tussi vetere radices ejus tres quatuorve decoquuntur ad tertias partes. Haec potio mulieres ex abortu purgat. Laterum punctiones tollit, & vesicae calculos. Tunditur & in diapasmata. Vestibus odoris gratia in-IO seritur. Combretum, quod simile ei diximus, tritum cum axungia, vulnera mire Sanat.
LXXVIII. Asarum jocinerum vitiis Salutare es- Se traditur, uncia sumptum in hemina mulsi mixti. Alvum purgat ellebori modo. Hydropicis prodest, ct praecordiis, vulvisque, ac morbo regio. In mustum si addatur, facit vinum urinis ciendis. Effoditur cum solia emittit . Siccatur in umbra . Si tum celerrime Sentit. LXXIX. ao. Et quoniam quidam, ut diximus, et o nardum rusticum nominavere radicem baccharis , contexemus & Gallici nardi remedia in hunc locum dilata in peregrinis arboribus . Ergo adversus Serpentes duabus drachmis in vino succurrit . Inflammationibus coli, vel ex aqua , vel ex vino. Item jocineris, & renum: suffusisque selle. Et hydropi- is per se, vel cum absinthio. Sistit purgationum
183쪽
LXXX. Ejus vero, quod phu eodem loco adpellavimus, radix datur potui trita, vel decocta adstrangulatus, vel pectoris dolores, vel laterum . Menses quoque cἰet. Bibitur cum vino. LXXXI. Crocum melle non solvitur, nulloque dulci: facillime autem vino, aut aqua. Utilissimum in medicina . Adservatur cornea pyxide . Discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex ovo illitum . Vulvarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris, & renum , joci- λοnerum, pulmonum, vesicarumque, peculiariter in-fammationi earum vehementer utile. Item tussi& pleuriticis. Tollit & pruritus. Urinas ciet. Qui erocum prius biberint, crapulam non Sentient, ebrietati resistent. Coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. Somnum facit. Caput leniter movet. Uenerem Stimulat . Flos ejus igni sacro illinitur cumeret a Cimolia . Ipsum plurimis medicaminibus mi
LXXXII. Collyrio uni etiam nomen dedit. Faex et O
quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma adpellant, habet suas utilitates c tra sussuSiOnes oculorum, urinas. Magis excalfacit, quam crocum ipsum. Optimum, quod gustatu salivam dentesque inficit. LXXXIII. Iris rufa melior quam candida. Infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus
184쪽
praecipue, & tussientibus, tinearumve vitio laborantibus instillari. Ceteri effectus ejus non multum a melle differunt. Ulcera purgat capitis, praecipue
Suppurationes veteres. Alvum solvit duabus drach mis cum melle. Tussim, tormina, inflationes, po-ta: lienes ex aceto. Contra serpentium & arane O-rum morsus, ex posca valet. Contra scorpiones , duarum drachmarum pondere in pane vel aqua Sumitur. Contra canum morsus, ex oleo imponitur:
io & contra perfrictiones. Sic dc nervorum doloribus. Lumbis vero dc coxendicibus cum resina illinitur . Vis ei concalfactoria. Naribus subducta, sternutamenta movet, caputque purgat. Dolori capitis cum cotone is malis aut strutheis illinitur. Crapulas quoque dc orthopnoeas discutit. Vomitiones ciet, duobus obolis sumpta . Ossa fracta extrahit , imposita
cum melle . Ad paronychias farina ejus utuntur :cum vino, ad . clavos, vel verrucas, triduoque non solvitur. Hesitus oris commanducata abolet, alaria o rumque vitia. Succo duritias omnes emollit. Somnum conciliat, sed genituram consumit. Sed is rimas, dc condylomata, omniaque in corpore excre scentia sanat. Sunt, qui silvestrem, xyrin vocent,
Strumas haec , vel panos , vel inguina discutit .
Praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur, colligentesque dicant , cujus hominis utique causa Eximant. Scelus herbariorum aperietur in hac men-
185쪽
Ig rtione. Partem ejus servant, &quarumdam aliarum herbarum, sicut plantaginis: & si parum mercedistulisse se arbitrantur , rursusque opus quaerunt , pa. tem eam , quam Servavere , eodem loco infodiunt: credo, ut vitia, quae Sanaverint, faciant rebellare. Saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones,
LXXXIV. Polio Musaeus Ec Hesiodus perungi
jubent dignationis gloriaeque avidos: polium tracta- rori, coli: polium contra serpentes substerni, uri δ, potari: in vino decoqui recens, vel aridum, illinique. Splenicis propinant ex aceto: morbo regio in vino: & hydropicis incipientibus in vino decocturn. Vulneribus quo aue sic illinunt. Secundas mulierum , partusque emortuos pellit: item dolores corporis. Vesicas inanit: & epiphoris illinitur. Nec magis alia herba convenit medicamento, quod alexi pharmacon vocant. Stomacho tamen inutile esse, caputque eo impleri, dc abortum fieri poto, aliqui ne- et Ogant. Ad religionem addunt, ubi inventum sit, protinus ad alligandum contra oculorum suffusione S, cavendumque ne terram attingat. Hi & folia ejus
thimo similia tradunt, nisi quod molliora sunt, &lanatiore canitie. Cum ruta silvestri, & si teratur
186쪽
ex aqua caelesti, aspidas mitigare dicitur: & non secus atque cyanus Radstringit & cohibet vulnera, prohibetque Serpere. LXXXV. Holochrysos medetur stranguriae in vino pota, & oculorum epiphoris illita. Cum faece vero vini cremata & polenta, lichenas emendat. Chrysocomes radix calfacit, & stringit. Datur potui ad jocinerum vitia: item pulmonum: vulvae dolores in aqua mulsa decocta. Ciet menstrua: & siro cruda detur, hydropicorum aquam. LXXXVI. Melissophyllo sive metit laena Si perungantur alvearia, non fugient apes. Nullo enim magis gaudent flore. Copia istius examina facillime
continentur. Idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque, & similium, sicut araneorum:
item scorpionum. Item contra vulvarum Strangulationes, addito nitro. Contra tormina, e vino. Folia ejus strum is illinuntur, & sedis vitiis, cum Sale. Decoctae succus feminas, purgat, & inflamma et o tiones discutit, & ulcera sanat. Articularios morbos sedat, canisque morsus. Prodest dysentericis veteribus, & coeliacis, & orthopnoicis, lienibus, ulceribus thoracis. Caligines oculorum succo cum mel le inungi eximium habetur.
LXXXVII. Melilotos quoque oculis medetur
187쪽
cum luteo ovi, aut lini semine. Maxillarum quoque dolores lenit; & capitis cum rosaceo: item aurium e passo, quaeque in manibus intumescant, vel erumpant . Stomachi dolores in vino decocta, vel cruda tritaque. Idem effectus & ad vulvas. Testes vero, & sedem prociduam, quaeque ibi sint vitia, recens ex aqua decocta, vel ex passo. Adjecto rosaceo illinitur ad carcinomata. Defervescit in vino dulci. Peculiariter & contra meliceridas essicax. LXXXVIII. Σ1. Trifolium scio credi praevalere Iocontra serpentium ictus & scorpionum, ex vino aut
posca, seminis granis viginti potis: vel foliis, & tota herba decocta: serpentesque numquam in trifolio adspici. Praeterea celebratis auctoribus, contra Omnia venena pro antidoto suffcere xxv grana ejus, quod mi ny anthes ex eo adpellavimus, tradi. Multa alia praeterea in remediis ejus adscribi. Sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet. Sophocles enim poeta venenatum id dicit. Simus quoque e medicis, decocti, aut contriti succum in- χο Sum corpori, easdem uredines facere, quas si percussis a Serpente imponatur. Ergo non aliter utendum eo, quam contra venena, censuerim. Fortauis
enim & his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. Item animadverto, semen ejus,
188쪽
cujus minima sint solia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam, in facie illitum.
LXXXIX. Thymum colligi oportet in fore, di
in umbra siccari. Duo autem Sunt genera ejus: candidum , radice lignosa, in collibus nascens, quod &praefertur: alterum nigrius, forisque nigri. Utraque oculorum claritati multum conserre existimantur, & in cibo, ct in medicamentis. Item diutinae tussi: in ecligmate faciles exscreationes facere cum xo aceto & sale. Sanguinem concrescere non pati emelle: longas faucium distillationes extra illita cum sinapi, extenuare: item stomachi & ventris vitia. Modice his tamen utendum est, quoniam ex calfaciunt, quamvis sistunt alvum: quae si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti & mellis addi oportet. Item si lateris dolor sit, aut inter Scapulas, aut in thorace. Praecordiis medentur ex aceto cum melle: quae potio datur & in alienatione mentis, ac R melancholicis. Datur & comitialibus,ao quos correptos olfactus excitat thymi. Ajunt &dormire eos oportere in molli thymo. Prodest &orthopnoicis, & anhelatoribus, mulierumque mensibus retardatis. Vel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias. Et viris vero contra insationes cum melle & aceto. Et si venter tur
189쪽
I 8sgeat, testesve, aut si vesicae dolor exigat. E vino tumores & impetus tollit impositum. Item cum aceto callum & verrucas. Coxendicibus imponitur, cum vino: articulariis morbis, dc luxat Is, tritum ac lanae inspersum ex oleo. Dant & potionem articulariis R morbis trium obolorum pondere in tribus
aceti & mellis. Et in fastidio, tritum cum sale. XC. Hemerocalles pallidum ea viridi & molle
folium habet, radice odorata atque bulbosa: quae cum melle imposita ventri, aquas pellit, & sangui- 1 onem etiam inutilem. Folia epiphoris oculorum , mammarumque post partum doloribus illinuntur. XCI. Helenium ab Helena, ut diximus, natum, favere creditur formae: cutem mulierum in facie reliquoque corpore nutrire incorruptam. Praeterea putant usu ejus quamdam gratiam iis veneremque conciliari. Ad tribuunt & hilaritatis effectum eidem potae in vino, eumque quem habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quo tristitia omnis ab Oleatur. Est autem succi praedulcis. Prodest Zc or- et Othopnoicis radix ejus in aqua jejunis pota. Est autem candida intus & dulcis. Bibitur Zc contra serpentium ictus ex vino. Mures quoque Contrita dici
XCII. Abrotonum duorum traditur ge nerum,ao articularibus .
190쪽
campestre ac montanum: hoc seminam, illud marem intelligi volumus. Amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum, dein Galaticum. Usus &soliis, sed major semini ad ex calfaciendum: ideo
nervis utile, tussi, Orthopnoeae, convulsis, ruptis, lumbis, urinae angustiis. Datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes. Ex his qua . ternis cyathis bibitur. Datur & semen tu sum in aqua drachmae pondere. Prodest & vulvae. Concoro quit panos cum farina hordeacea, & oculorum inflammationibus illinitur, cum cotoneo malo cocto. Serpentes fugat. Contra ictus earum bibituricum vino, illiniturque. Eis cacissimum contra ea, quorum Veneno tremores & frigus accidunt, ut scorpionum& phalangiorum: & contra venena alia pota pro dest, & quoquo modo algentibus, & ad extrahenda ea, quae inhaerent corporibus. Pellit & interaneorum mala. Ramo ejus, si subjiciatur pulvino, Venerem stimulari ajunt: essicacissimamque esse her-2O bam contra omnia veneficia, quibus coitus inhi
XCIII. 21. Leucanthemum suspiriosis medetur, duabus partibus aceti permixtum. Sampsuchum sive amaracum, in Cypro laudatissimum dc odoratissi mum, Scorpionibus adversatur, ex aceto ac sale illitum. Men Struis quoque multum confert impositum. Minor est eidem poto vis. Cohibet & oculorum