장음표시 사용
211쪽
Si quadrupes fetum non admittat, urtica naturam
XVI. 14. Ea quoque', quam lamium inter genera earum adpellavimus, mitissima , & soliis non mordentibus, medetur cum mica salis contusis, incussisque, inustis, & strumis, tumoribus, podagris, vulneribus. Album habet in medio solio, quod ignibus sacris medetur. Quidam e nostris tempore discrevere genera. Autumnalis urticae radicem adligatam in tertianis , ita ut aegri nuncupentur , cum roeruitur ea radix, dicaturque cui , & quorum filio eximatur , liberare morbo tradiderunt . Hoc idem& contra quartanas pollere. Iidem urticae radice addito sale, infixa corpori extrahi. Foliis cum axungia strumas discuti: vel si suppuraverint, erodi complerique. XVII. Is . Ex argumento nomen accepit scorpio herba . Semen enim habet ad similitudinem caudae scorpionis, folia pavea. Valet & adversus animal nominis sui. Est & alia ejusdem nominis effectusque et o sine soliis , asparagi caule , in cacumine aculeum habens, & inde nomen.
XVIII. 16. Leucacantham alii phyllon, alii ischiada , alii polygona ton adpellant, radice cyperi , quae commanducata dentium dolores sedat. Item la-
212쪽
terum, & lumborum, ut Hicesius tradit, semine poto drachmis octo, aut Succo. Eadem ruptis, convulsis medetur.
XIX. 1 . Hel xinen aliqui perdicium vocant , quoniam perdices ea praecipue vescantur . Alii sideritin, nonnulli parthenium . Folia habet mixtae similitudinis plantagini & marrubio, cauliculos densos, leviter rubentes, semina in capitibus lappaceis adhaerentia vestibus : unde & hel xinen ' dictam vo-xo lunt. Sed nos qualis vera esset hel xine , diximus priore libro . Haec autem inficit lanas, sanat ignes sacros, &' tumores, collectionesque omnes, re ad-USta . Panos succus cum psimmythio , & guttura incipientia turgescere. Item veterem tussim cyatho hausto, & omnia in humido, sicut tonsillas, & varice S, cum rosaceo. Imponitur &R podagris cum Caprino Sevo, ceraque Cypria.
XX. Perdicium sive Parthenium nam sideritis alia est a nostris herba urceolaris vocatur, ab aliis et o astericum, folio similis ocimo, nigrior tantum, nascens in tegulis, parietinisque. Μedetur cum mica salis trita iisdem omnibus, quibus lamium, & eodem modo: item vomicae, calfacto succo potu . Sed contra ulcera, rupta, lapsusque, & praecipitia, aut vehiculorum eversiones, singularis. Verna carus Pericli Atheniensium principi , cum is in arce tem
213쪽
pittat aedificaret, repsissetque super altitudinem fastigii, & inde cecidisset, hac herba dicitur sanatus, monstrata Pericli somnio a Minerva . Quare Parthenium vocari coepta est, adsignaturque ei Deae. Hic est vernula, cujus effgies ex aere fusa est, &nobilis ille Splanchia optes. XXI. 18. Chamaeleonem aliqui Iriam vocant . Duo genera ejus. Candidior asperiora solia habet :serpit in terra echini modo spinas erigens , radice dulci, odore gravissimo. Quibusdam in locis viscum rogignit album sub alis soliorum, maxime circa Canis
Ortum, quo modo thura nasci dicuntur: unde dcixia adpellatur . Hoc, ut mastiche, utuntur mulieres. Quare & chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit. Mutat enim cum terra colores, hic
niger, illic viridis, aliubi cyaneus, aliubi croceus, atque aliis coloribus. Ex his candidus hydropicos sanat succo radicis decoctae. Bibitur drachma in passo. Pellit & interaneorum animalia acetabuli mensura succi ejusdem, a in vino austero, cum origani scopis. Facit ad dilucultatem urinae. Hic succus occidit & canes sues
que in polenta. Addita aqua & oleo contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam Sorbeant . Radicem ejus aliqui concisam servari jubent funiculis pendentem, decoquuntque in cibo contra fluxiones, quas Graeci rheumati Smos vocant.
214쪽
Ex nIgris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset : & seminam, cui violaceus. Uno nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. Radicibus earum lichenes curantur, cum sulphure & bitumine una coctis: commanducatis vero dentes mobiles, aut in aceto decoctis. Succo scabiem etiam quadrupedum sanant. Et ricinos canum necant: juvencos quoque anginae modo . Quare a quibusdamulophon R vocatur, & cynoZolon, propter gravita-IO tem odoris. Ferunt & haec viscum ulceribus utilissimum. Omnium autem generum eorum radices scorpionibus adverSantur. XXII. I p. Coron opus oblonga herba est cum fissuris. Seritur interim, quoniam radix coeliacis praeclare facit in cinere tosta. XXIII. Eo. Et anchusae radix in usu est, digῖ- tali crassitudine. Finditur papyri modo: manusquzinficit sanguineo colore : praeparat lanas pretiosis coloribus. Sanat ulcera incerato, praecipue Senum: Eo item adusta. Liquari non potest in aqua: oleo dis solvitur : idque sincerae experimentum est . Datur& ad renum dolores drachma ejus potui in vino :aut si febris sit, in decocto balani. Item in iocinerum vitiis, & lienis, & bile suffusis. Lepris & lentigini illinitur ex aceto. Folia trita cum melle dc
215쪽
farina , luxatis imponuntur : & pota drachmis duabus in mulso alvum sistunt . Pulices necare radix in aqua decocta traditur.
XXIV. Est & alia similis, pseudoanchusa 3 ob id adpellata, a quibusdam vero echis, aut doris, &1nultis aliis nominibus: lanuginosior, & minus pinguis, tenuioribus soliis, & languidioribus. Radix
in oleo non fundit rubentem succum: & hoc ab anchusa discernitur. Contra serpentes effcacissima potu soliorum, vel seminis. Folia ictibus imponuntur. IOVirus serpentium fugat. Bibitur & propter spinam. Folium ejus sinistra decerpi jubent magi, &cujus causa sumatur dici, tertianisque febribus ad- alligari . XXV. 21. Est &alia herba proprio nomine onothites, quam aliqui anchusam vocant, alii acerbion, alii onochelim, aliqui rhexiam, multi enchrysamh, parvo frutice, flore purpureo, asperis soliis & ramis, radice messibus sanguinea, cetero nigra, in sabulosis nascens, effcax contra serpentes, maxime- zoque viperas, & radice & soliis, seque cibo ac potu. Vires habet messibus. Folia trita odorem cucumeris reddunt . Datur in cyathis tribus vulva procidente . Pellit & tineas cum hyssopo. Et in dolore renum aut jocineris ex aqua mulsa, si labris sit: sin Q pseu anesura . V enchusam.
216쪽
aliter , ex vino bibitur. Lentigini ac lepris radix illinitur. Habrites eam , a serpentibus feriri negantur . Est & alia huic similis flore rubro, minor, & ipsa
ad eosdem usus. Traduntque commanducata ea, Si inspuatur, mori Serpentem.
XXVI. Anthemis magnis laudibus celebratur ab Asclepiade. Aliqui leuchantem id a vocant, alii leu
canthemum, alii eranthemon, quoniam vere floreat: ro alii chamae melon , quoniam odorem mali habeat . Nonnulli melanthemon vocant. Genera ejus tria so- re tantum distant, palmum non excedentia, parvisque floribus, ut rutae, candidis, aut melinis, aut purpureis. In macro solo, aut juxta semitas collia gitur vere, & in coronamenta reponitur. Eodem tempore & medici solia tu sa in pastillos digerunt ritem florem & radicem. Dantur omnia mixta drach mae unius pondere, contra serpentium omnium ictus. Pellit mortuos partus: item menstrua in potu , &ao urinam, calculosque. Inflationes, jocinerum vitia, bilem suffusam, argilopia commanducata , ulcerum eruptiones manantes sanat. Ex omnibus his generibus ad calculos efficacissima est, quae florem purpureum habet: cujus & soliorum & fruticis amplitudo majuscula est . Hanc proprie quidam eranthemon
XXVII. Loton, qui arborem putant tantum es-
217쪽
se, vel Homero auctore coargui possunt . Is enim inter herbas subnascentes Deorum ' voluptati, loton primam nominavit. Folia ejus cum melle , oculorum cicatrices, argema, nubeculas discutiunt. XXVIII. Est & lotometra, quae fit ex toto Sata, ex cujus semine simillimo porri λ, fiunt panes in AEgypto a pastoribus, maxime aqua vel lacte subacto . Negatur quidquam illo pane salubrius esSe, aut levius, dum caleat: refrigeratus dissicilius concoquitur, fitque ponderosus. Constat eos, qui illo Iovi vant, nec dysenteria, nec tenesmo, neque aliis morbis ventris infestari . Itaque inter remedia eorum habetur. XXIX. Heliotropii miraculum saepius diximus , cum Sole se circumagentis, etiam nubilo die: tantus sideris amor est: noctu velut desiderio contrahi caeruleum forem. Genera ejus duo: tricoccum, &helioscopium. Hoc altius quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit ab ima radice ramosum . et OSemen in solliculo messibus colligitur . Nascitur non nisi in pingui solo , cultoque maxime : tricOc- cum ubique. Si decoquatur, invenio cibis placerer Ec in lacte jucundius alvum molliri : & si decocti succus bibatur, essicacissime exinaniri. Majoris suc-' Dearum, sph. ut videtur, Ed. Brol. a) s. simili milio f.
218쪽
cus excIpitur aestate, hora seXta: miscetur cum vino, sic firmior. Capitis dolores sedat, rosaceo admixto. Verrucas cum sale tollit succus e solio: unde nostri verrucariam herbam adpellavere, aliis cognominari effectibus digniorem. Namque & serpentibus, & scorpionibus resistit, ex vino aut aqua mulsa, ut Apollophanes, & Apollodorus tradunt. Folia infantium destillationibus, quod si riasin vocant, illita medentur. Item contractionibus, etiam si id co-1O mitialiter accidat. Decocto quoque severi os saluberrimum est . Potum id pellit tineas, & renum arenas. Si cuminum adjiciatur, calculos frangit . Decoqui cum radice oportet, quae cum soliis & hircino sevo podagris illinitur. Alterum genus, quod tricoccum adpellavimus,& alio nomine scorpiuron vocatur, soliis non Solum minoribus, sed etiam in terram vergentibus. Semen ei est efigie scorpionis caudae: quare ei nomen. Vis ad omnia venenata & phalaogia : sel2O contra scorpiones praecipue illita. Non feriuntur habentes. Et si terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant scorpionem egredi. Imposita vero herba, aut uda omnino respersum, protinus mo ri. Seminis grana quatuor pota, quartanis prodes edicuntur, tria vero tertianis: vel si herba ipsa ter circumlata subjiciatur capiti. Semen Zc Venerem stimulat. Cum melle panos discutit. Et verrucas
219쪽
hoc utique heliotropium radicitus extrahit, & excrescentia in sedibus. Spinae quoque ac lumborum sanguinem corruptum trahit illitum semen , & potum, in jure gallinacei decoctum, aut cum beta &lente. Cortex seminis liventibus colorem reddit . Magi heliotropium quartanis quater, in tertianis ter adligari jubent ab ipso aegro, precarique eum, Soluturum se nodos liberatum, & ita facere non exempta herba. XXX. Aliud ad tanto miraculum: aestate Viret, I
bruma non marcescit: aquas respuit, perfusum mersum ve sicco simile est: tanta dissociatio deprehenditur: unde & nomen a Graecis: alioqui frutici topiario. Quidam calli trichon vocant, alii polytrichon , utrumque ab effectu. Tinguit enim capillum: & ad hoc decoquitur in vino cum semine apii, adjecto oleo copiose, ut crispum densumque faciat: deflue re autem prohibet. Duo ejus genera: candidius, ct nigrum breviusque. Id quod majus est, polytri- Chon: aliqui, tricho manes vocant. Utrique ramuli et o nigro colore nitent, foliis filicis: ex quibus inferiora aspera ac fusca sunt: omnia autem contrariis pediculis densa inter se ex adverso: radix nulla. Umbrosas petras, parietumque aspergines, ac sontium maxime Specus sequitur: & saxa manantia, quod
220쪽
miremur, cum aquas non sentiat. Calculos e cor. pore mire pellit, frangitque, utique nigrum. Qua de causa potius quam quod in saxis nasceretur , a nostris saxifragum adpellatum crediderim. Bibiture vino, quantum terni decerpsere digiti. Urinam cient. Serpentium dc araneorum venenis res Stunt. In vino decocti alvum sistunt. Capitis dolores corona ex his sedat. Contra scolopendrae,morsus illinuntur, crebro auferendi, ne perurant: hoc & in xo alopeciis. Strumas discutiunt, surfuresque in facie, ct capitis manantia ulcera. Decoctum ex his prodest suspiriosis, & jocineri, & lieni, dc selle su D fusis, dc hydropicis. Stranguriae illinuntur, & renibus cum absinthio. Secundas cient , dc menstrua. Sanguinem sistunt ex aceto, aut rubi succo poli. Insantes quoque exulcerati perunguntur ex iis cum rosa eo dc vino prius. Folium in urina pueri impubis, tritum quidem cum aphronitro, dc illi tum ventri mulierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur. 1 o Perdices dc gallinaceos pugnaciores fieri putant, in cibum eorum additis: pecorique esse utilisSimos. XXXI. et r. Picris ab insigni amaritudine cognominatur, ut diximus: rotundo solio. Tollit eximie verrucas. Thesium quoque non dissimili amaritudine est: sed purgat alvum: in quem usum teritur
