Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

HISTOR. LIB. XXII.

23 poris, stomachi dolores, pedes 3c mammas cum vino dc nitro cocta. A rina magis ceteris purgat ulcera vetera , & gangraenas : cum raphano dc sale& aceto, lichenas: lepras cum sulphure vivo : &capitis dolores cum adipe anserino imposita fronti . Sreumas & panos coquit , cum fimo columbino dclini semine decocta in vino. LIX. De polentae generibus in frugum loco satis diximus, locorum ratione . A farina hordei distat eo quod torretur, ob id stomacho utilis. Alvum sistit, impetusque rubicundi tumoris. Et oculis illinitur, dc capitis dolori cum menta, aut alia refrigerante herba. Item pernionibus dc serpentium plagis: item ambustis ex vino. Inhibet quoque pu

LX. Farina in pollinem subacta, vim extrahendi humoris habet: ideo dc cruore suffusis in fascias usque sanguinem perducit : effcacius in sapa. Imponitur & pedum callo , clavisque . Nam cum oleo vetere ac pice decocto polline, condylomata, &alia omnia sedis vitia , quam maxime calido mirabilem

in modum curantur. Pulte corpus augetur. Farina, qua chartae glutinantur , sanguinem exscreantibus datur tepida sorbenda essicaciter.

LXI. Alica res Romana est, & non pridem excogitata : alioqui non ptisanae potius laudes scripsissent Graeci. Nondum arbitror Pompeii Magni aeta-

242쪽

C PLINII NATUR.

te in usu suisse, & ideo vix quidquam de ea scrI-ptum ab Asclepiadis schola . Esse quidem eximie

utilem nemo dubitat, sive eluta detur ex aqua mulsa , sive in sorbitiones decocta , sive In pultem. Eadem in alvo sistenda torretur: dein favorum cera coquitur , ut supra diximus. Peculiariter tamen longo morbo ad tabitudinem redactis subvenit, ternis ejus cyathis In sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua consumatur. Postea sextario laxo ctis ovilli aut caprini addito per continuos dies, mox adjecto melle. Tali sorbitionis genere emendantur

LXII. Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. Nervorum doloribus, ct aliis , fervens in sacco imponitur : neque aliud utilius: quoniam levissimum mollissimumque est, &caloris capacissimum . Itaque talis usus ejus est ad omnia , quibus calor prolaturus est . Farina ejus

cum pice liquida, serpentium dc multipedae plagis xo imponitur. LXIII. Panicum Diocles medicus mel frugum adpellavit. Effectus habet, quos milium. In vino potum prodest dysentericis. Similiter his, quae vaporanda sunt, excalfactum imponitur. Sistit alvum in lacte caprino decoctum, & bis die haustum : sic prodest & ad tormina. LXIV. Sesama trita in vino sumpta, inhibet

243쪽

HISTOR. LIB. XXII.

239vom It Iones. Aurium inflammationi illinitur, & ambustis. Eadem essicit, & dum in herba est. Hoc amplius, oculis imponitur decocta in vino . Stomacho inutilis cibus, & animae gravitatem facit. Stellionum morsibus resistit. Item ulceribus, quae cacoethevocant, & auribus, oleum, quod ex ea fit, prodesse diximus. Sesamoides a similitudine nomen accepit, grano amaro, solio minore. Nascitur in glareosis. Detrahit bilem in aqua potum . Semen illinitur igni sa- IOcro: discutit panos. Est etiamnum aliud sesamoides Anticyrae nascens, quod ideo aliqui Anticyriconvocant: cetera simile erigeronti herbae, de qua suo dicemus loco: grano R sesamae. Datur in vino dulci ad detractiones, quantum tribus digitis capitur, uriscentque ellebori albi unum & dimidium obolum', purgationem eam adhibentes, maxime insaniae melancholicae, comitialibus, podagris h. Et per se drachmae pondere exinanit.

LXV. Hordeum optimum, quod candidissimum. a OSuccus decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infundatur exulceratis interaneis & vulvis. Cinis ejus ambustis illinitur, & carnibus, quae recedunt ab ossibus, & eruptionibus pituitae, muris aranei morsibus. Idem adsperso sale ac melle, cana) granum. b) podagrἱcis.

244쪽

C. PLINII NATUR.

dorem dentibus, & suavitatem oris facit. Eos qui pane hordeaceo utuntur, morbo pedum tentari negant. Novem granis si surunculum quis circumducat, singulis ter, manu sinistra, & omnia in ignem abjiciat, confestim sanari ajunt. Est & herba Phoenicea adpellata Graecis, nostris vero hordeum murinum. Haec trita e vino pota praeclare ciet men

LXVI. Ptisanae, quae ex hordeo fit, laudes unoro volumine condidit Hippocrates , quae nunc Omnes in alicam transeunt. Contra quanto innocentior alica λ Hippocrates tamen sorbitionis gratia laudavit, quoniam lubrica ex facili hauriretur, quoniam sitim arceret, quoniam in alvo non intumesceret, quoniam facile redderetur, & adsuetis hic solus cibus in febri bis die possit dari: tantum remotus ab istis, qui medicinam fame exercent. Sorbitionem tamen dari totam vetuit, aliudve quam succum ptisanae. Item quamdiu pedes frigidi essent, tunc quidem ' nec po-xo tionem dandam. Fit & ex tritico glutinosior, arte, riaeque exulceratae utilior. LXVII. Amylon hebetat oculos, hulae inutile, contra quam creditur. Item sistit alvum, epiphoras oculorum inhibet, & ulcera sanat: item pusulas, &fluxiones sanguinis . Genas duras emollit. Datur cum

245쪽

24 I

HISTOR. LIB. XXII.

ovo his, qui sanguinem rejecerint. In vesicae vero dolore, semuncia amyli cum ovo, & passi tribus ovis subservefacta, a balineo. Quin dc avenacea sarina decocta in aceto naevos tollit. LXVLI. Panis hic ipse, quo vivitur, innumeras

paene continet medicinas. Ex aqua & oleo aut rosaceo mollit collectiones, ex aqua mulsa duritias valde mitigat. Datur Zc ex vino ad discutienda, qu praestringi opus sit, dc si magis etiamnum, ex ace to, adversus acutas pituitae fluxiones, quas Graeci lorheumatismos vocant: item ad percussa, luxata. Ad omnia autem haec fermentatus, qui vocatur autopyros, utilior. Illinitur dc paronychiis , dc callo pedum in aceto. Vetus aut nauticus panis lusus, atque iterum coctus, sistit alvum. Vocis studiosis, &contra distillationes, siccum esse primo cibo, utili S-simum est. Si tantus hoc est, e trimestri incussa in facie, aut desquamata, cum melle aptissime curat . Candidus aegris, aqua calida frigidave madefactus, levissimum cibum praebet. Oculorum tumori 2 ex vino imponitur. Sic & pusulis Capitis, aut adjecta arida myrto. Tremulis panem ex aqua esse jejunis statim a balineis demonstrant. Quin & gravitatem odorum in cubiculis ustus emendat: dc vini, in saccos additus.

LXIX. Auxiliatur dc faba. Namque solida Dicta, servensque in acre acetum conjecta, torminibus

Plinius T. V. Q.

246쪽

C. PLINII NATUR.

medetur. In cibo seessa, & cum allio cocta, contra

deploratas tusses, suppurationesque pectorum, quotidiano cibo sumitur: & commanducata jejuno ore, etiam ad furunculos maturandos discutiendosue imponitur: & in vino decocta, ad testium tumores , di genitalium. Lomento quoque ex aceto decocto tumores maturat atque aperit: item livoribus, combustis medetur. Voci eam prodesse, auctor est Μ. Varro. Fabalium etiam siliquarumque cinis, ad co-roxendices, & ad nervorum veteres dolores cum adi-pla suilli vetustate prodest. Et per se cortices decocti ad tertias sistunt alvum .

LXX. Lens optima, quae facillime coquitur, &ea quae maxime aquam absorbet. Aciem quidem oculorum obtundit, & stomachum inflat; sed alvum sistit in cibo, magisque discocta caelesti aqua: eadem solvit, minus percocta. Pusulas δ ulcerum rumpit , eaque, quae intra os sunt, purgat & adstringit Collectiones omnes imposita sedat, maximeque exul-ΣO ceratas & rimosas. Oculorum autem epiphoras cum meliloto, aut Cotoneo. Contra suppurantia cum polenta imponitur. Decoctae succus ad oris exulcerationes & genitalium adhibetur: ad sedem, cum ro-Saceo aut cotoneo. In his, quae acrius remedium

LXigant, cum putamine Punici, melle modico ad je-

247쪽

243cto. Ad id demum, ne celeriter inarescat, adjiciunt & betae folia. Imponitur & strumis panisque, vel maturis vel maturescentibus , ex aceto discocta. Rimis ex aqua mulsa: & gangraenis cum Punici tegmine. Item podagris cum polenta, & vulvis, & renibus, pernionibus, ulceribus dissicile cicatricem trahentibus. Propter dissolutionem stomachi triginta grana lentis devorantur. In choleris quoque & dysenteria essicacior est in tribus aquis cocta: in quo usu melius Semper eam torrere ante, Io& tundere, ut quam tenuissima detur, vel per se, vel cum cotoneo malo, aut piris, aut myrto, aut intubo erratico, aut beta nigra , aut plantagine .

Pulmoni est inutilis, & capitis dolori, nervosisque omnibus, & selli: nec somno facilis: ad pusulas utilis, ignique sacro, & mammis in aqua marina decocta: in aceto autem duritias & strumas discutit. Stomachi quidem causa, polentae modo potionibus

inspergitur. Quae sunt ambusta, aqua semicocta curat , postea trita, & per cribrum effuso furfure , et Omox procedente curatione addito melle . Ex posca

coquitur ad guttura . Est & palustris lens per se

nascens in aqua non profluente, refrigeratoriae naturae: propter quod collectionibus illinitur, & maxime podagris, dc per se, & cum polenta: glutinat & interanea procidentia. LXXI. Est sit Vestris & elelisphaeos dicta a Grae-

248쪽

C. PLINII NATUR.

cis, ab aliis sphacos. Ea est sativa lente levior, &solio minore, atque sicciore, & odoratiore. Est &alterum genus ejus silvestrius, odore gravi: haec mitior. Folia habet cotonei mali effgie, sed minora& candida, quae cum ramis decoquuntur. Μen Sesciet, & urinas: & pastinacae ictus sanat. Torporem autem obducit percusso loco. Bibitur cum absinthioad dysenteriam . Cum vino eadem commorantes menses trahit: abundantes sistit decocto ejus poto. ro Per se imposita herba vulnerum sanguinem cohibet. Sanat & serpentium morsus. Et si in vino decoquatur, pruritus testium sedat. Nostri, qui nunc

sunt, herbarii et elispha con Graece , Latine salviam

Ocant, mentae similem, canam, odoratam. Partus emortuos ea adposita extrahunt: item vermes au

rium ulcerumque.

LXXII. Cicer & silvestre est, soliis sativo Simile, odore gravi. Si largius sumatur, alvus solvitur, & inflatio contrahitur, & tormina. Tostumro salubrius habetur. Cicercula etiamnum magis in alvo proficit. Farina utriusque ulcera manantia capitis sanat, essicacius silvestris. Item comitiales , &jocinerum tumores, & serpentium ictus. Ciet menses & urinas, grano maxime. Emendat & lichenas, & testium inflammationes, regium morbum, hydropicos. Laedunt omnia haec genera exulceratam Vesicam, & renes. Gangraenis utiliora cum melle,

249쪽

HISTOR. LIB. XXII.

ct his, quae cacoethe vocantur. Verrucarum in omni genere prima Luna singulis granis singulas tangunt. eaque grana in linteolo deligata post se abjiciunt, ita fugari vitium arbitrantes. Nostri praecipiunt arietinum in aqua cum sale discoquere , ex eo bibere cyathos binos in dissicultatibus urinae. Sic & calculos pellit, morbumque regium. Ejusdem foliis sarmentisque decoctis, aqua quam maxime calida morbos pedum mollit, & ipsum calidum tritumque illitum. Columbini decocti aqua, horrorem tertianae IOZc quartanae minuere creditur. Nigrum autem cum gallae dimidio tritum, oculorum ulceribus ex paSso

medetur.

LXXIII. De ervo quaedam in mentione ejus diximus: nec potentiam ei minorem veteres, quamhrassicae tribuere. Contra serpentium ictus ex aceto, ad crocodilorum hominumque morsum. Si quis ervum quotidie jejunus edat, lienem ejus absumi

certissimi auctores adfirmant. Farina ejus varos, Sed& maculas toto corpore emendat. Serpere ulcera 2 Onon patitur: in mammis efficacissimum. Carbunculos rumpit ex vino. Urinae difficultates, inflationem, vitia jocineris, tenesmon, & quae cibum non sentiunt, atropha adpellata, tostum, & in nucis avellanae magnitudinem melle collectum devoratumque corrigit: item impetigines, ex aceto coctum &quarto die solutum. Panos in melle impositum sup-

250쪽

, 6 C. PLINII NATUR.

purare prohibet. A qua decocti perniones & pruritus sanat Avendo. Quin & universo corpori, si quis quotidie jejunus biberit, meliorem fieri colorem existimant. Cibis idem hominis alienum. Uomitiones movet, alvum turbat, capiti & stomacho onerosum. Genua quoque degravat. Sed madefactum pluribus diebus, mitescit, bubus jumentisque utilissimum. Siliquae ejus virides, prius quam indu rescant, cum suo caule soliisque contritae, capillos 1 O nigro colore inficiunt. LXXIV. Lupini quoque silvestres sunt, Omnimodo minores sativis, praeterquam amaritudine. Ex omnibus, quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est, nec plus utilitatis. Mitescunt cinere aut aqua calidis. Colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant: amari contra aspidas valent. Ulcera atra, aridi decorticatique triti, supposito linteolo, ad vivum corpus redigunt. Strumas, parotidas, in aceto cocti discutiunt. Succus decoctorum cum ruta &eto pipere, vel in labri datur ad ventris animalia pellenda, minoribus triginta annorum: pueris vero impositi, in ventrem jejunis prosunt. Et alio genere tosti, & in defruto poti, vel ex melle sumpti. Iidem aviditatem cibi faciunt, fastidium detrahunt. Farina eorum aceto subacta, papulas pruritusque in balineis illita cohibet, & per se siccat ulcera. Livores emendat: inflammationes cum polenta sedat.

SEARCH

MENU NAVIGATION