장음표시 사용
231쪽
XLVII. et 3. Fungorum lentior natura, & numerosa genera, sed origo non nisi ex pituita arborum. Tutissimi, qui rubent callo, minus diluto rubore, quam boleti. Μοx candidi, velut apice flaminis insignibus pediculis. Tertium genus suilli, ve-nsnis accommodatissimi. Familias nuper interemere,& tota convivia, Annaeum Serenum praefectum Nearonis vigilum, & tribunos, centurionesque. Quae voluptas tanta ancipitis cibiὸ Quidam discrevere arborum generibus, fico, serula, & gummim serenti- Iobus: nos item sago, aut robore, aut cupresso, ut diximus. Sed ista quis spondet in venalibus λ omnium colos lividus. Hic habebit veneni argumentum, quo similior fuerit arborum fici. Adversus haec diximus remedia, dicemusque: interim sunt aliqua dc in his. Glaucias stomacho utiles putat boletos. Siccantur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e Bithynia veniunt. Hi fluxionibus alvi, quas rheumatismos
vocant, medentur, excrescentibusque in sede carnibus: minuunt enim eas, dc tempore absumunt. Item et Olentiginem, dc mulierum vitia in facie. Lavantur etiam, ut plumbum, oculorum medicamento. Sordidis ulceribus & capitis eruptionibus, canum morsibus ex aqua illinuntur.
Libet dc coquendi dare aliquas communes in omni eo genere observationes, quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum solum, dc
232쪽
cogitatione ante pascuntur, succineis novaculis, aut argenteo ad paratu comitante. Noxii erunt fungi, qui in coquendo duriores fient: innocentiores, qui nitro addito coquentur , si utique percoquantur. Tutiores fiunt cum carne cocti, aut cum pediculo piri. Prosunt & pira confestim sumpta. Debellat eos & aceti natura, contraria iis .
XLVIII. Imbribus proveniunt omnia haec. Imbre & silphion. Venit primo e Cyrenis, ut dictum
Io est. Ex Syria nunc maxime importatur, deterius Parthico, sed Medico melius, exstincto omni Cyrenaico, ut diximus. Usus silphii in medicina: foliorum, ad purgandas vulvas pellendosque emortuos partus: decoquuntur in vino albo & odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balineis. Radix prodest arteriis exasperatis: & collectionibus sanguinis illinitur. Sed in cibis concoquitur aegre. Inflationes facit & ructets. Urinae quoque noxia. Sugillatis cum vino & oleo amicissima, & cum cera strum is .ao Verrucae sedis crebriore ejus sumtu cadunt.
XLIX. Laser e silphio profluens, quo diximus
modo, inter eximia naturae dona numeratum, plurimis compositionibus inseritur. Per se autem algores ex calfacit, potum nervorum vitia extenuat. Feminis datur in vino. Et lanis mollibus admovetur Vulvae ad menses ciendos. Pedum clavos circumscarificatos serro, mixtum cerae extrahit. Urinam ciet
233쪽
ciceris magnitudine dilutum. Andreas spondet, copiosius sumptum nec inflationes facere, & concoctioni plurimum conferre senibus & seminis: item hieme, quam aestate, utilius, & tum aquam bibentibus: cavendumque, ne qua intus sit exulceratio. Ab aegritudine recreationi essicax in cibo. Tempestive enim datum, cauterii vim obtinet: adsuetis etiam utilius, quam expertibus. Ad extera corporum, indubitatas confessiones habet. Venena telorum & serpentium exstinguit Iopotum: ex aqua vulneribus his circumlinitur: scorpionum tantum plagis ex oleo: ulceribus vero non maturescentibus cum farina hordeacea, vel fico sicca. Carbunculis cum ruta, vel cum melle, vel per Se Visco superlitum, ut haereat: sic & ad canis
morsus. Excrescentibus circa sedem, cum tegmine
Punici mali ex aceto decoctum. Clavis, qui vulgo
morticini adpellantur, nitro mixto. Alopecias nitro ante subactas replet cum vino, & croco, aut pipere, aut murium fimo, & aceto. Perniones ex vino 2 osovet, & ex oleo coctum imponitur: sic & callo. Clavis pedum super rasis praecipuae utilitatis. Contra aquas malas, pestilentes tractus, vel dies. In tussi, uva, sellis veteri suffusione, hydropisi, raucitatibus: confestim enim purgat fauces, vocemque
reddit. Podagras in spongia dilutum posca lenit.
234쪽
Pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur: contractionibus, opisthotonicis, ciceris magnitudine cera circumlitum. In angina gargarizatur. Anhelatoribus, & in tussi vetusta cum porro ex aceto datur: seque e X aceto his, qui coagulum lactis sorbuerint. Praecordiorum vitiis synlecticis, comitiali bus in vino, in aqua mulsa linguae paralysi. Coxendicibus & lumborum doloribus cum decocto melle illinitur. Non censuerim, quod auctores suadent, Io cavernis dentium in dolore inditum cera includi: magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipitavit ex alto. Quippe tauros inflammat naribus illitis: serpentes avidissimas vini admixtum rumpit. Ideo nec inungi suaserim cum Attico melle, licet praecipiant. Quas habeat utilitates admixtum aliis, immensum est referre: di nos simplicia tractamus: quoniam in his naturam esse adparet, in illis conjecturam saepius fallacem, nulli satis custodita in mixturis concordia naturae ac repugnauro tia. Qua de re mox plura. L. 24. Non esset mellis auctoritas in pretio minor, quam laseris, ni ubique nasceretur. Illud ipsa fabricata sit natura: sed huic gignendo animal, ut diximus: in numeros ad usus, si quoties miscea
Prima propolis alvorum s de qua diximus in acu-
235쪽
a 31 leos & omnia infixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum mulcet, ulceraque iam desperantia in cicatricem cludit . Atellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non Sinai, jucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura. Faucibus, tonsillis, anginae , omnibusque oris desideriis utilissimum , arescentique in febribus linguae . Iam vero peri- .pneumonicis, pleuriticis decoctum. Item vulneribus, a serpente percus Sis. Et contra venena fungorum. IOParalyticis in mulso: quamquam suae mulso dotes constant. Mel auribus instillatur cum rosaceo: lendes & foeda capitis animalia necat. Usus despumati semper aptior: stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium creat, & oculis per se inutile aliqui arbitrantur. Rursus quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. Mellis causas, atque differentias, nationesque, & indicationem, in apium, ac deinde florum natura diximus, cum ratio operis dividi cogeret miscenda rursus, naturam rerum pernoScere δοvolentibus.
LI. In mellis operibus Zc aqua mulsa tractari debet. Duo genera ejus: Subitae ac recentis, alterum inveteratae. Repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in cibo aegrotantium levi,
236쪽
hoc est, alicae elutae: viribus recreandis, ore stomachoque mulcendo, ardore refrigerando. Frigidam enim utilius dari ventri molliendo , invenio apud auctores. Hunc potum bibendum aistosis: item animi humilis & praeparci, quos illi dixere micropsychos. Et est ratio subtilitatis immensae a Platone descendens: corpusculis rerum laevibus, scabri S, angulosis, rotundis, magis aut minus ad aliorum naturam accedentibus: ideo non eadem omnibus amararo aut dulcia esse. Sic & in lassitudine proniores esse ad iracundiam, & in siti. Ergo & haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore succo mitigatur . Lenit transitum spiritus , & molliores iacit meatus, ne scindant euntem redeuntemque . Experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque, tristitia & omnis animi impetus cibo mollitur. Ide
que observanda Sunt, quae non Solum Corporum me
dicinam , sed & morum habent. LII. Aqua mulsa & tussientibus utilis traditur, et o calefacta invitat vomitiones. Contra venenum psim- mythii salutaris, addito oleo. Item contra hyoscyamum, cum lacte maxime asinino, dc contra halica cabum, ut diximus. Infunditur & auribus, & genitalium fistulis. Vulvis imponitur cum pane molli, subitis tumoribus, luxatis, leniendisque omnibus . Inveteratae usum damnavere posteri , minus innocentem aqua minusque vino firmum. Longa tamen
237쪽
233 vetustate transit in vinum, ut constat inter omnes , stomacho inutilissimum , nervisque contra
LIIL Semper mulsum ex vetere vino utilissimum, facillimeque cum melle concorporatur , &quod in dulci numquam evenit. Ex austero factum non implet stomachum, neque ex decocto melle , minusque inflat, quod fere evenit. Adpetendi quoque revocat aviditatem cibi. Alvum mollit frigido potu, pluribus calido sistit. Corpora auget. Multi rosenectam longam mulsi tantum nutritu toleravere,
neque alio ullo cibo , celebri Pollionis Romilii
exemplo. Centesimum annum excedentem eum Di- . vus Augustus hospes interrogavit, quanam maxime ratione vigorem illum animi corporisque custodisset. At ille respondit intus mulso, foris oleo ς. Varro regium cognominatum morbum arquatum tradit, quoniam mulso curetur.
LIV. Metilites quo fieret modo ex musto &melle, docuimus in ratione vini. Saeculis jam fieri ronon arbitror hoc genus, inflationibus obnoxium. Solebat tamen inveteratum alvi causa dari in febre ritem articulario morbo, & nervorum infirmitate laborantibus, & mulieribus vini abstemiis. LV. Mellis naturae adnexa cera est: de cujus origine, bonitate, nationibus, suis diximus locis . Omnis autem mollit, calefacit, explet corpora: re-
238쪽
234cens melior. Datur in sorbitione dysentericis, faxit. que ipsi , in pulte alicae prius tostae. Adversatur lactis naturae : ac milii magnitudine decem grana cerae hausta non patiuntur coagulari lac in stomacho. Si inguen tumeat, albam ceram in pube fixisse
LVI. Nec hujus usus, quos mixta aliis praestat,
enumerare medicina possit e sicuti nec ceterorum , quae cum aliis prosunt. Ista, ut diximus, ingeniis Io constant. Non fecit cerotum, malagmata, emplastra, collyria, antidota , parens illa ac divina rerum artifex: ossicinarum haec, immo verius avaritiae Commenta sunt. Naturae quidem opera absoluta atque persecta gignuntur: paucis ex causa, non ex conjectura, rebus adsumptis, ut succo aliquo sicca temperentur ad meatus: aut corpore alio humentia, ad nexus. Scripulatim' quidem colligere ac miscere vires, non conjecturae humanae opus, sed impudentiae est . Nos nec Indicarum Arabicarumque mer-2Ocium, aut externi orbis adtingimus medicinas. Non placent remediis tam longe nascentia : non nobis
gignuntur: immo ne illis quidem, alioqui non venderent. Odorum causa, unguentorumque, & deliciarum, si placet, etiam superstitionis gratia eman tur, quoniam thure supplicamus & costo. Salutem
239쪽
23squidem sine istis posse constare, vel ob id probabimus, ut tanto magis sui delicias pudeat. LVII. 11. Sed medicina e foribus corona mentis que dc hortensiis, quaeque manduntur herbis, prosecuti, quonam modo frugum omittimus λ Nimirum& has indicare conveniat . In primis sapientissima animalium esse constat, quae fruge vescantur. Siliginis grana combusta, & trita in vino amineo, oculis illita epiphoras sedant: tritici vero serro combusta iis, quae frigus u Sserit, praesentaneo Sunt reme- IOdio. Farina tritici ex aceto cocta, nervorum contractionibus: cum rosaceo vero & fico sicca, myxisque decoctis, sursu res tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sextus Pomponius Praetorii viri pater, Hispaniae citerioris princeps, cum horreis suis ventilandis praesideret, correptus dolore podagrae ,
mersit in triticum sese super genua: levatusque Siccatis pedibus mirabilem in modum , hoc postea remedio usus est. Vis tanta est, ut cados plenos siccet . Paleam quoque tritici, vel hordei , calidam et oimponi ramicum incommodis experti jubent, quaque decoctae sunt aqua foveri. Est Jc in farre vermiculus teredini similis: quo cavis dentium cera incluso, cadere vitiati dicuntur, etiam si fricentur. Olyram arincam diximus vocari. Hac decocta fit medicamentum, quod AEgyptii atheram vocant, insantibus utilissimum: sed & adultos illinunt eo.
240쪽
LVIII. Farina ex hordeo & cruda & decocta ebl-
Iectiones, impetusque discutit, lenit, concoquitque. Decoquitur alias in mulsa aqua aut fico sicca . Iocineris doloribus cum posca concoqui opus est, aurcum vino . Cum vero inter coquendum discutiendumque cura est, tunc in aceto melius, aut in saece aceti, aut in cotoneis, pirisve decoctis. Ad multi pedarum morsus cum melle : ad serpentium , in aceto: & contra suppurantia, ad extrahendas sup- Q purationes, ex posca, addita resina & galla . Ad concoctiones vero, & ulcera Vetera, cum reSina. Ad duritias cum fimo columbarum, aut fico Sicca, aut cinere. Ad nervorum inflammationes, aut intestinorum, vel laterum, vel virilium dolores, cum papavere aut meliloto , & quoties ab ossibus caro recedit. Ad strumas cum pice & impubis pueri urina, cum oleo. Cum Graeco seno contra tumores
praecordiorum, vel in febribus cum melle vel adipe
O Suppuratis triticea farina multo lenior . Nervis cum hyoscyami succo illinitur: ex aceto & melle, lentigini. Leae, ex qua alicam fieri diximus, eff-cacior etiam hordeacea videtur: trimestris, mollior. Ex vino rubro ad scorpionum ictus tepida, & sanguinem exscreantibus: item arteriae. Tussi cum caprino sebo, aut butyro. Ex feno Graeco mollissima omnium. Ulcera manantia sanat, & sursures cor-
