Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

HISTOR. LIB. XXII. Σογ

Silvestrium essicacior vis est contra coxendicum &lumborum debilitatem. Ex iisdem decocta lentigines,& Aventium cutem corrigunt: si vero ad mellis erassitudinem decoquantur vel sativi, vitiligines nigras & lepras.emendant. Sativi quoque rumpunt

carbunculos impositi: panos strumas minuunt, aut maturant, cocti ex aceto: cicatricibus candidum colorem reddunt. Si vero caelesti aqua discoquantur, succus ille smegma fit: quo fovere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcera manantia, utilissimum. Io

Expedit ad lienem bibere, & cum melle menstruis haerentibus. Lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto imponuntur. Radix quoque in aqua decocta, urinas pellit. Medentur pecori cum chamaeleone herba decocti, aqua in potum collata. Sanant δέ c scabiem quadrupedum omnium, in amurca decocti, vel

utroque liquore postea mixto. Fumus crematorum culices necat.

LXXV. Irionem inter fruges sesamae similem esse diximus, & a Graecis erysimon vocari: Gal-ao Ii velam adpellant. Est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo, semine nasturtii. Utilissimum tussientibus cum melle , & in thoracis purulentis exscreationibus. Datur & regio morbo,& lumborum vitiis, pleuriticis, torminibus, coelia,

252쪽

, a C. PLINII NATUR.

eis. Illinitur vero parotidum & carcinomatum malis. Τestium ardoribus ex aqua, alias cum melle. Infantibus quoque utilissimum. Item sedis vitiis, &articulariis morbis, cum melle & fico. Contra venena etiam esca x potum. Μedetur & suspiriosis, item fistulis, cum avungia veteri, ita ne intus addatur.

LXXVI. Horminum semine ut diximus) cumino simile est, cetero porro, dodrantali altitudine. Duorum generum: alteri Semen nigrius, & oblona Ogum. Hoc ad Venerem stimulandam, & ad oculorum argema & albugines. Alteri candidius semen& rotundius. Utroque tuso extrahuntur aculei ex corpore, per se illito ex aqua: folia ex aceto im- pQ ita, panos per se vel cum melle discutiunt: item surunculos, priusquam capita faciant, omnesque acri

monias .

LXXVII. QuIn & ipsae frugum pestes in aliquo sunt usu. Infelix dictum est a Virgilio lolium.

Hoc tamen molitum, ex aceto coctum, imposituminetoque, sanat impetigines, celerius, quo saepius mutatum est. Medetur & podagris, aliisque doloribus, ex oxymelite. Curatio haec a ceteris differt. Aceti sextario uno dilui mellis uncias duas justum est: ita temperatis sextariis tribus, decocta farina lolii sextariis duobus usque ad crassItudinem, calidumque ipsum imponi dolentibus membris. Eadem farina extrahit ossa fracta.

253쪽

HISTOR. LIB. XXII.

LXXVIII. Miliaria adpellatur herba, quae necat millum. Haec trita, ct cornu cum vino inissa, podagras jumentorum dicitur Sanare. LXXIX. Bromos semen est spicam serentis herbae: nascitur inter vitia segetis, avenae genere: solio dc stipula triticum imitatur. In cacuminibus dependentes parvulas velut locustas habet. Semen utile ad cataplasmata, atque hordeum, & similia. Pro-ῆest tussientibus Succus. LXXX. Orobanchen adpellavimus necantem er- Iovum dc legumina: alii cynomorion eam adpellant, a similitudine canini genitalis: cauliculus est sine sanguine, foliis rubens. Estur dc per se, & in patinis cum tenera est decocta. LXXXI. Et leguminibus innascuntur bestiolae venenatae, quae manus pungunt, & periculum vitae adserunt, solipugarum generis . Adversus has omnia eadem medentur, quae contra araneos & phalangia demonstrantur. Et frugum quidem haec sunt in usu

medico. 2

LXXXII. Ex iisdem fiunt dc potus, Σythum in AEgypto, celia & ceria in Hispania, cervisia dc plura genera in Gallia, aliisque provinciis; quorum

omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. Nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad vini transire mentionem, atque a vite ordiri medici

nas arborum.

254쪽

C. PLINII SECUNDINATURALIS

HISTORIAE

LIBER XXIII.

Medicinae ex arboribus cultis.

I. ΡEk, ei, eerealium in medendo quoque na

tura est, omniumque , quae ciborum aut florum ,

odorumve gratia proveniunt supina tellure . Non cessit his Pomona, partesque medicas & pendentibus dedit, non contenta protegere, arborumque alere umbra, quae diximus: immo velut indignata plus auxilii inesse his , quae longius a caelo abessent , quaeque postea coepissent. Primum enim homini cibum fuisse inde , & sic inducto caelum spectare , pascique & nunc ex se posse sine frugibus.

II. Ergo hercule artes in primis dedit vitibus,

255쪽

C. PLINII NATUR. &c.

23 et non contenta delicias et Iam, & odores, atque unguenta, omphacio, & cenanthe, ac massari, quae suis locis diximus, in nobiliter instruxisse. o Pluri mum, inquit, homini voluptatis ex me est. Ego is succum vini: liquorem olei gigno. Ego palmas & poma , totque varietates: neque ut tellus , , , omnia per labores, aranda tauris, terenda areis, is deinde saxis, ut quando, quantove opere cibi fiant λ At ex me parata omnia, nec curvo laboranda , is sed sese porrigentia ultro: & si pigeat attinge- Iori re, etiam cadentia . Certavit ipsa secum, plusque utilitatis causa genuit etiam, quam voluptatis.

III. Folia vitium & pampini capitis dolores, inflammationesque corporum mitigant cum polenta . Folia per se ardores stomachi ex aqua frigida: cum farina vero hordei , articularios morbos. Pampini triti & impositi, tumorem omnem siccant. Succus eorum dysentericis infusus medetur. Lacrymas vitium, quae veluti gummis' est, lepras & lichenas,& psoras nitro ante praeparatas sanat. Eadem cum et

oleo saepius pilis illitis , psilothri effectum habet ,

maximeque quam virides accensae vites exsudant :qua & verrucae tolluntur. Pampini sanguinem ex

256쪽

M, C. PLINII NATUR.

vulnerum sanguinem Sistunt, ipsumque vulnus conglutinant. Vitis albae viridis tu sat succo impetigines tolluntur. Cinis sarmentorum vitiumque dc vinaceorum , condylomatis & sedis vitiis medetur ex aceto: item luxatis & ambustis, & lienis tumori, cum rosaceo & ruta dc aceto. Item igni sacro ex vino

citra oleum adspergitur , dc intertrigini : & pilos

absumit. Dant dc bibendum cinerem sarmentorum ad lienis remedia aceto conspersum, ita ut bini cyaxo thi in tepida aqua bibantur; utque, qui biberit, in

lienem jaceat. Claviculae ipsae, quibus repunt vites , tritae dc ex aqua potae , sistunt vomitionum consuetudinem . Cinis vitium cum axungia vetere contra tumores proficit , fistulas purgat , mox dc

persanat: item nervorum dolores frigore ortos, contractionesque: contusas vero partes cum oleo, carnes excrescentes In ossibus cum aceto dc nitro, scorpionum dccanum plagas cum oleo. Corticis per se cinis combustis pilos reddit. et o IV. omphacium qua fieret ratione incipientis uvae pubertate , in unguentorum loco docuimus . Nunc ad medicinam de eo pertinentia indicabimus. Sanat ea, quae in humido Sunt ulcera, ut oris, ton sillarum, genitalium . oculorum claritati plurimum consert. Scabritiae genarum, ulceribusque angulo rum, nubeculis, ulceribus quacumque in parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus purulente li-

257쪽

HISTOR. LIB. XXIII.

mosis . Mitigatur vehementia ejus melle aut passo. Prodest & dysentericis, sanguinem exscreantibus , anginis. V. omphacio cohaeret oenanthe, quam vites silvestres serunt, dicta a nobis in unguenti ratione. Laudatissima in Syria, maxime circa Antiochiae &Laodiceae montes : & ex alba vite refrigerat , adstringit, vulneribus inspergitur, stomacho illinitur, utilis urinae, jocineri, capitis doloribus, dysenteri cis. Contra fastidia obolo ex aceto pota . Siccat Iomanantes capitis eruptiones , essicacissima ad vitia quae sunt in humidis: ideo & oris ulceribus, & verendi S, ac sedi cum melle & croco . Alvum sistit. Genarum scabiem emendat, oculorumque lacrymationes, ex vino stomachi dissolutionem: ex aqua frigida pota sanguinis exscreationes . Cinis ejus ad

collyria, & ad ulcera purganda, & paronychia, di

pterygia , probatur. Uritur in furno , donec panis percoquatur . Massaris odoribus tantum gignitur :omniaque ea aviditas humani ingenii nobilitavit, ra- et opere festinando. VI. I. Maturescentium autem uvae vehementiores nigrae, ideoque vinum ex his minus jucundum: suaviores albae , quoniam e translucido facilius accipitur aer. Recentes stomachum , & spiritus inflatione alvum turbant δ: itaque in febri damnantur , a) spiritum insant, alvumq&e t.

258쪽

utique largiores. Gravedinem enim capiti, morbumque lethargicum faciunt. Innocentiores, quae decerptae diu pependere: qua ventilatione etiam utiles fiunt stomacho, aegrisque. Nam & refrigerant leviter & fastidium auserunt. VII. Quae autem in vino dulci conditae suere ,

caput tentant. Proximae sunt pensilibus in palea servatae. Nam in vinaceis servatae, & caput, & vesicam, & stomachum infestant. Sistunt tamen alvum, Io sanguinem exscreantibus utilissimae . Quae vero in musto suere, pejorem vim etiamnum habent, quam quae in vinaceis. Sapa quoque stomacho inutiles facit. Saluberrimas putant medici in caelesti aqua servatas, etiamsi minime jucundas: sed voluptatem earum in stomachi ardore sentiri , & in amaritudine jecoris, fellisque vomitione in choleris: hydropicis, cum ardore febrium aegrotantibus. At in ollis servatae, &os, dc stomachum, & aviditatem excitant. Paulo tamen graviores existimantur fieri vinaceorum

sto halitu . Uvae florem in cibis si edere gallinacei ,

uvas non attingunt.

VIII. Sarmenta earum , in quibus acini fuere , adstringendi vim habent, essicaciora ex ollis. IX. Nuclei acinorum eamdem vim obtinent. Hi unt, qui in vino capitis dolorem faciunt. Tosti tritique stomacho utiles sunt. Inspergitur farina eorum, polentae modo, potioni, dysentericis, ct coeliacis ,

259쪽

HISTOR. LIB. XXIII.

2IIdc dissoluto stomacho. Decocto etiam eorum severe psoras dc pruritum utile est. X. Vinacei per se minus capiti aut vesicae nocent, quam nuclei: mammarum inflammationi triticum sale utiles. Decoctum eorum veteres dysentericos dc coeliacos juvat, & potione, & sotu. XI. Uva theriace , de qua suo loco diximus ,

contra serpentium ictus estur. Pampinos quoque ejus edendos censent, imponendosque, vinumque & acetum ex his factum auxiliarem contra eadem vim I Ohabet. XII. Uva passa, quam a Staphida vocant, Stomachum, ventrem dc interanea tentaret, nisi pro remedio in ipsis acinis nuclei essent: iis exemptis vesicae utilis habetur: dc tussi, alba utilior. Utilis &arteriae dc renibus: sicut ex his passum privatim e serpentibus contra haemorrhoida potens. Testium in. flammationi cum farina cumini, aut coriandri imponuntur: item carbunculis, articulariis morbis, sine

nucleis tritae cum ruta e .se Vere ante vino ulcera et Q

oportet. Sanant epinyctidas, & ceria: &- dysenteriam cum suis nucleis. Et in oleo coctae gangraenis illinuntur cum cortice raphani & melle . Podagris dc unguium mobilibus cum panace , dc per se ad purgandum Os caputquo, cum pipere commandu

cantur.

260쪽

αιε C. PLINII NATUR.

XIII. Astaphis agria, sive staphis, quam uvam taminiam aliqui vocant falso: suum enim genus habet, cauliculis nigris, rectis, foliis labruscar: fert solliculos verius, quam acinos, virides, similes ciceri: in his nucleum triangulum. Maturescit cum vindemia: nigrescitque, cum taminiae rubentes nOrimus acinos, sciam que illam in apricis nasci, hanc non nisi in opacis. His nucleis ad purgationem uti non cenSuerim, propter ancipitem stran-ro gulationem: nec ad pituitam oris siccandam, fauces

enim laedunt. Phthiriasi caput & reliquum corpus liberant triti, facilius admixta sandaracha: item pruritu, & psoris . Ad dentium dolores decoquuntur

in aceto, ad aurium vitia, rheumatismum cicatri- Cum, ulcerum manantia. Flos tritus in vino contra serpentes bibitur: semen enim abdicaverim, propter nimiam vim ardoris. Quidam eam pituitariam vocant, & plagis serpentium utique illinunt. XIV. Labrusca quoque oenanthen fert, satis di- Octam, quae a Graecis ampelos agria adpellatur, spissis & candicantibus soliis, geniculata, rimoso cortice: fert uvas rubentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant, & varos: coxendicum &lumborum vitiis tusae, cum soliis & succo prosunt. Radix decocta in aqua, pota in vini Coi cyathis duobus, humorem alvi ciet: ideo hydropicis datur. Hanc potius crediderim esse, quam Vulgus uvam

SEARCH

MENU NAVIGATION