장음표시 사용
271쪽
etsi reum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. Et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum utile esse ab armorum equitandi e lassitudine praecipientium: atque ut reliqua omittamus, etiam e junipero. Et quis satius censeat, absinthi te vino utendum potius, quam absinthio ipso ρ In reliquis omittetur & palmeum ,
capiti noxium, ventrique tantum molliendo, dc sanguinem exscreantibus non inutile. Fictilium non potest videri, quod bion adpellavimus, cum sit in xo eo sola pro arte festinatio. Prodest stomacho disso- Iuto , aut cibos non perficienti, praegnantibus, desectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus, ischia dicis. In pestilentia quoque ac peregrinationibus, vim magnam auxiliandi habere dicitur. XXVII. Vini etiam vitium transit in remedia .
Aceto summa vis est in refrigerando , non tamen minor in discutiendo: ita fit ut infusum terrae spumet. Dictum est saepius, diceturque quoties cum aliis prosit. Per se haustum fastidia discutit , singultus rocohibet, sternutamenta olfactu. Vim in balineis aestus arcet, si contineatur ore . Quin & cum aqua bibitur. Multorum stomacho utiliter gargarigatur :cum eadem convalescentium & a solis ardoribus .
Oculis quoque illo modo saluberrimum fotu . Medetur potae hirudini. Item lepris, furfuribus, ulceribus manantibus, canis morsibus, scorpionum ictibus, sco.
272쪽
Iopendra ruin, muris aranei, contraque Omnium aculeatorum venena & pruritus. Item contra multi pedar morsum. Calidum in spongia, adjecto sulphuris sextante sextariis tribus aceti, aut hyssopi fasesculo, medetur sedis vitiis. In sanguinis fluxione post excisos, & omni alia , foris in spongia impositum , intus potum cyathis binis quam acerrimum. Conglobatum utique sanguinem discutit. Contra lichenas &bibitur, & imponitur. Sistit alvum , & rheumatis-xo mos interaneorum infusum: item procidentia sedis, vulvaeque. Tussim veterem inhibet, & gutturis rheumatismos, orthopnceam, dentium labefactationem . Vesicae nocet, nervorumque infirmitatibus. Nesciere medici, quantum contra aspidas polleret. Nuper ab aspide calcata percussus utrem aceti seren S, quoties
deposuisset, sentiebat ictum, alias illaeso similis. Intellectum ibi remedium est , potuque SuccurSum . Neque altero os colluunt venena exsugentes. In totum domitrix vis haec non ciborum modo e St , Ve-eto rum & rerum plurimarum. Saxa rumpit insusum , quae non ruperit ignis antecedens. Cibos quidem &Sapores non alius magis Succus commendat aut excitat: in quo usu mitigatur usto pane, aut cum vino: vel accenditur pipere ac lasere: utique sale compescitur . Non est praetereundum in eo exemplum
ingens. Siquidem M. Agrippa supremis suis annis conflictatus gravi morbo pedum, cum dolorem eum
273쪽
perpeti nequiret, unius medicorum portentosa scientia, ignorante Divo Augusto, tanti putavit usu pedum Sensuque Omni carere, dummodo & dolore illo careret , demersis in acetum calidum cruribus in acerrimo impetu morbi. XXVIII. 1. Acetum scillinum inveteratum ma gis probatur. Prodest, super ea quae diximuS, acescentibus cibis: gustatum enim discutit poenam eam.
Et his, qui jejuni vomunt: callum enim saucium facit, ac stomachi: odorem oris tollit , gingivas ad- rostringit, dentes firmat, colorem meliorem praestat. Tarditatem quoque aurium gargarizatione purgat , & transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter exacuit. Comitialibus, melancholicis , vertiginosis , vulvarum strangulationibus, percussis, aut praecipitatis, & ob id sanguine conglobato, nervis infirmis, renum vitiis perquam utile. Cavendum exulceratis.
XXIX. Oxymeli antiqui ut Dieuches tradit
hoc modo temperabant : mellis minas decem , aceti veteris heminas quinque, salis marini pondo libram et o& quadrantem, aquae marinae Sextarios quinque pariter coquebant, decies deservescente cortina, atque ita diffundebant, inveterabantque. Sustulit totum id Asclepiades, coarguitque. Nam etiam in se-bribus dabant. Prosuisse tamen fatentur contra Serpentes, quas sepas vocant, & contra meconium, ac
viscum: & anginis calidum gargarizatum, & auri-
274쪽
bus, & oris gutturisque desideriis, quae nunc omnia Oxat me contingunt: id sale & aceto recente essicacius est.
XXX. Vino cognata res sapa est, musto decOcto, donec tertia pars supersit. Ex albo hoc melius. Usus contra cantharidas, buprestim , pinorum erucas, quas pityocampas vocant, Salamandras, &contra mordentia venenata . Secundas partusque emortuos trahit, cum bulbis potum. Fabianus au-xo ctor est, venenum esse, si quis jejunus a balineis
XXXI. Consequens horum est vini faex, cujusque generis. Ergo vini saeci tanta vis est, ut descendentes in cupas enecet. Experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu exstinguatur, periculum denuntians. Illota miscetur medicamentis. Cum iridis vero pari pondere, eruptionibus pituitae illia nitur: & sicca vel madida contra phalangia, & testium mammarumque inflationes', vel in quacumque 2 o parte corporis. Item cum hordeacea farina: & thuris polline in vino decocta crematur & siccatur . Experimentum est legitime coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. Celerrime exanimatur, loco non incluso condita. Crematio ei multum virium adjicit. Utilissima est ad compescendos li
275쪽
chenas sursuresque cum fico decocta. Sic & lepris& ulceribus manantibus imponitur . Fungorum naturae contraria est pota, Sed magis cruda. Oculorum medicamentis cocta & lota miscetur. Me detur illita & testibus, & genitalibus. In vino autem adversus strangurias bibitur. Cum exspiravit quoque, lavandis corporibus & vestibus utilis: tuncque usum acaciae habet. XXXII. Farx aceti pro materia acrior SIt necesse est, multoque magis exulceret. Resistit suppu- Iorationum incrementis: stomachum, interanea, Ventrem illita adjuvat. Sistit earum partium rheuma tismos, & mulierum menses. Panos discutit nondum exulceratos, ct anginas: sacros ignes cum Cera. Mammas lactis sui impatientes eadem exstinguit. Ungues scabros aufert. E serpentibus contra cera stas validissima cum porenta. Cum melanthio autem contra crocodili morsus, ct canis. Et haec cremata ampliat vires. Tunc addito lentiscino oleo illita una nocte rusat capillum . Eadem ex aqua in linteolo et o adposita, vulvas purgat.
XXXIII. Sapae faece ambusta sanantur, melius addita lanugine arundinis. Eadem faece decocta potaque, tusses veteres. Decoquitur in patinis cum sale & adipe ad tumorem quoque maxillarum &
XXXIV. 3. Olearum proxima auctoritas intel-
276쪽
ligitur. Folia earum vehementissime adstringunt , purgant, sistunt. Itaque commanducata imposita ulceribus medentur , ct capitis doloribus illita cum oleo . Decoctum eorum cum melle his, quae medici usserint, gingivarum inflammationibus, paronychiis, sordidisque ulceribus, & putrescentibus. Cum melle profluvium sanguinis e nervosis partibus cohibet. Succus eorum carbunculantibus circa oculos ulceribus & pusulis , procidentique pupillae essicax r Q quapropter in collyria additur. Nam & veteres lacrymationes sanat, & genarum erosiones. Exprimitur autem succus tu sis, adfuso vino & aqua caelesti, siccatusque in pastillos digeritur. Sistit menses in lana admotus vulvae. Utilis & sanie manantibus. Item condylomatis, ignibus sacris, quaeque serpunt ulcera, epinyctidi. XXXV. Eosdem & flos earum habet effectus . Uruntur & cauliculi florescentes , ut spodii vicem cinis praestet : vinoque infuso iterum uritur. Sup- ψ purationes & panos illinunt cinere eo, vel soliis tusis cum melle, oculos vero cum polenta . Succus fruticis recentis accensi distillans sanat lichenas, furfures, manantia ulcera. Nam dc lacryma, quae ex arbore ipsa distillat, AEthiopicae maxime oleae, mirari satis non est repertos, qui dentium dolores illinendos censerent, venenum esse praedicantes, at
que etiam in oleastro quaerendum . E radice oleae quam
277쪽
273 quam tenerrimae cortex derasus , in melle crebro gustatu medetur sanguinem rejicientibus, & suppurata extussientibus . Ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat: extrahitque fistulis vitia , & ipsas
XXXVI. olivae albae stomacho utiliores, ventri
minus. Praeclarum habent, antequam condiantur , usum recentes per se cibi modo devoratae. Medentur enim arenosae urinae, item dentibus carnem mandendo attritis, aut convulsis. Nigra oliva stomacho roinutilior, ventri facilior, capiti & oculis non convenit. Utraque ambustis prodest trita & illita . Sed nigra commanducatur, & protinus ex ore imposita, pusulas gigni prohibet. Colymbades sordida ulcera purgant, inutiles dissicultatibus urinae. XXXVII. De amurca poteramus videri satIs dixisse, Catonem secuti: sed reddenda medicinae quoque est. Gingivis & oris ulceribus, dentium stabilitati essicacissime subvenit. Item ignibus sacris infusa, & his, quae serpunt. Pernionibus nigrae oli- et ovae amurca utilior: item infantibus fovendis. Albae vero, mulierum vulvae in lana admovetur. Multo autem omnis amurca decocta essicacior. Coquitur in Cyprio vase ad crassitudinem mellis. Usus ejus cum aceto, aut vino vetere, aut mulso, ut quaeque causa exigat, in curatione oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum.. Vulne-
278쪽
aeibus in linteolis imponitur, luxatis in lana: ingens
hic usus, utique inveterato medicamento: tale enim fistulas sanat . Infunditur sedis, genitalium, vulvae exulcerationi. Illinitur vero podagris incipientibus: item articulariis morbis. Si vero cum omphacio re- . coquatur ad mellis crassitudinem, casuros dentes extrahit . Item jumentorum scabiem, cum decocto lupinorum, & chamaeleone herba, mire sanat. Cruda amurca podagras foveri utilissimum.1o XXXVIII. 4. Oleastri soliorum eadem natura . Spodium e cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. Sedat & inflammationes oculorum, purgat ulcera, alienata explet, excrescentia leniter erodit, siccatque, & ad cicatricem perducit: cetera, ut in oleis. Peculiare autem, quod folia decoquuntur ex
melle, dc dantur cochlearibus contra Sanguinis exscreationes. Oleum tantum acrius, emcaciusque: &de eo os quoque colluitur ad dentium firmitatem .
Imponuntur solia & paronychiis, & carbunculis, &ao contra omnem collectionem cum vino: iis vero, quae purganda sunt, cum melle . Miscentur oculorum
medicamentis, & decoctum soliorum, & succus oleastri. Utiliter etiam auribus instillatur cum melle, vel si pus effluat. Flore oleastri condylomata illinuntur, & epinycti des. Item cum farina hordeacea venter, in rheumatismo: cum oleo, capitis dolores. Cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi de-
279쪽
eocli, dc cum melle impositi comprimunt. Ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt alvum . Tosti autem & cum melle triti, nomas repurgant, carbun
XXXIX. olei naturam causasque abunde diximus. Ad medicinam ex olei generibus haec pertinent . Utilissimum esse omphacium, proxime viride. Praeterea quam maxime recens, nisi cum vetustissimum quaeritur, tenue, odoratum, quodque non mordeat, e diverso quam in cibos eligitur. Ompha- Iocium prodest gingivis. Si contineatur in ore, colorem dentium custodit magis, quam aliud : sudores cohibet. XL. oenanthino idem est effectus, qui rosaeeo.
Omni autem oleo mollitur corpus, vigorem dc robur accipit: stomacho contrarium. Auget ulcerum incrementa. Fauces exasperat, di venena omnia hebetat, praecipue psimmythii, & gypsi, in aqua mulsa, aut ficorum siccarum decocto potum: contra me conium, ex aqua e contra cantharidas, buprest in , aQsalamandras, pityocampas: per se potum, redditumque vomitionibus, contra omnia supra dicta. Et lassitudinum perfrictionumque refectio est . Tormina calidum potum cyathis sex , magisque ruta simul decocta pellit. Item ventris animalia. Solvit alvum heminae mensura, cum vino dc calida aqua potum, aut ptisanae succo . Vulnerariis emplastris utile .
280쪽
276 Faciem purgat. Bubus insusum per nares, donec ru-ctent, inflationem sedat. Vetus autem magis excal facit corpora, magisque discutit sudores. Duritias magis diffundit. Lethargicis auxiliare, & inclinato morbo . Oculorum claritati confert aliquid , cum portione mellis acapni. Capitis doloribus remedium est. Item ardoribus in febri cum aqua: & si vetusti non si troccasio, decoquitur, ut vetustatem re praesentet.1o XLI. Oleum cicinum bibitur ad purgationes ventris cum pari caldae mensura. Privatim dicitur purgare praecordia . Prodest & articulorum morbis , duritiis omnibus, vulvis, auribus, ambustis. Cum Cinere vero muricum, sedis inflammationibus, item pSOrae. Colorem cutis commendat, capillumque sertili natura evocat . Semen ex quo fit , nulla animans attingit. Et lychnia ex uva fiunt , claritatis praecipuae . Ex oleo lumen obscurum propter nimiam pinguitudinem. Folia igni sacro illinuntur ex aceto: ao per se autem recentia mammis & epiphoris. Eadem decocta in vino inflammationibus , cum polenta &croco : per se autem triduo imposita faciem purgant . XLII. Oleum amygdalinum purgat, mollit corpora, cutem erugat, nitorem commendat, varos cum melle tollit e facie. Prodest & auribus, cum
