Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

HISTOR. LIB. XXIII.

277 vermiculosque in his necat, & gravitatem auditus discutit, sonos incertos & tinnitus, obiter capitis dolores, dc oculorum. Medetur furunculis, & a sole ustis cum cera . Ulcera manantia & furfures cum vino expurgat : condylomata cum meliloto . Per se vero capiti illitum, somnum allicit. XLIII. Oleum laurinum utilius, quo recentius,

quoque viridius colore . Vis ejus ex calfactoria , &ideo paralyticis, spasticis, ischi adicis, sugillatis, capitis doloribus, inveteratis distillationibus, auribus, Io in calyce Punici calfactum illinitur. XLIV. Similis & myrtei olei ratio: adstring It, indurat: medetur gingivis, dentium dolori, dysen

teriae, vulvae exulceratae, vesicis, ulceribus vetustis vel manantibus , cum squama aeris & cera . Item eruptionibus, ambustionibus. Attrita sanat, & furfures, ct rhagadas condylomata, articulos luxatos, odorem gravem corporis . Adversatur cantharidi , bu presti, aliisque malis medicamentis, quae exulce

rando nocent. 2o

XLV. Chamarmyrsinae, sive oxymyrsinae eadem natura. Cupressinum oleum eosdem effectus habet, quos myrteum . Item citreum . E nuce vero juglande, quod caryinum adpellavimus, alopeciis utile est,& tarditati aurium insusum. Item capitis dolori illitum. Ceterum iners & gravi sapore. Enimvero

si quid in nucleo putridi sterit, totus modus depe-

282쪽

Y12 C. PLINII NATUR.

Yit . Ex Cnidio grano factum, eamdem vIm habet,

quam cicinum . E lentisco factum, utilissimum acopo est. Idemque proficeret aeque ut rosaceum, ni durius paulo intelligeretur . Utuntur eo & contra nimios sudores, papulasque sudorum . Scabiem iumentorum efficacissime sanat. Balaninum oleum re

purgat varos, furunculos, lentigines, gingivas. XLVI. Cypros qualis esset, & quemadmodum

ex ea fieret oleum docuimus. Natura ejus excalsaxo cit, emollit nervos. Folia stomacho illinuntur: &vulvae concitatae Succus quoque eorum adponitur . Folia recentia commanducata , ulceribus in capite manantibus, item oris medentur , collectionibus , condylomatis. Decoctum soliorum ambustis & luxatis prodest. Ipsa rufant capillum tusa, adjecto struthei mali succo . Flos capIlIs dolores sedat Cum aceto illitus. Idem combustus In cruda olla nomas sanat & putrescentia ulcera per se, vel cum melle. Odor floris olet, qui somnum facit. Adstringit Lo gleucinum , & refrigerat, eadem ratione qua &oenanthinum.

283쪽

HISΤΟ R. LIB. XXIII.

279nes omnes duritiasque lenit . Sanguinem densari prohibet, ulcera purgat: auribus, capitis doloribus, tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. Adversatur aconito ex lacte potum. Febres cum horrore venientes perunctis leviores facit. Utendum tam ea modico, quoniam adurit, augetque vitia non serva

to temperamento.

XLVIII. Malobathri quoque naturam & genera

exposuimus. Urinam ciet. oculorum epiphoris vino expressum utilissime imponitur. Item frontibus, rodormire volentibus: essicacius, si & nares illinantur: aut si ex aqua bibatur . oris & halitus suavitatem commendat linguae subditum folium, sicut & vestium odorem interpositum. XLIX. Hyoscyaminum emolliendo utile est , nervis inutile. Potum quidem cerebri motus facit. Therminum e lupinis emollit , proximum rosaceo. effectum habens. Narcissi num dictum est cum suos ore. Raphaninum phthiriases longa valetudIne contractas tollit, scabritiasque cutis in facie emendat ia 2 Sesaminum aurium dolores sanat , & ulcera , quae serpunt, & quae cacoethe vocant. Lirinon, quod &Phaselinum & Syrium vocavImus , renibus utisissimum est: sudoribusque evocandis, vulvae molliendae, concoquendoque intus. Selgiticum nervis utile esse

diximus, sicut herbaceum quoque, quod Iguvini circa Flaminiam viam vendunt.

284쪽

Lgo C. PLINII NATUR.

L. Elaeo meli, quod in Syria ex ipsis oleIs manare diximus, sapore melleo, non Sine nauSea, alvum solvit : bilem praecipue detrahit, duobus cyathis in hemina aquae datis: qui bibere, torpescunt,

excitanturque crebro . Potores certaturi praesumunt ex eo cyathum unum. Pissino oleo usus ad tussim&R quadrupedum scabiem e St.

LI. A vitibus oleisque proxima nobilitas palmis:

inebriant recentes: capitis dolorem adserunt: minus, xo siccae: nec, quantum videtur, utiles stomacho: tussim exasperant, corpus alunt. Succum decoctarum antiqui pro hydromelite dabant aegris ad vires recreandas, sitim sedandam, in quo usu praeferebant Τhebaicas. Sanguinem quoque exscreantibus utiles, in cibo maxime. Illinuntur caryotae stomacho, Vescae, ventri, intestinis, cum cotone is & cera &croco . Sugillata emendant. Nuclei palmarum cremati in fictili novo, cinere toto spodii vicem efficiunt, miscenturque collyriis, ct callibi ephara saxo ciunt addito nardo. LII. s. Palma, quae seri myrobalanum, probatissima in .Hgypto, ossa non habet reliquarum modo in balanis. Alvum & menses ciet in vino austero, & vulnera conglutinat. LIII. Palma elate, sive spathe, medicinae con- έ μ. passim ad

285쪽

HISTOR. LIB. XXIII.

lari germina, folia, corticem. Folia imponuntur

praecordiis, stomacho, jocineri, ulceribus, quae serpunt, cicatrici repugnantia. PSoras cortex ejus te ner cum resina & cera sanat diebus xx. Decoquitur & ad testium vitia. Capillum denigrat sussi tu, partus extrahit. Datur bibendus renum vitiis, &vesicae, & praecordiorum: & capiti, & nervis inimicus . Vulvae ac ventris fluxiones sistit decoctum eius. Item cinis ad tormina potus in vino albo, in vulvarum vitiis effcacissimus. IoLIV. 6. Proximae varietates generum medicinarumque, quae mala habent. Ex his verna, acerba, stomacho inutilia sunt: alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. Cocta meliora. Cotonea cocta Suaviora. Cruda tamen, dumtaxat matura, prosunt Sanguinem exscreantibus ac dysentericis, cholericis, coeliacis. Non idem prosunt decocta, quoniam amittunt constringentemfillam vim succi . Imponunturdi pectori in febris ardoribus: & tamen decoquuntur in aqua caelesti, ad eadem, quae supra scripta et osunt. Ad stomachi autem dolores cruda decoctavo cerati modo imponuntur. Lanugo eorum carbunculos sanat. Cocta in vino, & illita cum cera, alopeciis capillum reddunt. Quae ex his cruda in melle condiuntur, alvum movent. Mellis autem suavitati

multum adjiciunt, stomachoque utilius id faciunt . Quae vero in melle condiuntur cocta , quidam ad

286쪽

dis, C. PLINII NATUR.

stomachi vitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo . Succus crudorum lienibus , orthopnoicis hydropicis prodest. Item mammis, condylomatis , varicibus. Flos & viridis ct siceus inflammationibus oculorum, exscreationibus sanguinis, mensibus mulierum. Fit & succus ex his mitis, cum vino dulci tusis, utilis & coeliacis & jocineri. Decocto quoqucteorum foventur, si procidant vulvae ct interanea . Fit & oleum ex his, quod melinum vocavimus ,ro quoties non fuerint in humidis nata . Ideo utilissima, quae ex Sicilia veniunt. Minus utilia struthia, quamvis cognata. Radix eorum circumscripta terra manu sinistra capitur , ita ut qui id faciet , dicat quae capiat, & cujus causa: sic ad alligata strum is

medetur.

LV. Μelimela & reliqua dulcia, stomachum &

ventrem solvunt, siticulosa, aestuosa e sed nervos

non laedunt. Orbiculata sistunt alvum, & vomitiones, urinas cient. Silvestria mala similia sunt veret O nis acerbis, alvumque sistunt. Sane in hunc usum immatura opus sunt. LVI. Citrea contra venenum in vino bibuntur, vel ipsa, vel semen. Faciunt oris suavitatem, decocto eorum colluti, aut Succo expresso. Horum Semen edendum praecipiunt in malacia praegnantibus: ipsa vero contra infirmitatem stomachi, sed non nisi ex aceto facile manduntur.

287쪽

HISTOR. LIB. XXIII. et g

LVII. Punici mali novem genera nunc iterare supervacuum. Ex his dulcia, quae apyrina alio nomine adpellavimus, Stomacho inutilia habentur, infationes pariunt, dentes gingivasque laedunt. Quae vero ab his sapore proxima vinosa diximus, parvum nucleum habentia, utiliora paulo intelliguntur. Alvum sistunt, ct stomachum, dumtaxat pauca, citraque satietatem. Sed haec minime danda, quamquam omnino nulla, in febri, nec carne acinorum utili nec succo . Caventur aeque vomitionibus, ac bi- Icilem rejicientibus. Uvam in his, ac ne mustum quidem , sed protinus vinum aperuit natura . Utrum que asperiore cortice. Hic ex acerbis In magno usu. Vulgus coria maxime perficere illo novit: ob id malicorium adpellant medici. Urinam cieri eodem monstrant: mixtaque galla in aceto decoctum, mobiles dentes stabilire . Expetitur gravidarum malaciae, quoniam gustatu moveat infantem. Dividitur malum, caelestique aqua madescit ternis sere diebus. Hare bibitur frigida coeliacis, & sanguinem eΣscre- 2o

LVIII. Ex acerbo fit medicamentum, quod Stomatice vocatur, utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum caligini: pterygiis, genitalibus, &his, quas nomas vocant, & quae in ulceribus excrescunt. Contra leporem marinum hoc modo: acinis

detracto cortice lusis, succoque decocto ad tertias,

288쪽

iri C. PLINII NATUR.

cum croci, & aluminis scissi, myrrhae, mellis Attici selibris. Alii & hoc modo faciunt: Punica acida

multa tunduntur: Succus in cacabo novo coquitur

mellis crassitudine, ad virilitatis & sedis vitia, &omnia, quae Lycio curantur, aures purulenta S, epiphoras incipientes, rubras maculas. In manibus rami Punicorum serpentes fugant. Cortice Punici ex vino decocti & impositi, perniones sanantur. Contusum malum ex tribus heminis vini, decoctum adao heminam, tormina dc taenias pellit. Punicum in olla nova, cooperculo inlito, in furno exustum, &Contritum, potumque in vino, sistit alvum, discutit

tormina.

LIX. Primus pomi hujus partus florere IncIpientis, cytinus vocatur Graecis, mirae observationis multorum experimento. Si quis unum ex his, solutus vinculo omni cinctus dc calceatu&, atque etiam anuli, decerpserit duobus digitis, pollice & quarto sinistrae manus, atque ita lustratis levi tactu oculis, et o mox in os additum devoraverit, ne dente contingat, adfirmatur nullam oculorum imbecillitatem passurus eo anno. Iidem cytini siccati tritique, carnes excrescentes cohibent: gingivis & dentibus medentur rvel si mobiles sint, decocto succo . Ipsa corpuscula trita, ulceribus, quae serpunt putrescunt ve, illi nuntur. Item oculorum inflammationi intestinorumque: dc laxe ad omnia, quae cortices malorum. Adversantur scorpionibus.

289쪽

HISTOR. LIB. XXIII.

et 83 LX. Non est satis mirari curam diligentiamque

priscorum, qui omnia scrutati, nihil intentatum reliquere. In hoc ipso cytino flo Sculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quOS bala ustium vocari diximus. Hos quoque ergo experti invenerunt scorpionibus adversari. Sistunt potum enses seminarum: sanant oris ulcera, & tonsillas, uvam, Sanguinis exscreationes, ventris & stomachi solutiones, genitalia, ulcera quacumque in parte

manantia. Siccavere etiam, ut sic quoque experi- ararentur, inveneruntque lusorum farina dysente ricosa morte revocari , alvum sisti . Quin & nucleos ipsos acinorum experiri non piguit. Tosti lusique stomachum juvant, cibo aut potioni inspersi. Bibuntur ex:aqua caelesti ad sistendum alvum. Radix decocta succum emittit, qui taenias necat, Victoriati pondere. Eadem discocta in aqua, quas Lycium praestat utilitates.

LXI. Est & silvestre Punicum a similitudine

adpellatum. Ejus radices rubro cortice denarii pon- et odere ex vino potae somnos faciunt. Semine poto, aqua, quae subierit cutem ,.siccatur. Mali Punici corticis fumo culices fugantur. LXII. 7. Pirorum omnium cibus et Iam valentibus onerosuS, aegris quoque vini modo negatur.

Decocta eadem mire salubria di grata, praecipue Crustumina. Quaecumque vero cum melle decocta,

290쪽

C. PLINII NATUR.

stomachum adiuvant. Fiunt cataplasmata e piris, ad discutienda corporum vitia: & decocto eorum ad duritias utuntur. Ipsa adversantur boletis atque sun-gis, pelluntque pondere & pugnante succo . Pirum silvestre tardissime maturescit. Conciditur, suspensumque siccatur ad sistendam alvum: quod & decoctum ejus potu praestat. Decoquuntur & solia cum pomo ad eosdem usus. Pirorum ligni cinis contra fungos essicacius proficit. Mala piraque portatu ju-xo mentis mire gravia sunt vel pauca. Remedio ajunt esse, si prius edenda dentur aliqua, aut utique osten

dantur.

LXIII. Fici succus lacteus, aceti naturam habet. Itaque coaguli modo lac contrahit. Excipitur ante maturitatem pomi, & in umbra siccatur, ad aperienda ulcera, cienda menstrua adpositu cum luteo ovi, aut potu cum amylo. Podagris illinitur cum

farina Graeci seni & aceto. Pilos quoque detrahit, palpebrarumque scabiem emendat: item lichenas &xopsoras. Alvum solvit. Lachis ficulni natura adversatur crabronum, vesparumque, & similium venenis, privatim scorpionum. Idem cum axungia verrucas tollit. Folia, & quae non maturuere fici, strumis illinuntur, omnibusque, quae emollienda sint, discutiendave. Praestant hoc & per se solia. Et alii usus eorum, tamquam in fricando lichene, Syalo-αὶ is abest.

SEARCH

MENU NAVIGATION