Summa theologiae Scotisticae, in qua ex fidei lumine, S. Scripturae oraculis, Ecclesiae traditionibus, & decretis, ss. pp. & theologorum sententia, & rectæ rationis ductu, religionis christianæ mysteria sacramenta, dogmata, & præcepta breviter, & sch

발행: 1706년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

; o De existratia dicam a tionis

Objic. I. Deus non potest non velle bonum infiniatum; sed incarnatio est bonum infinitum; ergo ne eessario volita est a Deo. Prob. min. nam Christus est infinite bonus, & amabilis. ω Rese. neg. min. absolute r non enim ipsa unio h postatica, nec humanitas. sunt bona absolute, & sim-pi citet infinita, sed extrinsece, & ratione termini , st. Deitatis, ad quam terminatur illa unio mediante

subsistentia Verbi. In se autem utraque est quid fini

tum a

obiic.a. Opera Dei sunt fiet εssaria necessitate immutabilitatis in tempores ergo di incarnatio. Prob. ancinam decreta Dei non misunt nyn implerii sed incarnatio fuerat decreta ab initio 3 imo ex Scoto, est primum opus praedest Hatum , dc decretum s ergo.

c. . . '

Resp. neg. cons. vel sic distinguo 3 est necessaria necessitate conlequentiae, di ex suppositione decreti de illa operanda , conc. necessitate absoluta, & antecedenti , neg. cons Certe supposito, quod Deus decre- erit creare Petrum hic necessario fiet: & sic est de incarnεtione; sed non loquimur de hac necessitate sed de absoluta , & antecedenti, quae veniat vel ex natura volunt tis divinae, quasi ex se fuerit determinata ad id volendum; vel ex parte huius operis, quasi ex se exigeret, & determinaret Deum ad volitionem sui ,

aut non Potuerit Deus permittere peccatum , vel de cernere hominis falutem , nili volendo, vel Operan . do incarnationem istam. Objic. s. Non cecebat Dei bonitatem relinquere t tam speciem humanam in perditione : sed. supposito. Deccato, non poterat hominem Ialvare sine ista redemptione 3 ergo haec fuit necessaria supposito peccato : Mai. patet; nam Deus fecerat hom nem. , ut Per tingeret aa finem suum ultimum , qui est beatitudo , α hanc non poterat cons Ri stante peccato sine re demptione . Prob. min. non poterat aliter redimi h mo a peccato, quam pex pretium sanguinis Dei; ergo.

Resp. neg. min. & ant. Prob. Nam supposito peccat O ,εc decreto antecedenti ad praevisionem eius de stat' vandis praedestinatis, adhuc poterat Deus eos salvare,

vel liberaliter eis condonando Peccatum , vel per amia ai

42쪽

Disputatio L 3 et

IIam ratisfactionem redimendo, ut suppono ex dicenis dis de satisfactione Christi. Idem dico de reparatione, de impletione sedium Angelorum , etiamsi a Deo fui stet dec eta.

posito simpliei decreto redimendi hominem a peccato per aliqualem satisfactionem a sed tantum secundum quid , o moraliter. Est communis. Prob. i. ex Scoto eit. IJ o ui nullam aliam necessitatem agnoscit, nisi immutabilitatis, dc consequentiae,se. ex luppositione decreti de incarnatione Uerbi. Τυα fuerunt necrifaria , nisi praes posita ordinatione disina,sc. de redimendo, di salvando nomine, sicut eum de facto silvat. Prob.2. ex Sccipi. quae hoc opus, ut redemptio est, tribuit purae, ac liberali charitati Dei, qui saJ ladialexis mundism, Di filium suum daret, ut salvetur mundus per ipsum . Et in hoc apparuis charitas Dei in no bis, quoniam filium Dum misit Scc. Et, Iste prepere nimiam suam charitatem , qua H/exit nos, factus est in similitudinem earnis peccati fice. Et, Secundum mfer cordiam suam salvos nos fecit dic. Et, 'blatus est, quia ipse voluit Jcc. . Prob. I. ex SS. Patribus; nam, inquit Athanasius, 33 nierat sine adventu Christi, solummodo loqui De-tis , o solvere maledictionem . Et S. Leo , ' πmiserisordia Dei, cum ad reparandum genus humanum ineffabili re ei mulaea suppeterent, hane potissmum consulendi viam elegit, qua ad destruendum opus dia in bali , non virtute uteretur potentiae, sed ratisne iust tiae. Et S. Augustinus: ssJ SMntstuiri, qui dicunt snon poteras Hicer Dei sapienxia uberare , nisi sus perer hominem &C. Prob. denique ratione iam alIata e nam Deus est liberrimus in suis actibus ad extrae Et non deerant eius lapientiae plures alii modi, quibus redimeret hQm,nem a Peccato , dc poenis eius s. ergo poterat Eligere quemvis alium modum. r. pars ant. patet ex dictis delibertate Dei. Prob. 2 P. nam t. Poterat liberaliter dimittere culpam; ut ipse laudat in huminibus hune B 4. m

43쪽

; a De exissentia Incareationis

modum condonandi iniurias r & saepius Reges sic absolvunt reos per indulgentiam gratuitam . a. potuisset a singulis peccatoribus poenam temporalem exia gere, & acceptare, ne Plecterentur aeterna , ut fit in poenitentibus. 3. Poterat acceptare satisfactionem alter us hominis sanctissimi pro omnibus, ut dicemus

Obiic. 1. SS. Patres docent communiter necessariam fui sie incarnationem , ut homo salvaretur ex peccatis; Igo i c. Ρrob. ant. nam inquit Chrysostomus: l id cecidit caro nostra eo modo , ut restitui nullo pacyo postsexta quocumque , nisi ab illa omnipotenti a manu. Et Curii Ius , ad Quoniam imperfecium Dei opus esse non decuit, non potuit aliter r arari , necessario Deus factus est homo. Et Ambrosius, IJ Tantum fuit peccatrim uostrum, ut falυari non possemus aliquando , nisi catini tens filius Dei moreretur pro nobis &c. ergo ex Patribus necessaria fuit incarnatio ad redemptionem. Resp. dis . aiar. & cons. Prob. necessariam necessitate morali , & secundum quid , vel necessitate immutabilitatis Dei, ex suppositione decreti de tali redem Ptione. cO . necessitate simpliciter , de physica , vel inevitabilitatis, neg. ant. & cons prob.nam Patres t quuntur tantum de necessitate morali , &fecunduli,

quid , & immutabilitatis ; quia sic persectior fuit redemptio, di Deus illam sic faciendam decreverat ab

aeterno, cum prae Vidit peccatum . Obi c. a. Deus non potu i redimere hominem tumisiuria iustitiae; sed non redemisset sine injuria itasti. tiae, nisi hoc fecissit eo modo, quo factum est; et go&c. Pr b. min. nani aliter non fui siet satisfacium pro Peccatis ex rigore ju stitiae. Resp. neg. min. & ant. prob. Nam non deerat Deo alter modus satisfach Onis , etiam ad aliqualem rigorem , si non aequalem , saltem sufficientem . An autem latisfactio per Cluti sturiri fuerit de rigore justitiae,

RCs P. z. ineg. eandem min. & conc prob. Nam licet: satisfactio aba non fui siet ex rigore iustitiae, hoc nomprobat necestitatem sim Pliciter , sed tantum moralem , & secundum quid, sc. ut esset Persectior redemin. Ptio , di plenior: quod fatemur . W . CON-

44쪽

Disputatio I.

CONCLUSIO III. NEquidem supresito simpliei decreto redimendi b

minem per satis Dorionem sufficientem necessaria fuit inearnatio sim liciter ; sed tantum secundum quis, o moraliter : bene ureo ad aequivalentem. Prob. I. ex Scoto, IJ qui quaerens, an homo possis reeonciliari sinefatisfactione , dicit, dato , quod satis facZio requiratur, non tamen requiritur necessariὸ quod fatisfaciens sit Deus, & id magis ex professo probat in . de paenitentia, faJ ubi improbat opinionem , quae di ceret,quod non est possibile homini satisfacere de pecca-xo Deo: quam ostendit, nam , inquit ,si illa opinis i telligat de potentia absoluta ditana .... imorabaturdi c. i. quia possibile fuit, filium Dei non fusisse incarnatum cum hoc possibile Deum perduxi e praedestinatum ad beatitudinem dcc. ergo etiam supposito decreto salvandi hominem lapsum per satistactionem

non fuit necessaria incarnatio ex Scoto. Prob. 2. quoad i. P. nam , ut suppono ex d cendis, potuisset Deus creare hominem extra posteros Adae,& innocentem cum tantis donis gratiar, ut acce Ptaret

eius merita in ordine ad redemptionem totius generis Adae 3 ergo posset haberi satisfactio pro peccato Adae sussiciens, & condigna ad meritum. Iedemptionis; ergo quoad hunc finem incarnatio non fuit absolute mecessaria. Confir. nam , ut dicebamus, posset Deus exigere, di acceptare a singulis descendentibus ab Adamo, de adultis fatisfactionem personalem Pro peccato Originali aeque, ac pro Personalibus; nec enim in hoc apparet ulla implicantia ; ergo in hoc casu non esset necessaria incarnatio divina ad redemptionem per sati

factionem . .. a

Prob. 2. P. Nam omnium creaturarum redemptio activa, & meritotia, & satisfactoria non posset aequivalere illi, quae est ab homine Deo, quia haec est coi digna, &copiosissina, &sons inexhaustus omnium benedictionum; ergo quoad haec incarnatio fuit neces Iaria. Objic. I. contri I. Par. SS. Pat res docent neminem

45쪽

34 De existentia Incarnationis

praeter hominem Deum potui me satisfacere pro redem Prione ; ergo saltem supposita Dei volition dide redemptione per satisfactionem sussicientem incarnatio fuit necessatia simpliciter. Loca Patrum

adducemus in fia. -

Res R. neg ant. Nam si quid tale videantur dicere Sancti Patres , loquuntur de facto , dc ex praesenti decreto redimendi lisminem per incarnationem ,.& motrem Christi Inst. Ergo gratis, & sine causa Verbum suisset incarnatum , quia potuisset cum minori dispendis r dimi gentis humanum ; sed hoc est falsum, S absurdum , Ac contra Scripturam ; nam D. Paulus non vult, quod Christus mortuus sit gratis, quandoquidem homo potuisset justificati per legem. Res ineg.subsumptum, & con prob. Nam,ut non mortuus sit gratis , sufficit necessitas secundum quid, S moralis s &quod Deus non aliter voluerit hominem redimi, nec acceptare minorem satisfactionem

ea , quam exlabuit Christus. Paulus autem loquit ut de facto, & ex praesenti decret . Obiic. a. Redemptio sussiciens debuit esse per satisfactionem, & meritum infinitum, quia omniae gravitas erat infinita; sed nulla Pura creatura Poterat exhibere satisfactionem infinitam , Oualem Christus exhibuit; ergo ad hoc fuit neceuaxia incarnato Verbia . Resp. neg.mai. & dist prob.eius. Gravitas est i nῖ-ta extrinsece , 6e extensive , conc. intrinsech, di intrem E,neg. 3c hoc patet ex dictis de peccati malitia,& m gis patebit inti. de satisfactione , 5c meritoe Christi. Peccatum dici potest infinitae gravitatis extrinsecε , de intensive, quia avertit a bono infinito; &similiter actuScharitalix, aut poenitentiae propter Deum dici poterit extrinsece infinitus, quia ordinatur, dc respicit bonum infin tum, se. Deum ἀInst. Gravitas peccati tanta est, ut non possit pura creatura pro suo peccato satisfaceres ergo multo minus Pro roto genere humano. Prob. t. excommuni

sensu Patrum, Sc Theologorum, qui inde gravitatem illam aestimant, & alioqui illam contemnerent pecca- orcs s quia inquit Cyprianus: fid Facturas veniae,seusa

46쪽

Disputatio L 3 s

saei factisnu laxaret habenas peccatis etf nibus. Ideo dixerat, quod originali morti nullum, nisi Christi mo/te, potuit esse remedium s ergo ad hanc satis iactionem necessaria fuit incarnatio Verbi. Resp.n .ant. 6c cons prob. Nam ex illo ant. dc ah ctoritate Cypriani sequitur tanthm necessi as secundum quid, ut sc. effraenes melius capiant peccati gra-Vitatem, & a Peccat abstineant Inst.2. Tanta est peccati gravitas, ut mereatur 'oenam aeternam, quae est infinita ι sed pro poena aeterna nulla creatura Pura potest fatisfacere; & hoc debent scire homines, ut timeant peccare. Prob. min. Nam Poena aeterna est infinita. Resp. neg.mai. Nam illa aeternitas non venit pure, vel praecise ex absoluta Peccati gravitate, ut diximus, sed ex eiusdem peccati duratione ue dc sicut non retrahuntur a Peccato homines, licet de facto sciant illud non remitti, nisi ex meritis Christi, & illud puniti Poena aeterna , ita non magis laxarentur habenae catoribus, licet scirent puram creaturam de potentia Dei absoluta elevatam, & acceptatam sui sse aliqua do pro peccati Adae satisfactione

De eae istensia Mearnationis . An existat, seis an Mesasjam venerit.

Non sufficit dixisse, Incarnationem esse possibilem

convenientem, in odi necessaciam, ut credamus illam esse fastam , & existentem : haec omnia credunt

perfidi Iudaei, sed ex istentiam Messiae negant; co tra illos praecipue instituitur haec quaestio, ut in sua

Perfidia confandantur.

CONCLUSIO. I earnatis Verbi Diυini de facto existit, seu christas,

Jeu Mestias jam senis. Est de fide contra Iudaeos , qui non nisi veaturum eum credunt, di expectant; &Philolaphos , qui nec venisse, nec venire posse P tant, scilicet incarnationem hanc volunt impossibilem esse, & contra veteres quosdam haeretico S, qui B 5 neg

47쪽

χε De exissentia Incarinationis

negabant Christum esse verum Deum . Acos naedis ἀmus Christum . . . Iudaeis scandalum , gentibus stult riani ; ipsis autem Christianis) vocatis Dei virtute is, et sapientiam.

ter ex Euanget o dicente .s Verbum caro factum δ' tmi caro sumitu ν pro homine. Et sup Ponit hanc vetitatem tamquam principalem articulum fidei . Igitur haec veritas apud Christianos probatione non Indiget, cum sit principale fundamentum fidei nostrae, a quo nomen habemus Cluistianorum , & in hoc credimus Scripturis utriusque testamenti: veteris quidem, quibus hoc Praedicitur futurum; novi autem , quibus praedicatur factum s credimus Con-ci , quibus id supponitur, vel definitur, &SS. Pastibus , qui hoc docent. Contra Philosophos , qui non credunt Scripturis lacris, Probatur e caciter per motiva credibilitatis earumdem Scripturarum , ac mysteriorum fidei nostrae, ac veritatum totius doctrinae Christiarae, pro quibus asserendis tot milliones hominum Omnis conditionis , aetatis,&sexus sanguinem fuderunt: quaeque inter tot hostes, S persecutores, & contradicti ne S, ab uni verso orbe receptae sinat, dc tot miraculis confirmatae , quorum miraculorum istud est maximum, nempe ipsa propagatio fidei in illis cireumstantiis . Quod etiam facit contra Omnes alios con Ia- dictores huius veritatis. Contra Iudaeos autem pro . ex Script. veteris testamenti, seu ex prophetiis, quibus praedicebatur Hessias ut venturus cum circumstantiis temporis, loci , & eventuum , di aliorum tam praecedentium, quam comitantium, &subsequentium . Ideo monebat eos Christus, faJ ut se esse probaret Messia mitScrutamini Scripturas,quia ipse testimonium perhibeno de me. Et in aliquibus notabilioribus eventibus dicebat , IJ ea fieti,quia oportebat impleri scripturas, ex quae scriρια sisnt in lege, psalmis., et prophetis de me, dcc. Sed PIophetiae illae omnes, & promissiones impletae sunt m persona Chlisti ab annis circiter I 699. ergo de se.

eio Messias iam venit; seu incarnatio Verbi iam exi sit in petiona Christi. Mai. paleis nam Qui stus D.

- . nota .

48쪽

non ita monuises scribas, & legis peritos in illis occasionibus, nisi voluisset eos docere, & convincere de qualitate sua , & vela missione di vina. Prob. iam min. discurrendo per fingulos libros illius testamenti. I. negare non possunt Iudaei, qu nin Christo impleta fit praedictio minax Dei ad serpentem , clim dicebat et , postquam induxerat hominem ad peccatum : Inimicitias ponam inter te , O mn sierem , O semen mum , O semen ejus, O i a s vel i pse

eonteret ea put tuum s sci licet nulli mulieri praeter Mariani, haec convenire Possunt, cujus filius, seu quae per filium suum Christum erat contritura, de de facta contrivit caput diaboli, dissipans, & evertens regnum eius super terram s scilicet ex quo Christus natus a Paruit ex Maria. a. Idem patet ex promissione facta Abrahamo : saJIn te benedicentur omnes xentes . . . benedicentur in δε- mine tuo omnes nationes. Nam Christus est vete filius, S semen Abra hae, & in eo benedicuntur a tempore nativitatis, di mortis eius omnes nationes ; neque id.

de alio ullo re filiis i litus Patriarchae verificari potest. 3. I lla particula benedictionis Jacob adJudam fialium suum etiam impleta cersitur in eodem, & quidem ad litteram . IJ Mn auferetur sceperum de 3

da , nec dux de femore Mus, donec veniat, quι misetendus G, O ife erit expectam gent/um . Regn m,

seu dominatio politica mansit apud Iudaeos, & non ultra tempuS, circa quod Christus venit in mundum, di ab eo tempore irrecuperabiliter ab eis ablatum est. Tunc regnabat iuper eos Herodes, qui erat Idumaeus, ct gentilis, di ex eo tempore, stilicet post mortem Christi non solum sceptro, sed etiam proprio solio spoliati vagantur, ut miseri exules, & servi per orbem ,quippe , ut notat Tettuli. J disussunt palabundi, O coeli, O soli sui extomes vagantur per orbem fine homine , sino Deo , sine rege , quibus, nec adu minum jure a terram portam saltem vestipo saluta-τe conceditur. Item de quo alio praetex Christum dici Potest, quod sit evectatis gentium Nam id quidem Verum de gentibus, quantum ad Praeteritum , quod praecessit ejus adventum, sic quantum ad Ppaesens , i

49쪽

3 8 De existentia Incarnationu

quo quiescit, & gaudet eorum exPectatio, &fruuntur Salvatore expectatos sed Judaei, qui soli expectant illum ut venturum , nolunt appellari nomine gentium s ergo vere impleta est haec prophetia in Christo. . De eodem verificantur verba Istiae: itPa vitiae natus est noris . . . O factus est principatres super humerum ejus, O vocabitur Deus sertis, &e.... & istud elusedem Prophetae r C E J Erredietων virga de radis Iesse, flos de radice ejus ascendet, in requiescet super eum spiritus Domini. . . . Et , Eeee Urro conc3ρiet, ct parietista,Nam iasnatus est nobis, O flina datus es nobis factus es principatus super humeνum eius , vir vocab eur numen eius admirabilis, ea tiarans, Deus sertis, dic. Haec etiam omnia , & singula velificantur impleta in Christo, di frustra I udae i haec expectant de ullo alio, ut discurrenti per singula patebit. s. omissis aliis innumeris ,quae passim occurrunt in Lege, & Prophetis omnibus, insignis est promissio facta per Arenanselum Gabrielem Danaen, quem Archangelus ille sic alloquitur : Ab exordio precummarum egressus est sermoGa antem veni, Mi indis emtibi, quia vir desideris mes in s erga animadverte se monem, O intellite Uisionem . Io. his mades ab G viata super populum tuum, O super Urbem sanctaminam, tax consummetur prαυaricatio, erAn m ace0Ma eccamm , m det sar in vitas , ct adducatur justitia sempitem , CP impleatne visio, ct untatues anuus sanctorum ... ne iterum ad emtar Ierusalem n e ad christum dueem, hebdomades 7. o hebdomades 62. dirunt, . tumum aedisieabitur platea, O muri in ant-ma ιemporum ιο in hebdomadas 62. oeeidetnx chriastos, o non erit ρπntus, qui erim negatinus es,in eiu

να-m , O sanctuarium dissipabit populus enm disce ventrem; in sinis ejus vastisax , ct oin binem belli . μνωο- , dic. Non potest praedici distinctius talis even, tus. Negari non potest,quin ille chri s dux sit verva

Messias , sed haec omnia iamdudum implata sunt ante Nys. annos in perisin Christis ergo vetus Messias iam venit , di incarnatio existit. Prob.min.discurrendo per singulas circumstantias prophetiae. Et I.quoad tempus suppono ex i psorum. Rabi

50쪽

Disputatio I. 3p

Rabinorum mente, quod hebdomades istae non sunt 7 dierum, sed seetem annorum singulae ue alioqui illa omnia impleta fuissent adhuc vivente Daniele. Item certum est, quod haec prophetia contigit circa initium regni Darii filii Assueti de semine Medorum , di ab eo tempore numerandi sunt illi anni, si ve si ni solares, sive lunares, qui sunt undecim diebus minores. solaribus , di sic Ga. hebdomades annorum cum dimidia se ..ciunt 4 I. annos, sed totidem anni fluxerunt ab illo tempore Darii usque ad 4 i. antrum Octaviani Au/usti, quo Christus natus est; de quo iste sanctussanctorum unctus fuit divinitate a & post alias ' hebdomadas eum dimidia, intra quas oecisus est chaistus, Vespasianus debellavit Iudaeos, sanctuarium, dc ipsam Urbem dissipavit , 3c funditus evertiti di ex tunc d fecit hostia, di sacrificium apud illos

a. Certum est, quod intra ilias 52. hebdomadas reparata fuerat civitas, 5c ipsum ten plum,& libertatem recupera vetat populus i. & sc eo κmmata siserat prae varicatis, Osinem a verat peecacum , dcc. posterio tvero abominatio deiulationis Perseverat a I 699. circia ter annis, o perseverabit que ad et ansum nationem,

o finem mundi. Nec enim apparet Iudaeis ulla spes. reparationis, nec libertatis, quandoquidem prophetiae in alio, scilicet in Christo iam Praeterito impletae

cernuntur.

6. Confir. hoc ex aliis prophetiis ι nam Aggaeus Praedicebat: si J Adhue modicum est. O ego comm smebo coe-ι- , O reream, in veniet desiderat με eunctis gentia s. Certe si a tempore illiu& Prophetae usque ad nostrum nondum vere flat ille desideratus , vana esset Prophetia, di mulici magis vana esset praedictio M lac litae , clim dicebat: statim veniet ad temptam sam cium suum domininor, quem vos q-eruis, dic. Quom do statim venturus erat, si post tot Eaeculiu expectar tur, ut somniant Iudaei, eum expectandum e Mὶ Porro non potest dubitari, quin oracula ilia intelligam tur de Messia, qui est verus , di unicus desideratus cunctis gent μι, ec summus domina ae animarum, eccoeli, di terrae a b Omnibus hominibus quaesitus, ecquaerendus. Prob. denique contra omnes, qui de hac veritate

SEARCH

MENU NAVIGATION