Summa theologiae Scotisticae, in qua ex fidei lumine, S. Scripturae oraculis, Ecclesiae traditionibus, & decretis, ss. pp. & theologorum sententia, & rectæ rationis ductu, religionis christianæ mysteria sacramenta, dogmata, & præcepta breviter, & sch

발행: 1706년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so De unione postatica

activi, nego mai.& cons. Nam per unionem hyposta

ticam infiniih dignificatur humanitas Christi, & ex

hac dignitate dignificantur etiam eius opera ; sed non tribuit illi praecise ullam activitatems bene vero per gratias actuales , & habituales, & per lumen gloriae. Ideo ad illam elevationem dignitatis sufficit relatio dependentiae singularis ad Verbum , a quo supposita- lux . Dico, per se praeci se, nam ratione illius unionis relativae cum verbo, exigit illa dona omnia, Per quae Ilumanitas Christi elevatur ad illas operationes. Inst. I. Non implicat, unionem illam aeque dici aliquid absolutum, ac illas alias gratias: ergo ita dice dum est 3 ant. Patet; nulla enim in hoc apparet implicantia . Prob. cons. nam sic melius intelligimus terminum productum per unitionem, seu Per incarnationem activam; ergo &c. Prob. ant. non enim bene

potest explicari, quomodo possit produci pura relatio;

Resi'. neg.ant. & rat. eius; Nam implicat dicere rem absolutam, cuius totum esse est ad aliud, seu ordinare unum ad aliud , quale est totum e illa unionis, ut unici est: nam de ratione absoluti est esse ad se, non ud aliud. Obiic. denique. Haec relatio vel esset materialis, Vel spiritualis; sed neutrum dici potest; ergo dic. prob. min. si esset pure spiritualis, non uniret corpus, quod est materiale, si esset materialis, non uniret animam, quae est spiritualis-Resp. I. retorquendo argumentum de qualitate,

seu de modo absolutos di quidquid adversatii de hoc

absoluto dixerint, dicemus de relativo. ResPa. neg.min.Nam dicimus, illam relationem in

corpore ad verbum esse materialem,& in anima spiritualem, quae unam totalem faciunt, & hoe ne Ie est fateri in triduo morti S, qina tunc corpus, S anima Christi erant separata, & tamen ambo manserunt v nita Verbo. Ex dictis collige i. hanc relationem non esse Vere , & perfecte mutuam , & aequiparantiae, sed diu

qui parantiae; nam , ut dicebamus, non est realis in Verbo , sed secundum dicι, di rationis, quatenus Uerbum conciperetur unitum humanitati per aliquid intrinsecum , bc reales id enim repugnat immutabilitati v

62쪽

Disputatio II. uer

ti, 8e simplkitati eius t est ergo realis intrinsece, Scsubiective in humanitate, & pure terminative in

Verbo, terminatione tamen vera, & reali.

a. Collig.quod respectu verbi Divini hae voces ,

Incarnari, & uniri, non dicunt Veram , di realem passionem, 'lichi significent Veram , & realem uni nem , quia , ut mox dicebam , nihil intrinsecum ponitur in verbo. Collig. 3.aliud esse Ineonari, ct uniri, O Dearnationem , o unionem, O unitionem s Inearnari , Onniri, dicuntur quasi passi ve de verbos uniri autenidicitur verε passi vh de humanitate: incarnatis, O unio dicuntur neutraliter, nam passive, aut active sumi possunt; unitio vero significat magis proprie actionem uniendi: quamvis etiam sumi possit aliquando passi νε. Hare valde notanda sunt inter disputandum,

ne erretur occasione vocum.

Cetth incarnari non potest dicere passionem , nec proprie usurpari circa humanitatem; quia iam de se caro esti sed tantum significat assumptionem passivam a verbo , sive unionemad ipsum per sustentati

nem eius,

TErminus formalis unitionis activae , seu unio h pastatisa in sua entitate formati es accidentalis , lisee diei debeat substantialis. Est Scoti starum communiter contra plurimos recentiores , & Thom istas, qui docent, eam esse modum substantialem, inter quos aliqui accusant nos Nestorianismi. In hoc et iam habemus adversarios paucos Scotistas, ut Patrem Macedo, siJ qui vult eam esse substantialem , & conatur eo trahere Scorum . a JProb. I. ex Scoto cit. Γ3JNam ibi aperte dieit, quod ista unio non dicit perse aliqui d absolutum .... est igitur

ista unio relatio disquiparantiae realis in uno extremo, eui in altero nulla correspondet relatis saltem realis , O ista relatis est ordinis in uno extremo , 1 c. in humanitate , non causati ad causam. . . . Sed dependentiae a

63쪽

s a De unione Θpostatica

clarum , sed alios duos ex d.7. ubi dicit, quod his Distina factio realis activa totius Trinitatis , vel corresepondebat factio passisa realis, qua homo factus est Deus , quae fuit unis passiva naturae humanae ad Verbum , O hae passio fuit in natura humana, O term museius erat Verbum. 2. ex l. . ubi generaliter docet, quod omnis unis absoluti ad absolutum est respectus

extrinsecus adveniens : omnis autem talis respectus est

illi, cui inest accidens per aeeidens. Quidquid sit celiis duobus textibus, quos adversarius, vel alii suν gerunt, mihi prior ille iussicit; nam omnis relatio e trinsecus adveniens est de genere accidentis, & ex Scoto pertinet ad unum de sex ultimis praedicame tis; ergo ex Scoto unio ista in sua entitate est accidens, quamvis debeat dici substantialis. Unde nee ipsa unioco editur esse aecidentalis, quia neutrum extremum

est aecidens, &C. Prob. 2. ex dictis , nam illa unio est relatio a &quidem extrinsecus adveniens ex Scoto ; sed relationes illae sunt de genere accidentis; ergo illa unio in sua entitate est accidens. Prob. mai. Non est de I. genere relationum, seu non est transcendentalis, sea distinguitur realiter ab extremis; nam humanitas potest esse sine illa saltem divinitus, di hoc non implicat: di a fortiori Verbum potest esse sine illa. a. non est etiam intrinsectis adveniens ob eandem rationem snon enim necessario resultat inter humanitatem, &Verbum, sed ex libera, & contingenti Dei voliti ne, & praeterea esset semper accidens , ergo &c. Prob. I. Nam ideo diceretur in sua entitate esse su stantia, vel quid substantiale, quia dicitur unio su stantialis; sed haec ratio nulla est ue ergo est vere accidens . Prob. min. nam, ex dictis in physica, unici compositi ex corpore, & anima, est purum accidens aetativum , di tamen dicitur, di est vere substantialis; ει generaliter , quoties extrema uniuntur substantialiter, unio dicitur substantialis; si autem accident liter, dicitur accidentalis: sed humanitas ,& Vesebum uniuntur substantialiter in Christo in unitatem suppositi , seu personae substantialis; ergo sufficit; ut unio dicatur substantialis. E contrario licet vestis sit

substantia , tamen facit cum corpore unum accidentale, di ipsa est accidentalis corpori, ut ei go unioi dica-

64쪽

Disputatio IL 3 y

dicatur substantialis, aut accidentalis respicitur tantum ad compositum , quod ex ea resultat, sive illa sit in entitate accidens, sive substantia. Obiic. i. ex Scoto si IJ Ista unio nee conceditur ese egentialis , nec aecidentalis, sed substantiali, & hoc

Probat ex Damasceno 3 ergo ex Scoto, unio est modus substantialis, & non acciden S. . Resp. neg. cons. quia, ut dicebamus, non ideo dicitur substantialis, quia est substantia in se, sed quia

pertinet ad substantiam , & concurrit ad constitutio. nem aliqualis compositi substantialis. Inst. cum Patre Macedo, faJmodus intrinsece a Dficiens naturam est substantia, &eiusdem rationis cum ipsa; sed ista unio est talis; ergo &c. Prob.mai. Nam tales modi insunt naturae, di cum ea identificantur, di faciunt unum per se cum ea s ergo sunt ejusdem rationis cum natura substantiali. Resp. dist. mai. Si sit proprietas eius insieparabilis,con. si separabilis. de supponat eam in suo esse positivo specifico, & singulari constitutam neg. mai. &ant. Prob. non enim concipio, quod hic adeo subtilis, & Doctus Scotista dicere potuerit hanc unionem esse identificatam , & inseparabilem ab humanitate Christi ; nam ut verum fatear, nescio quo fundamento id dicitur. obiic. 2. Nullum compositum potest sine unione constitui; ergo omnis unio est substantialis, non autem accidentalis ι ergo unio hypostatica non est accidens in Christo. Rela. I. hoc argum. videri nimis probare s nam probaret contra id, quod Auctor iste intendit ex Scoto , quem pro se citat, st. quod ista unio est essentialis in Christo; quandoquidem constituitur Per unio nem 3 nam illud est essentiale, quod est de constitu

Resp. a. dist. ant. constitui sine unione, Velut conditione , & medio requisito ad constitutionem, con. velut Parte constitutiva, & substantiali, neg ant. nam

ut diximus in physica ; unio ad constitutionem compositi se habet, ut conditio, seu applicatio partis ad

compartem, ut cum illa constituat compositum.

Inst. Unio est nexus intimus substantiarum , dc C s cum

65쪽

eum eis componit unum per se, & manet intra compositum substantiate; ergo nequit esse accidens; nam compositum substantiale non potest includere intri sece, nisi substantiam .

Resp. dist. ant. eCdem modo: manet in composito,. Di conditio applicans partes ejus , ut constituant, de componant , c n. ut Pars compositi; nego ant. ει cons. Certe enim qualitates disponentes corpus, re materiam ad receptionem formae, manent etiam cum ea in composito ad ejus conservationem , & non deu-nunt esse accidentia.

Objic. 3. Accidens potest abesse, & adesse absque subiecti corrupitone, sed unio non potest adesse, &Ahesse absque compositi corruptione 3 ergo non mimest esse accidens; Prob. min. nam cessante unione hy-Postatica inter humanitatem , & verbum, Christus

cessaret esse . .

Res p. I. Hoc etiam nἰmis probare , nam relatio Praedicamentalis inter duo alba esset substantialis, quia cessare non potest sine alterius Corruptione. . Resp.a. dist. min. in sensu composito, con. min. In sensu diviso nego : nam Verbum , & humanitas POG. sent existere seorsim sine unione L sed supposita exissentia Cliristi, qui eam includit, di ex ea Iesultat inon potest sine illa existere . . Obile. 4. Unio est modus naturae subsistentis in persona Verbi, quo isti unitur haec natura denudata propria subsistentia, ut per illud subsistat: ergo de-het ille modus esse proportionatus ad finem, ad quem dirigitur ; sed ad hoc non sufficit ullum accidens s ergo unio hypostatica non est accidens r prob. subsumptum ; nam finis, ad quem dirigitur illa unio, est, ut illa natura sit per se subsistens; sed hoc non potest

habere per ullum accidens ; quia nullum accidens. est capax Perseitatis . . 'Resp.dist. cons. Proportionatus in suo genere umendi , di reserendi : con. in suo genere essendi, neg. con L. di ant. subsumptum, non enim aliter debet concurrere i sta unio ad finem incarnationis, quam in genere accident s relativi inter personam Verbi, di humanitatem, ut haec respiciat illud per dependentiam tamquam a sustentante.

Inst. Saltem debet importare aliquid absolutum.

66쪽

Disputatio II. 3 s

sundans relationem; ergo non est pura relatio. Prob. ant. tum quia non datur vera relatio nova in ullo

subjecto sine novo fundamento: sed relatio ista est

nova in humanitate: ergo& eius tandamentum . Resp. neg. ant. & dist. maj. Prob. in relatione Prae dicamentali, & intrinsecus adveniente, con. in relatione extrinsectis adveniente r neg. mai. Nam ut re

sultet in me hoc ubi , vel hic situs, nihil in me producitur praeter adductionem in hoc spatium, vel talem positicinem partium mearum in ordine ad par tes locis neutrum autem dicit quidquam positivum absolutum mihi adveniens. Sic est de unione ista; nihil novi supponit in humanitate, Praeter carentiam propriae subsistentiae, & volitionem Dei, ut dependeat , & suppositetur per subsistentiam Verbi, ad quam volitionem sequitur haec realis dependentia,

Quod autem dicunt Recentiores, & Pater Mac do de entitate partim absoluta, &partim relativa , sustineri nequit ; nam eadem realiter entitas non Potest pertinere ad di versa realiter praedicamentas ut iuniens absolutum, quod spectat vel ad substantiam, vel ad quantitatem, aut qualitatem, dc ens relativum, quod spectat ad 4 praedicamentum, aut ad unum de sex ultimis. Item implicat in terminis idem indivisibile, esse simul ad se, & ad aliud c ergo& idem esse

simul relativum, & absolutum Quae res ad quodnam ex istis pertiaeat haec uni .

Resp. ut dictum est in physica, illam posse reduci ad passionem , quia per actionem divinam humanitas recipit illam, & illa mediante unitur Verbo, de . quasi recipit illud, & assumitur ab eo. Resp. a. Illam posse quoque aliquo sensu reduci ad habitum, quia per illam humanitas est habens subsestentiam Verbi, & verbum ipsam. Rein. 3. Quod quamvis non posset reduci proprie

ad aliquod praedicamentum non miniis dicenda es set relatio,nec enim de illa ratiocinari debemus, si ut de caeteris entibus naturalibus f cum sit supernati

ratissima, & prorsus admirabilis, di ineffabilis

67쪽

36 De unione possutica

QUAESTIO II.

De termino formali , ct immediato hi ius unionis. Quia diximus, unionem hanc esse relationem, &quia relationes maxime dignoscuntur ex termi- - nis earum: Sc ab eis potissmum dependent,ut melius cognoscatur natura hujus unionis , quaerimus de illius termino. Porro, aliter dicendum erit de termino unioniS . I.

si sumatur acti Ve, & pro unitione, seu actione Trinitatis, perquam humanitas Christi non permittitur

subsistere per propriam suam subsistentiam, & iub tur subsistere per subsistentiam Verbi ; nam sub hoc

respectu certum est terminum formalem a Quo talis actionis esse ipsam entitatem sermalem unionis, de qua loquebamur in praecedenti. a. aliter , si sumaturtinio formaliter,&quasi passive, prout est relatio, de nexus Productus inter humanitatem, & Uerbum , ex qua unione resultat Christus in suo esse completo h minis Dei. De termino unionis in 1. sensu nihil hic restat dicendum, saltem pro nunc: loquemur ergo de illo termino in a. sensu . Sup no autem,quod temminus sor malis, de ad quem unionis huius, alius est totalis, seu ultimus, seu terminus qui, & alius fommalis, seu immed/atus, dc quo. I. est tota res, ad quam terminatur relatio , seu totum compositum , quod ex unione Partium consurgit. a. Vero est illa pars, quae quasi primo, de per se attingitur, dc alteri comparra Per unionem copulatur v. g. album est terminus, qui consurgit ex unione albedinis cum parietes albedo Vero est terminus firmatis quo talis unionis.

Suppono a. ex philosophia , quid sit suppositum, persona , di subsistentia , dc quod haec non addant supra naturam specificam,& singularem , dc existentem, nisi duplicem negationem communicabilitatis illius naturae ad alienum suppositum, st. actualis , dc apti. t udinalis ,& hanc subsistentiam e Te reaIiter modaliter distinctam de separabilem a sua natura. Haec non Placet hic repetere. Quaerimus ergo hic de utroque

termino sermali huius unionis, dc hoc tam de facto,

quam de possibili. CON.

68쪽

Disputatis II

CONCLUSIO I. I ErminMa toralis unionis sepostatica est christus,

seu Deus homo in unitate personae; formalis vero , O quo, est persona Verbi. Est communis, bc videtur de fide q uoad utramque P. Prob. I. P. . ex Molo. IJ Tenendum, quod per unionem sepsarisam persona Verbi subsistis in duabus naturis r in una, a qua habet primum esse, sc. Deitate, in alia , sc. humanitate , quasi adventitia, qua habesseeundum esse &e. ergo terminus totalis unionis, seu incarnationis est Christus totus, prout persona una subsistens in natura divina , & humana, ita ut vere sit

Prob. 2. ex Patribus. Nam, inquit Damascenus; In Domino Iesu Christo duas naturas cognoscimus, umnam autem hypostasim ex utraque compositam 3 seu in utraque illa natura subsistentem . Idem docet S.

Athanasius in symbolo, di alii Patres, de Theo,

logi . .

Prob. 3. Terminus totalis unionis, tam formalis, quam activae, est . compositum resultans ex unione duarum naturarum divinae, & humanae in persona Verbi ; sed Christus, ut homo Deus , sive Deus homo ita subsistens est tale compositum s ergo &e. maj. Via detur constans 3 nam terminus totalis est illud totum, quod intenditur per actionem unitivam, seu inca nationem 3 sicut terminus totalis generationis hum nae est totus homo genitus in unitate suppositi ex arinima rationali, occorpore; min. etiam Patet; nam nomine Christi nihil aliud intelligimus, quam duas illas naturas in una persona divina subsistentes. Prob. a. P. I. ex Scoto, saJ qui rem sic definit ADLeo,quὸd essentia non est formalis ratis terminandi istam unionem , sed proprietas persionalis , quod probo sic. In quocumque supposito Gratio terminandi istam uni nem, imum terminat eam, pater, in quo est essentia dia vina, non terminat eam; ergo ex Scoto sola personaliatas Uerbi est terminus sormalis unionis hypostaticae. Prob. a. ex Concit. & Patribus , nam, inquit

69쪽

humanitatem in singularitate personae, non in unitate divinae essentiae; id est in eo. , quod est proprium filiori non in eo , quod commune est trinitari, ut est Deitas , vel Hibsistentia absoluta essentiae. Et in VI. Synodo approhatur dictum S. Dionysii , qui de his, quae ad incarnationem pertinent dicit , Illis nulla ratione tam munieat Pater,ct Spiritus S. nisi tanrum benigni am vo-.luntatem,&c. Et sic de aliis, qui omnes unanimiter hanc unionem terminant ad personam Verbis ita ut dicatur incarnatus, non autem Pater, nec Spirhus S. . Prob. I. Nam terminus formalis , & immediatus unionis hypostaticae est id , ratione cuius nec Pater, nec essentia, nec Spiritus S. dicitur incarnatus , vel aia sumpsisse carnem humanam in unitatem person ς, set hoc aliter dici non potest, nisi haec unio terminata sit immediate ad personam Verbi formaliter a & secun- .

dum quod distinguitur ab aliis personis , .&a subsistentia. communi, & absoluta essenIiae 3 ergo &c. . Prob. min. Nam si terminaretur immediate ad essentiam. vel subsistentiam absolutam,vel denique ad aliquid commune aliis personis, non posset dici Uerbum esse incarnatum potius quam aliae personae ergo dic. Ut autem. melius capias vim huius rationis,quae est Scoti, repete ex tract. de Trinitate, quod . in Deo Praeter tres personalitates, & subsistentias relativas agnoscimus unam absolutam ex parte essentiae, quae est communis tribus personis divinis , sicut essentia ipsa, & hane dicimus non esse rationem terminania

di hanc unionem. immediate , dc ut quo, sed solam subsistentiam relativam Verbi alioqui, sicut illa subsistentia absoluta est communis tribus, sic & unio,

Ecassumptio humanitatis esset aeque ad. Patrem, re Spiritum sanctum. Obiic. con. I. P. Terminus totalis incarnationis debet esse quid creatum: sed Christus totaliter non est uid creatum,ergo nec terminus totalis incarnationis, eu unionis hypostaticae . Maj. patet; nam terminuSille debet accipere esse, de prodaici peractionem incarna tivam, S unitivam, & resultare ex illa unione. Prob. etiam min. Nam Christus: est verus Deus, &persona divina aeque, ac homo , ergo dcc.

70쪽

, D putatio II. 3 9

Resp dist. mai. & rationem eius. Secundum quod herminat actionem illam :con. simpliciter,&absolute secundum omnia, quae importat: neg.mai.Christus dicitur terminus totalis incarnationis, non quia totus producitur secundum omnia, quae includit divisim ιseut id dicitur de termino totali generationis Petri, qui totus de novo. Producitur per generationem tam secundum corpus, quam secundum animam; sed dicitur productus, & creatus, quatenus illud compositum ex humanitate, &persona divina de novo pr

ducitur quoad illud esse, seu quoad illam compositionem , qualiscumque illa sit. Nam licet persona Verbi, & natura divina quae est pars principat is illius compositi sit aeterna, & increata; tamen realiter,& in tempore assumi ad se illam humanitatem, &illam vere sustentat, dc constituit unam personam subsistentem in duabus naturi S LObiici I. contra a. Illud est Uerbo sormalis terminus unionis huius. , quod est illi rati' continendi vi tua liter persectionem suppositi creati, quia hoc idem est illi ratio supplendi desectum subsistentiae creatae, di sustentandi humanitatem ι sed illa continentia vi tualis convenit Verbo ratione essentiae , & subsistentiae absolutae; ergo Verbum terminat hanc unionem secundum subsistentiam absolutam, aut secundum essentiam, non secundum personalitatem relativam. Min. prob. nam scili essentiae convenit continere pe fectione&omnium entium , ergo &c. Resp. ex Scoto . neg. mai. Nam terminatio huius relationis non est secundum causalitatem, nec per consequens secundum illam continentiam; sed secundum suppositalitatem per Puram, ec ineffabilem terminationem .

objic. a.. Per id convenit Uerbo suppositare humanitatem , per quo1 convenit illi subsistere; sed illi convenit subsistere per subsistentiam absolutam ; ergo dic. Prob. min. nam estentialia, & absoluta sunt Priora relativis notionalibus; ergo Verbis m s idem

est de aliis personisi prius subsistit per subsistentiam

absolutam, quam petrelativam. Resp.dist .mai.. Per quod convenit Uerbo subsistere

Personaliter: con. maj. & neg. min. essentialiter neg.

mai; dc cons. Verbum subsistit quidem essentialiter pecis C si subsi- .

SEARCH

MENU NAVIGATION