Summa theologiae Scotisticae, in qua ex fidei lumine, S. Scripturae oraculis, Ecclesiae traditionibus, & decretis, ss. pp. & theologorum sententia, & rectæ rationis ductu, religionis christianæ mysteria sacramenta, dogmata, & præcepta breviter, & sch

발행: 1706년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Cone. Toletanum VI. de XI. si ' solus filius fusepis

humanitatem in singularitate persinae, non in unitate

diυinae sentiae; id est in eo , quod est proprium filiori no=i

in eo , quod commune est trinitati, ut est Deitas , vel subsistentia absoluta essentiae. Et in VI. Synodo approhatur dictum S. Dionysii , qui de his, quae ad incarnationem pertinent dicit , Ilus nulla ratione communicat Pater,ct Spiritus S. nisi tantum benignissimam vo-.luntatem, Sce. Et sic de aliis, qui omnes unanimiter banc unionem terminant ad Personam Verbi, ita ut dicat ur incarnatus, non autem Pater, nec Spiritus S. .

Prob. I. Nam terminus formalis, & immediatus unionis hypostaticae est id , ratione cuius nec Pater , nec essentia, nec Spiritus S. dicitur incarnatus, vel aia sumpsisse carnem humanam in unitatem person ς, sed hoc aliter dici non potest, nisi haec unio terminata sit immediate ad personam Verbi sor maliteri & secundum quod distinguitur ab aliis personis , & a subsistentia. communi, & absoluta essenxiae 3 ergo &c.. Prob. min. Nam si terminaretur immediate ad. essentiam, vel subsistentiam a bsolutam, vel denique ad aliquid commune aliis personis, non posset dici Uerbum. esse incarnatum potius quiun aliae Personae i ergo dic. Ut autem. melius capias vim hujus rationis quae est Scotti repete ex tract. cie Trinitate, quod in Deo praeter tres personalitates, di subsistentias relativas agnoseimus unam absolutam ex parte essentiae , quae

est communis tribus personis divinis , sicut essentia ipsa, & hanc dicimus non esse rationem terminandi hanc unionem immediate, di ut quo , sed solam subsistentiam relativam Verbi ι alioqui, sicut illa subsistentia absoluta est communis tribus, sic dc unio,&assumptio humanitatis esset aeque ad. Patrem, Spiritum sanetiam.

Obiic. con. I. P. Terminus totalis incarnationis debet esse quid creatum: sed Christus totaliter non est quid creatum, ergo nec terminus totalis incarnationis, seu unionis hypostaticae. Μὴj. Patet s nam terminus ille debet accipere esse, di pro ci peractionem incarnativam, Nunitivam,&resultare ex illa unione. Prob. etiam min. Nam Christus est verus Deus, &personae di vina aeque, ac homo 3 ergo &c.

72쪽

i Dissutatio II. ues

Rela dist. mai. & rationem eius. Secundum quod' terminat actionem illam :con. simpliciter,& absolute secundum omnia , Quae importat: neg.mai Christus dicitur terminus totalis incarnationis, non quia totus producitur secundum omnia, quae includit divisim sicut id dicitur de termino totali generationis Petri, qui totus de novo. Producitur Per generationem tam secundum corpus,quam secundum animam, sed dicitur productus, & creatus, quatenus illud compositum ex humanitate, &persona divina de novo pr

ducitur quoad illud esse, seu quoad illam compositionem , qualiscumque illa. sit. Nam licet persona

Verbi, & natura divina ,. quae est pars principalis illius compositi sit aeterna, & increata, tamen realiter,& in tempore assumit,ad se illam humanitatem , Millam vere sustentat, & constituit unam personam subsistentem in duabu& naturi S . Objici I. contra a. Illud est Uerbo formalis terminus unionis huius , quod est illi ratio continendi vi tu aliter persectionem suppositi creati, quia hoc idem est illi ratio supplendi desectum subsistentiae creatae,. di sustentandi humanitatem ι. sed illa continentia vi tualis convenit Verbo ratione essentiae , & subsistentiae absolutae 3 ergo Verbum terminat hanc unionem secundum subsistentiam absolutam, aut secundum essentiam, non secundum personalitatem relativam. Min. prob. nam scili essentiae convenit continere perfectione&omnium entium L ergo M. Resp. ex Scoto . neg. mai, Nam terminatio huius relationis non est secundum causalitatem, nec per consequens secundum illam continentiam; sed secundum suppositalitatem per Puram, dc ineffabilem tem

minationem.

Objic. Σ.. Per id convenit Verbo suppositare humanitatem , per quoc convenit illi subsistere; sed illi convenit subsistere per subsistentiam absolutam ; ergo dic. Prob. n. nam essentialia, &absoluta sunt Priora relativis notionalibus ti ergo Verbum t idem est de aliis personis i prius subsistit pet subsistentiam absolutam, quam per relativam. Resp.ffist .mai. Per quod convenit Verbo subsistere

Personaliter: con. mai. & neg. min. essentialiter neg.

mai; dc cons. Verbum subsistit quidem essentialiter per is C G. subu- ,

73쪽

εo De unione postatica

subsistentiam absolutam . & essentialem , quae illi est

communis cum P tre, &Spiritu Sancto; sed pers naliter subsistit per relativam, & per hanc terminat unionem hypostaticam humanitatis, quandoquidem solus filius dicitur unitus, di incarnatus immediate, di personaliter. Inst. Personalitas relativa identificatur realiter esissentiae, di subsistentiae absolutae s ergo tam unitur se cundum subsistentiam absolutam , quam relati

vam .

Resp. neg. cons. Nam ut dicatur uniri secundum re-l tivam , non secundum absolutam , saltem imme diate, & formaliter , sufficit distinctio formalis ex natura rei 3 sicut sussicit, ut essentia dicatur communicari , &persona non communicari, ut diximus alias.

Inst. a. Verbum terminando hanc unionem humanitatis non tribuit illi esse relativum , sed absolutum; ergo illam terminat per subsistentiam absolutam anam relatio nec facit, nee constituit esse absolutum. Confir. hoc. Nam suhsistentia divina, perquam terminatur haec unio, supplet subsistentiam creatam,

quae debebat terminare . humanitatem; ergo&c. Resp. neg. ant. & cons. Prob. Nam etiam perina

Christi est relativa ,& subcstentia relativa Verbi tria huit illi subsistere, Nesse relativum loco subsistere di esse absoluti, quod resultare debebat in humani

tate.

Obite. I. Negamus, hanc unionem terminati Messentiam, vel subsistentiam ejus, quia putamus inde sequi incarnationem , & unionem trium person eum divinarum s sed in hoc decipimur ι ergo di in illor Mai. patet ex discursu Scoti, & nostros Prob. min. sequeret tu maxime ob identitatem personarum in essentia ; sed illa identitas hoc non emit ; ergo &c. Prob. min. Nam identitas personarum in essentia non impedit earum distinctionem, di oppositionem rei tivam inter se, ergo nec impediret Verbum dici uinnitum sine aliis personis. Resp. neg. r. & a. min. &dist. 3. Non impedit distinctionem pei sonalem , & oppositionem relativam. con. distinctionem essentialem , di absolutam opinpositionem; neg. min. Personae divinae sunt unum quid

reale in essentia , & quidquid convenit uni ratione

74쪽

Disputatio II. 6 r

ementiae, convenit aliis ; quae est eadem , & commuis nis omnibus; quod autem convenit uni ratione perinsonalitatis propriae, convenit illi soli, ut ista unio ter minati Va.

TErminus formalis incarnatianis acti e prout est Im. carnatio, seu assumptis carnis, seu humanatio . est ima humanitas singularis, ct completa, sed non subsistens, seu non personata . Prob. I. ex Scot , &Damasceno dicente. IJ Vesebum assumpsit naturam in atoma , non tamen person tam: & toto illo articulo probat separabilitatem n turae a propria subsistentia, quia , inquit, lieet nata sit ita subsistere, tamen habet aptitudinem obedientialem ad subsistere per alienam subsistentiam; quia , inquit , saJ ex imperfecta Obedientia ad dependendum per actionem agentis naturalis s O sanda datur sibi, talis dependentia sit per actionem incarnativam, eb tinionem h staticam personatur personalitate illa , ad eruam dependet, quando autem non datur, sed sibi re

Iinquitur, personatur in se tua neratione formatisre , scilicet per propriam subsistentiam, quam diximus consistere in duplici negatione communicabilitatis actualis, & aptitudinalis. Prob. a. Terminus λrmalis unltionis, seu earn tionis activae est id , quod in termino totali habet rationem quasi formae , sed in Christo id praestat humanitas carens proeria subsistentia, & habens divianam, in qua subsistit; ergo&c. Prob. min. Nam ab humanitate non in se subsistente, sed per subsiste tiam Verbi , cui unitur Christus, habet, quod sit vere homo serma liter ; ergo &c. objicitam repugnat humanitatem esse sermam res pectu Verbi , quam Verbum esse χrmam humanit iis ι quia tam repugnat Verbo pati, di habere ratio nem materiae, & sub isti,& inire compositionem per modum materiae, quam per modum formae 3 sed istud repugnat Verbo per iuam simplieitatem, & completivitatem insi itam; ergo de illud , sortiorῖ; qui .conceptus materiae dicit persectibilitatem passivam c

75쪽

Resp.dist. min. per modum partis componentis , ω persectibilis, con. per modum suppositi, dc susten tantis, neg.min. nam cum per incarnationem dicitur, quod Verbum fit homo, significatur tantum, quod terminat ad se, di assumit sibi humanitatem , quam sustentat per modum suppositii in quo nulla est imperfectio I sicut cum dicit Scotus in eodem Christo . . Homo sit Deua, significatur tantum, quod humanitas subsistens in Uerbo subsistit in eadem persona cum divinitate, & quod eadem persona divina est habens. divinitatem& humanitatem .

An unis lapsatiea indueat veram compositionem in christo , O an facta bis in natura , vel . in persona

Compositio ex vi vocis significat unionem, seu Gmultaneam positionem duarum, aut plurium xerum in aliquod unum concurrentium. Proprie a tem significat unionem partium distinctarum in ordine ad constituendum aliquid per se unum in quo

se habent per modum actus, seu perfectivi, di pote tiae, seu perfecti bilis . a est substant is,in qua in

tes illae sunt substantiae, ut in homine excorporei &anima. Alia accidenratis ex subjecto, de accidente ut album. Alia est egentialis,in qua partes se habent, ut genus , dc differentia, ut in composito metaphysicos vel materia , & forma substantialis i. ut in composito physico. Aliae est integratis, quae estex partibus integrantibus ἔ. ut corpus humanum ex caPite , trunco dcc. Quaestio haec procedit maxime de compositione physica, an sit in Christo ratione Lumanitatis, di divinitatis, quae ibi subsistunt in persona. Uerbi s et ratione humanitatis personae Verbi,quae illam sustentat, de cui illa unitur in unitatem personariNam de persona eiusdem Verbi cum Deitate, quae in ea dem persona subsistit, non est huius loci quaerere , an faciat compositionem , cum illa enim est una simplicissima substantia, ut constat extrin. de Deo uno. Haec autem quaest. gravis olim fuit Orthodoxissium haereticis Nestorianis, di Eutychianis. Illi duas

76쪽

Disputatio II. εν

volebant in Christo personas, sicut & naturas , ω Verbi personamincebant imum esse cum homine i L.

Io. I. per intimam conjunctionem , qua illi communicabat se specialiter, modo, quo non communicat se aliis, nec per immensitatem , nec Per gratiam. 2.per summam amicitiam , & affectum , & con&rmitatem voluntatis humana cum divina. 3. per operationem quia. Uerbum commvoicabat suam. virtutem homini, , quo velut instrumento utebatur in operando. 4. deianique per communicationem dignitatis , quam ho mo ille participabat a Verbo. ita ut Deus velleti minem honorari in se, dc se in illo .... Eutychesin aliud extremum cecidit, volens uni nem hanc esse physixam & terminari aiu unitatem naturae com Positae, seu mixtae ex divina, & humana , ita ut ex illiS resultaret una tertia ex illis participans virtutes, sicut 6c infiimitates; sicut ex carne, &anima resultat com positum, quod dicitur homo, in quo duae partes illae continentur, sed in unam tertiam substantiam, di natuIam coeunt ..

Uzrio lapsatica est quidem aliqua vera eomposta

tio , non tamen rigorosa , seu proprie. Ita Scotistae,&est communior contia NestoI ... Prob. I. ex Scino. Pt JUα. opinia , qisa dicis personam christi esse compositam , non renetne communιter, pro prie loquendo de compositione, scilicet ex actis , O p sentia , sicut ex materia, forma, vel ex duobus potentialibus oe. Ut sunt elementa ita mixto, vel. int grantia. unam naturam: totalem ... Debet erro diei personam esse composiram propter umonim duarum naturarum , in quibur subsistit. Sed verius negari potestrampositis , quia una non perficit aliam, nec ex eis est aliqua nisum tertia. Habes hac totam conclusionem, . di eius solida fundamenta. Prob. a..quoad I. P. ex Conciliis ,. α Patribus., qui communiter in Christo cognoscunt aliquam compositionem ut Synodus V. DJ Si quis non eonfitetur uni

nem secundum compositionem.Et infra dicitur s3J chri

77쪽

ε4 De unione b postatica

pus compositus ex duabus naturis , quod approbat VI. Synodus in Epistola Agathonis PR dc in Ep. Sophronii; si J item ex Dionysto. Deus in una presenarum infirma nostra integre, verit eque sis' is adseipsum revocans, atque adprinxens humilitatem nostram , ex qua ineffabiliter eompositus est. Et ex Damascenos cundum eompositionem , id est secundum hypostasim, in- ωertibiliter, inconfuse, inalterate , .... ρομ in duabus naturis perfectis unam sepostasim eonfitemur filium Dei inearnatum . Et sic de caeteris. Prob. s. Nam fides docet, Christum in una persona duabus constare naturis realiter distinctis, cum quibus facit unum suppositum substantiales ergo non est quid simplex, sed compositum. Prob. coni. simplicitas opponitur multitudini, seu pluralitati rerum inter se unitarum, ergo ubi reperitur talis multitudo, ibi reperitur compositio. Prob. ant. Nam pers na Verbi, de humanitas sunt duae res, duo entia reain litet distincta , de illa persona vere iungitur illi humanitati, non per simplicem assistentiam, vel affoctum, ut vult Nestor, sed per Veram, de physicam unionem ; ergo ex illa persona divina, de humanitate Christi exurgit verum , sed: mirabile compositum ex duobus entibus realiter distinctis. Prob. a. p. In Vera, & propria compositione, secundum Pnysicos, unum extremum unionis se habet , ut areus, seu PersectiVum, & alius, ut potentia, seu persecti bile, di utrumque in se, aut saltem respectu alteri usest incompletum, & ex illis ambobus fit unum aliquod tertium; sed persona Verbi non est actus proprie, nee etiam potentia, nec est incompleta respectu humanitatis Christi , nesve ex illis fit unum tertium, sed ambo remanent in se integra, de inconfusas ergo non facit cum illa persona propriam,di rigorosam compositionem. Confir. Nam vera compositio fit ex rebu& unitis, ut compartibus; sed Verbum, de humanitas Christi

non uniuntur, ut compartesit ergo oce. Prob. min.

Nam Verbum non est pars respectu humanitatis, sed est suppositum in se completissimum 3 nec humanitas est pars respectu Verbis est tantum in potentia ob dientiali ad illud, ut ab eo terminetur, sustentetur,dc

78쪽

compleatur pei sonaliter, non vero integraliter, nece flentialiter, neque accidentaliters ergo nulla ex his propriis compositionibus reperitur in Christo ratione Verbi, fit humanitatis ; sed aliqua alia miniis propria,& singularis, cuius rationem , vel exemplum philosophia non habet. Obiic.contra a. p. ex Athanasio; sicut anima rati natis , O earo unus est homo, ita Deus, o homo unus est Christus; sed homo est unus per veram compositionem exanima, di carne; ergo&c. Resp.dist.maiata per aliquam convenientiam quantum ad realitatem rerum unitarum, unionis, con. quantum adessentiam , sive rerum , si ve unionis, nemmai unde sensus Athanasii est , quod sicut ex carne, de anima rea liter, & phv sice unitis fit unus homo ; ita ex persona Verbi , & humanitate fit unus Christus ,

tam vete constans ex persona Verbi ,& humanitate, quam veth, & realiter homo constat corpore, & anima ; sed non eodem modo; nam longe aliter humanitas , & Verbum uniuntur in Christo . Objic. a. Si humanitas Christi existeret seorsim a Verbo se diceretur vere, & proprie composita s ergo multo magis est composita in Verbo, ant. Patet ; nam

constat ex anima, & corpore unitis. Prob. cons. non

amittit it Iani conditionem in Christo ergo ibi est v - ,& proprii impositio. Resp.dist. ant. Esset proprie composita in seipsa, &Iatione suarum partium essentialium , con. in Ordine ad suppositum alienum, vel per unionem hypostaticam; neg. ant. de cons.loquimur de compositione Christi secundum unionem hypostaticam cum Petaona Verbi, aut eum Deitate mediante Verbo . Objic. s. ex Patribus, qui asserunt ibi compositi nem, &Christum vocant compositum. Idem est de Conciliis a nobis citatis 3 sed debent intelligi ut proprie loquentes, & non improprie , vel metaphorice ἄtigo&c. Resp. neg. min. Nam fatis indicant se non loqui dexigo rosa compositione, cum vocant illam mirabilem idi Concit.Constan .cit. 2.se explicat dicens . Secundum compositionem , sive seeundum subsistentiam factam Use. Et Dion. dicit ex qua , humanitate, ineffabiliter eum politui est.Eodem modo explicatDamascenum Scotus.

79쪽

De unione hapostatica

CONCLUSIO II.

UNIO Dcta est in persona , non in natura, ita ueatnostenda sis unica realiter persiona, O duae distinctismae naturae , diυina β. O humana. Est de

fide , contra Nestor. quoad I. P. dc contra Eutychem quoad Σ. Prob. I. ex Scoto, quatenus docet Christum , non diei duo masculine , quia non duae personae; quia tunc non esset unio in person . Icec duo neutraliter . . . licet habeat duas naturas L ergo ex Scoto, unio, sive uniatas Christi non est in natura , sed in Persona. Prob. a. quoad L. Rex Patribus,& Conciliis; nam in Ephesino, quod contra Nestoriam adunatum est, id aperte definitur; & in symbolo Apostolorum dicit ur. Filius Dei unicus , qui conceptus de Spiritu saniacto , natus ex Maria Virgine. Et in symbolo Nysse no I. C. dicitur filius Dei unigenitus oec.dc in symbolo Athanasii. Qui licet Deus sit, O homo, , non duo tamen , sed unus est Christus unitate personae; ergo ea dem perlana , idem Verbum, idem filius De est homo, natus ex Maria , dc crucifixus. Certe si realiter essent duae per2nae, Concilia illa non possent ita i qui fecundum ullam proprietatem verborum. Prob. s. ex ipsa Scriptura . Nam ex Euangelio idemi Verbum quod erat in principio apud Deum , Se erae Deus, illud inquam, Verbum caro factum est &c. de

alibi saepe de seipso dicit Christus. Ego in Patre, O

pater in me est. Et, antequam Abraham fieret, ego sum . Et, qui descendit ipse est, non descendit secum dum corpus, nec ascendit, nec elevarus est, secundum divinitatem; et go illa identitas ascendentis, & descendentis intelligitur de per na divina cum humanitate, di secundum quod homo. est; ergo idem est Verbum, quod erat apud Deum, ut Deus ab aeterno , dc quod in tempore factum est caro . Prob. . ex Patribus, qui omnes idem unanimiter , di constanter credunt. si JIn unitatem personae accesse Verbo anima rationalis , in caro i inquit August.. Prob. denique; nam eX vi unionis hypostaticae , seu Incarnationis, dicimus Deus est homo, o homo ess

80쪽

Disputatio It

Deus ; & hoc dicitur vel propter identitatem Deitat gcum nuta nitate, vel propter identitatem personae, quae suovstit habet utramque naturam i sed non dicitur Propter identitatem naturarum , ergo propter Identitatem Peuome,quae Deus est ,& quae homo est. Onhr. quia duae naturae divelis in bona logica non possunt de se invicem praedicari in concreta, nisi Tatione suppo1m, quod est unum habens utramque ;1icut nec duae formae accidentales, nisi ob identitatem subiecita ut cum dicitur album est dulce s aut Econtra di sensus est, quod idem subiectum, quod ha-pet albedinem, habet dulcedinem , de vicissim s ergo idem est dei it is propositionibus, Deus eis homo , di e ςx nnificant, quod eadem persona subis DRbet Deitatem, & humanitatem.

l. Io v. a. p. i. ex Scriptura, quae agnoscit in Christo. 432 Huc DRturam , ut cum dicitur a Deo Patre bie x Pιιus meus dilectus, & ipse se dicit tapissime fi-1ium nominis, & patrem suum dicit coelestem. Petrus confitetur. Tu ex christus filius Dei vivi. Et coecus illuminatus. Ille homo, qui dicitur Christus ἀatem l plemet, Ego, o pater unum sumus. . Loquiturue Patre Deo s & alibi. Guaeritis me intersic eme hominem, θυι vera loquutus sum vobis. Et denique ia ruce, in qua moritur, ut homo, loquitur ad Deum I . ' ΠΤ axer gnosce illis.& declaratur filius Dei ut PiιS mimicis. Here Flius Dis erat Me dcc.ergo utraque natura transit inconfusa, & integra in Christo, dio PQuotus , sui cum informa Dei eget, non rapinAarb trat s es, esse se aequalem Deo &e. & alibi , er si crucibxus in ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Vides carnem cum tota sua infirmitate, & Deitatem

cum tota sua virtute..

remur μιιum Dei usgemtum in duabus. naturixa in comuse , mseparabiliter . . . . agnoscendum , num qu m. Iublata differentia. nat rarum , dc in ConstantinOP. II

quod est Synodus generalis V. Seeundum substantiam

αιcentes carni unisum esse Verbum , non cons One quandam ad vicea naturarum factam fuisse dicimus , magιs autem manente utraque &c. Et in Synodo VI..

Omnia duplicia unius, ejusdemque Pomini . . christi.

SEARCH

MENU NAVIGATION