Summa theologiae Scotisticae, in qua ex fidei lumine, S. Scripturae oraculis, Ecclesiae traditionibus, & decretis, ss. pp. & theologorum sententia, & rectæ rationis ductu, religionis christianæ mysteria sacramenta, dogmata, & præcepta breviter, & sch

발행: 1706년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

446 De mcrito , O satisfact. Christi

Confir. Nam unio hypostatica non cadit sub meritum Christi ; ergo nec gloria animae r Prob. Cons. 'amhec gloria est quid debitum,& annexum huic unioni. Prob. a. P. de gratia. Nam gratia prima sanctificans non cadit sub meritum, nam ipsa est principium m

Confir. Nam haec est etiam sequela unionis hypotiaticae,' di hanc habuit in prima instanti suae concepti nis 3 ergo hanc non meruit. Prob. a. Nam si non meruit sibi gloriam animae ergo multo miniis gratiam sanctificationis ; nam illam praecedit aliqualitet. . Prob.3. p. quod devia ordinaria non potuerit eas. mereri. Nam de via ordinaria debuit concipi in gratia, & gloria ; ergo neutram potuit mereri: ant. Pa . . tet ex dictis de utraque, erant enim connexae , & debitae consequenter ad unionem hypostaticam : pro b cons. nam ut dicebam de via ordinaria meritum debet

praecedere praemium duratione. . . - .

Igitur in ipso instanti conceptionis Christus habuit

I. unionem hypostaticam , velut radicem, & fund mentum omnium aliorum donorum. 2 habitus pernaturales gratiarum cum lumine gloriae: 3. actus illorum habituum , dc luminis , se . visionem , fruitionem, seu amorem beatificum , actus aliarum

virtutum . .

Prob. 4. P. quod de potentia absoluta potuit Christus in primo instanti suae conceptionis carere gloria ,& gratia, & creari cum sola unione hypostatica 3 ςr- .go tum potuisset mereri utramque : Prob. ant. tum quia in hoc nulla apparet repugnantia ir tum quia omne prius potest esse sine posteriori , si non sint intrinsece , de necessiario connexa; sed unio hypostatica est i Prior visione beata, di omni alio dono , quia unio , respicit esse naturae in ratione suppositi, & illa dona 'supponunt naturam subsistentem, & complatam ; - α haec dona non sunt intrinsece connexa cum illa uni

Ob ic. I. con. I. p. ex Seripi. si ' Oportuit christum pari, O ira in rare in Whriam suam. Et, vidimus Iesum proprer p ionem gloria , o honore coronatum 3 eIS Chtistus meruit gloriam .

462쪽

Resp. dist .ant. in gloriam corporis, dc manifesta, hionem , con. in gloriam animae, di interiorem, neg. ant. & de hac non loquuntur hi textus, nec alii , qu hpossent adduci . Inst. Anselmus explicat posteriorem Iocum degi ria animae, sicut S corporis; sic enim habet: Videbimus. oeulis '3esum propter passionem gloria , ct honore coronatum fecundum animam, o corpus; ergo non valet s lutio. Resp. dist. ant. secundum animam quoad aliqua a cidentalia gloriae, con. quoad essentialia , neg. ant. nec enim id cogitavit Anselmus, alioqui sentiret contra omnes Theologos. Haec autem accidentalia conmstunt in hoc ,. quod post, & Per Passionem meruerit animae gloriam communicari corpori dec. Quod patet ex Euangelio: nam, inquit Joannes, VHMus xloriam eius quasi unigeniti, &c. plenum gratiae &c. Ubi non assignat meritum operum , sed conditionem personae, sic. filiationem divinam . Objic. a. Potuit Christus mereri talem gloriam , &gratiam; ergo de facta meruitet ant. Patet ex 4. P. Prob. cons. nam illud meritum facit ad maiorem gloriam

Christi ;. nam gloriosius est , quod illam meruerit, quam quod sine meritis, & gratis data sit ei, di sum-.cit aliquid esse possibile , & gloriosum Chiisto, ut a

seratur factum. Resp. dist .ant. potuit de potentia absoluta, con .de via Ordinaria, neg.ant. & cons.& ant. prob.glariosius enim est Christo, quod haec illi deberentur iure aliquo naturae: di quod si non ita deberentur ex tali iure, adhuc posset illa mereri consequenter , ut evenit in ipso, c ius opera fui sient sumcien ter meritoria. talium dono rum , ni si aliunde habuisset anteriori titulo

Objie. Opera Chiisti habita in ipso instanti conceptionis , prout naturaliter priora donis gloriae, & gratiae habebant omnes conditiones meriti condignis ergo per illa meruit gratiam, S gloxiam : Prob. ant. rant supernaturalia hominis viatoris ,&Deo grati

ma , nempe filii gratissimi, & oblata Deo; ergo &c. Resp. neg. suppositum, se. quod ulla Cluisti opera de facto fuerint priora illis donis; id enim gratis dicitur, imo contra rationem et nam ordine naturae, Prius.

debuit habere dona, quae naturaliter , &immedia

463쪽

q48 De merito, oe satisfact. Christi

tius pertinent ad esse, quam remotiora, ut sunt op rationes 3 nam operari sequitur esse completum ex inmnibus , quae illud comitantur.

objic. coni.4. p. Implicat aliquid mereri, & simul esse in termino ; sed si Christus mereretur gloriam,di gratiam in illo primo instanti , esset simul in termino , di in motu; ergo Ece. Prob. min. I. esset in termino, quia esset, & erat beatus in Jllo instanti . a. suisset in motu, quia meritum gloriae, di gratiae est motus ad illas; ergo &c. Resp. dist. maj. simultate temporis, & naturae, con. simultate temporis, neg. maj.& min. nam in eo casu

praemium, & meritum fuissent simul tempore, sed non natura, sicut omnis causa est simul tempore cumeflectu, sed natura Prior.

thesi Christus non fuisset, vel non esset pro illo I. i nanti beatus, nec in gratia; non enim implicat, illum fuisse creatum cum sola unione hypostatica, ut di x mus , & tunc potuisset mereri gloriam , & gratiam. obiic. a. ex Scolo. IJ Conjunctio qnimae Christῖ eum Deo per fruitionem fuit tanta , & tam excellens , quod ad illam non potuit praecedere meritum I sicut

natura Angeli est talis, ut ad eam creandam non P tuerit cooperari causa secunda, st. propter persecti nem talis naturae; ergo nequidem de Potentia absol

ea potuisset Christus mereri gloriam animae fuae, nam illa ratio probat etiam de hac potentia, quia petitur ex natura illius doni, &actus. Resp. I. neg. cons. & rationem eius: nam Scotus non dicit hoc implicare, sed tantum videtur rationabὲ-le, seu congruum, imo nee multum fidit in illa opinione , di recurrit ad puram congruentiam . iter dicitur ponendo, quod actus ille potuerit eadere sub me-πiro .... quod decens est, propter alios beatos, o proprer perfectionem illius status &c. ergo . Resp. a. dist. ant. non potuit devia ordinatia , c . de via extraordinaria, di absoluta, neg. ant. nam, i qui h Margini sta, loquisur de potentia ordinaria. Obite. Illud meritum esset ipse actus fruitionis, vel alius; sed neutrum diei potest; ergo dic. Prob. mim. I.

464쪽

Disputatio m. 649

ipsius. Σ. non alius actus, quia nullus alius potuit praecedere fruitionem, quia immediate debebatur Proseter unionem 3 ergo dic. Res p. neg. min. Nam posset habere pro eodem instanti temporis alium actum charitatis priorem naturaliter fruitione, V .g. amorem elicitum ex sicientia infusa r in hoc enim nulla est implicantia, & sic meritum non praecessisset praemium tempore, sed natura.

CONCLUSIO II. CHristus sibi meruis saltem indirecte P gloriam eor

poris, o nominis exaltationem : ct animae impassibilitatem, alias beatitudinis dotes. Est communis.

Prob. r.ex Scoto, lil qui hoc proponit dubium. lumquid meruit sibi impa sibilitatem animae, O corpori, Z Magister dicit, quod sic.... potest dici pie sentiendo eum Mae sero, o pie elofando, quod quamvis non m ruerit directe impatibilitatem utriusques meruit tamen amotionem impedimenti, videlicet amotionem , seu celsationem miraculi,quo impediebatur,ne Floria animae redundaret in corpus , di in portionem inferiorem upsius animae. Ideo dixi incones. saltem indirecte PProb. a. ex Scrip t. Nam de hac gloria intelliguntur haec loca. saJ Oportuit Christum pati. O ita intrare ingloriam suam . Item IJ Vidimus Iesum propter passioue m mortis gloria, er honore coronatum. Item , humiliavio semetipsum .... propter quod o Deus exaltavit illum &c. Et eodem sensu dicitur in Apocalypsi , Dignus est Agnus, qui Oeelsus est accipere gloriam &c. id est gloriam visibilem corporis, honores divinitatis Zcc. quae impediebant ui apparere , di causare impassibili-ratenI ante resurrectionem.

Illas autem dotes enumeravimus in tractatu. debeatis, ut sunt agilitas, claritas, incorruptibilitas, impassibilitas , subtilitas, Sc. Prob. 3. Nam haec cadunt sub meritum , & certum est, quod illa Christus non habuit durante vita sua mortali ι ergo haec mereri potuit ue ergo demeruit de facto, quandoquidem id tam aperte docent Scripturae. An autem absolute,& simpliciter,& directe ian indirecte,& quoad amotionem,seu cessationem miraculi im

465쪽

4so De merito , O satisfact. Cboissi

edientis,parum interest, ni fallor, sed tamen manis proprie loquitur Scotus dicens, eum illa meruisse indirecte: nam certum est illa debita fui Se consequenter ad gloriam animae, quae non cadebat lub metitum eius ue unde tribuitur miraculo , quod non habuerit timmul illas dotes corporis gloriosi .

Prob.2. P. ex Script. citata: Propter quod: Deus e

xaltaυit illum &c. Et, In nomine sis omne genuflectatur . Item, Non est aliud nomen sub eoelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fierI. Et revera ex meritis obtinuit nomina em , seu , Salvatoris ; Deus suseita υit jesum .... principem , O Salvatarem , exaruea υit dextera sua. Item titulum capitis , caput Eeel si .e , O Salvator corporis eius. Et, apparuit gratia Dei salυaioris nostri omnibus hominibus Sce. . t Prob. 2. Nam de facto ex tempore mortis , & relu

rectionis Christi cςpit mani se stari gloria nominis eius ι

Obiic. contra hane particulam, seu restrictionem . Derogatur gloriae Christi, eum negatur illi tale meis ritum stirectum ι ergo dicendum absolute, quod haec meruit directe: prob. ant. nam gloriosius est illi,quod habeat illa ex merito, quam si haberet gratisi ergo &c.

Rela neg. I. anr . di dist. R. si alio iure altiori non fallissent debitae, con. si sic deb ta , neg. ant. nam , ut die

ham supra, major est gloria Christo, Quod illa sibi fuerint debita , di quod non sine miraculosa dispensatione fuerint suspensa , & dilata, quam quod obtinuerit proprio labore, di maxime clim nec istud meritum dem xit, quo R. ea meritis acquisiisset,nisi priori, & potiori titulo habui siet: sic enim pluribus titulis ea possidet. Obiic. con. I. p. Christus dicit se datum a Patre, ut salvaret mundum : faJ ut salvetur mundus per Usum L non autem ut salvaret seipsum . Et pro nobis omnibus iradidit illum ; ergo nihil sibi meruit , alioqui dicer tur Salvator sui ipsius. Res p. dist. ant. ut salvaret mundum primarao, &princapaliter, con. absolute , ita ut nihil , saltem secundario, sibi mereretur, neg. ant. dc cons. nam dicitur Salvator mundi , quia primo , & principalitervenit in carne passibili, ut nos redimeret ii quam Vis etiam

466쪽

Disputatio IX. que I

e=iam sibi meruerit aliqua, &hoc sensu loquitur Elcangelium, D. Paulus.

CONCLUSIO III.

CHristus meruit nobis gratias omnes, quibus justi Leamur, aut ad justificationem disponimur: O liaberationem a culpa , O -na peeeaιorum , O aρertionem ianuae paradisi, o introductionem in paradisum. Est de fide. Prob. i. ex Scoto. st J Dico, quod meruit omnibus,

qui primam Datiam acc/ρiunt, collationem ιllιus . . . .

similiter dico, quod chrisius meruit nobis , totalis causa apertionem januae paradisi , dic. Prob. generaliter ex Sc Pt. quae docet, tal quod Deus, O Pater D. N. Christi benedixit nos in omni benedictione syirituali 3n coelest bus in christo . Et Ioannes cum dixi sset , 3J Vidimus eum senum gratiae , o meritatis , Addit: Et de plenitudine ejus omnes ac cepimus. Et infra e gratia, O veritas per 3 christum facta est . Et ipsemet de se ipso dicit: Ego sum via,veritas , . visa, O nemo venis ad Patrem , nisi per me. Prob. I. ex Conc. Trident. Isus Iustificationis exordium in adultis ἁ Dest per 3. Christum praevenientegratia sumendum esse σe. Et ipsius gratiae instimantis causa meritoria est unigenitus suus Dominus. NUer C. qui .... 1 ustificationem nobis meruit, o pro nobis Deo Patri satisfeeia. Et addit , quod nemo post essejustus , nisi eui merita passionis . c. communicantur. Idem definit Can. io. de gratiis actuaIibus, v. g. excitante, di adiuvante : Per redemptionem , quae est in Christo I. Et idem docet de aliis gratiis Passim . Prob. . ex P P. nam , inquit Aug. Os J accipmus de

plenitudine ejus nimam gratiam , ct rursum gratiam pro tralia accipimus, Primam illam gratiam vocat fidem, in fide deambulantes in maria ambulamus. Et

Cyrillus: 6d De Henitudine silii quasi de iugi fonte

gratiarum donum scaturiens. in singula sanimas , qua

dignae sunt, dessuit. Idem docet Chiviostomus. Ipse enim fons est, ct radix bonorum omnium , ipse visa, ipse lux, ipse veritas non in seipso bonorum da vitias

467쪽

4s et De merito , Osatisfact. christi

eontinens, sed in universos dissundens, &c. Et Theodo- retus in locum cit. Pauli, faJ Benedixit nos in omni benedictione, enumerat singula dona , dedit enim nobis dona spiritus, dedit spem resurrectionis, immortal tatis promisonem , pollicitationem regni coelorum , in adoptionis in filios dimitatem . Haec fit per gratiam dce. Prob. . Nam haec omnia sunt partes, Vel media, vel iequelae redemptionis; sed illam habemus per m iii a Christi s ergo &c. Confit. ex dictis de dignitate capitis, & mediatoris; nam , ut docet Concit. Trident. saJ cum ille i e chν stus . tamquam caput in membra, amquam vitis in ρaιmites,in ipsos justimarer iugiter virautem in at,

quae virtus bona eorum opera semper antecedit, eomita

tur , ct subsequitur, es sine quo nullo pacto Deo grata,

et meritoria esse possienr . . Confir. a. ex institutione, & emcacia saeramentorum nam utrumque habemus a Christo, & illa sun εsontes omnium gratiarum, & donorum , quibus a Peccatis pervenimus ad justitiam, a captivitate diaboli ad libertatem filiorum , & a morte ad vitam aeternam. Prob. denique de apertione paradisi, de introductim ne in illum ; nam certum est, quod hoc habemus per Christum, ut statim post discessum ex hac vita, Sccompletam Purgationem peccatorum introducamur in paradisum , di quod ante mortem eius, ic ascensi nem Patriarchae, & Prophetae , licet sanctissimi, remanserunt in Limbo, nec ullus eorum intravit in Co

lum, di de fide est, quod ex eo tempore illi omnes

intrarunt, ergo&c. robi c. contra priores Partes. Praemium debet excedere meritum s sed gratiae omnes omnium hominum non excedunt meritum Christis ergo meritum Christi non est propter gratias nostras: Prob. mai. merita sunt propter praemia in ratione finis; sed sinis excedit medias ergo praemium excedit meritum . Resp. I. dist. utramque mai. excedit metitum subratione meriti, con. opus meritorium absolute, &secundum se,neg. utramque maj. & I. min. opus in Iatione meriti formaliter, & reduplicative ordinatur

ad praemium; sed potest in se intendi propter suam propriam honestatem, di quidem principaliter , ut

468쪽

contigit in Christo, qui primatio intendebat placere

Deo, & opera sua respiciebat in eorum propria bonitate , di secunda r io ea Offerebat, ut nobis impetraret gratias ,&remissionem Peccatorum. Aliter respondet Scotus; nobis ista lassiciat. objic. a. Metitum Christi fuit finitum per nos, peccata vero infinitae gravitatis; ergo Christus non potuit mereri nobis remissionem peccatorum. Resp. I. neg. ant. quoad a par. Nam ex dictis de peccatis, eorum gravitas intrinseca est finita, absoluth Ioquendo. Resp. a. neg,cons. Nam si peccati infinitas mensuratur ex dignitate infinita Dei offensi; ita meritum Christi dicitur infinitum ex dignitate personae in

Christo operanter utraque autem infinitas est extri seca , ut dictum est

objic.coni. 3. p. de apertione caeli: nam si Christus meruit gratiam, & gloriam Patriarchis iustificatis , &salvatis ante eius adventum , anticipate potuit etiam mereri pro iisdem apertionem coeli, & introducti nem s sed neutrum meruit anticipalei ergo nec illas gratias. Prob.mai. Non enim est potior ratio de anti incipatione mercedis quoad gratiam, quam quoad gloriam ; sed si gratia data est illis ex meritis Christi nondum existentibus, & data est anticipales ergo di glo

ria, vel neutrum meruit.

Resp. ne g. utramque mai. & disparitas est, quia ex pacto, inquit Scotus, IJ aliqua pars praemii potuit dari anticipate ad meriti exhibitionem , sed non ultimum , & summum praemium, qualis est possessio gloriae . Generalιter verum est, quodsummum bonum, adrod ordinatur meritum , non debet conferri ante exhia itum , et compiti tum meritum d summum autem bonum , ad quod ordinarur meritum chrisei , respectu eorum , pro quibus meruit, est ingressius eorum in paradisum , et ille non dabatur afiualiter ante passionem exh/biram , liceς pro passione prae Uisa remis teretur os,fensa , et daretur gratia illis PMribus credentibus pabsionem exhibendam , dic.

si Tibid. Din. II.

469쪽

que De merito, Ofatisfact. Chricti

Q U AESTIO VI.

An christus meruerit gratiam primis parentibus ante lapsum , G Angelιs.

GRatia , quam diximussatam hominibus , est gratia reparationis , seu redemptionis , & sic non a Aori mirum , quod data fuerit ex merito redemptionis Christi praeviso , di quidem ex merito passionis; sed si Christus non erat VenturuS , Adamo non peccante, ita nec illa gratia dari potuit intuitu meratorum eius

I t ruiniorum , dc praevi um dc ita est de Angelis ,

& quidem a sortiori: nam qui peccarunt, nihil harubuerunt de redemptione.

CONCLUSIO.CHrimis meruit gratiam An elis, et

bus. Est satis communis. In ea divisi sunt Scotistae recentiores. Negativam tenet Card. de Laurea. Amimantem putat Mastrius probabiliorem. Perih i ex Scolo. IJ nam eo ipso, quod docet , C fistum fuisse praevisum ,& Praedestinatum PraeclSe,

TriwHIM e 1 praevisione peccati, ut disset za Putultiusque Ecclesiae militantis, & triumphantis , & deni ciue omnis creaturae rationalis, sumcienter indicat,

e m per merita sua prae ulla influxisse omnibus vitam miti tualem gratia: & aliorum donorum . Unde con eludit Vulpes ex Scoto, ad Christum vel hominem assumstium fuisse primario a Verbo Mρo,iatice , ut esset per modum eapicis rori icator Angelorum,et hominum Prob 2.ex Script. De Angetis, ac de hominibus inrit umove statu Verificari possitnt ista: f3J Nemo τ ὰΣάχιrem, nisi per me, sc. nulla datur gratia, nisi

in se Item s4J Proposuit restaurare omnia in Chrι

ς' , is seis in re ' ergo innuit

merita sua in utramque Ecclesiam , sic. terrestrem , dc

470쪽

Disputatio M. que ue

xetis, tum in nobis ipsis insita est. Et alibi , i J Verax est

Ioannes, dicens, quod ex plenitudine ejus omnes ace

pimusiChristi enim est particeps universa visibilis, et inmisibilis ereatura , Angelique , O' Archangeli ... non alia ratione sancti sunt, praeterquam per solum Christum . Et eodem sensu explicat eundem locum S.

Thomas. faJ Item Fulsentius: DJ Von alio virtus

Dei partem Angelorum a ruina potuit custodire I nisi illa , quae lapsum hominem post ruinam potuit reparare ...una est in utroque osterata , in hoe , ut resurgeret, in illo , ne caderet s ergo utrisque meruit, Ic. Angelis, di a

fortiori primis parentibus gratiam sani tatis, & hominibus lapsis gratiam medicinalem , & reparationis. Et Laurdustin. O J de Maria dicit, quod ex Angelis , --

per quos exaltata est, nemo illi invidebat: fructus quippe ventris ejus totam illam ciυitatem repleverat Ianctitate.

Prob quia ex multorum sensu Angelis in statuviae revelatum est mysterium incarnationis, S illud crediderunt , & per hanc fidem meruerunt ; ergo ex merito Christi participaverunt: ad quid enim hic fuisset revelatus eis , nisi ut crederent, & venerarentur ut fontem omnium donorum suorum ξ Sicut econtra

Lucifer, & Angeli eius ex invidia in eundem peccarunt , quo sensu dicitur fusise homicida ab initio. Prob. s. Non implicat, nec est inconveniens , quod Christus inter omnes creaturas, & maxim. inter rationales fuerit primus praevisus ,& praedestinatu antequam praedestinati sint Angeli , nec Adam , nec alii electi, di quidem praedestinatus ad omnem gratiam,di gloriam, quoad substantiam, quam de facto habet,& maxime ad dignitatem capitis, & primogeniti omnis creaturae; ergo ita factum esse dicendum est. Antec. patet tum ex dictis de moti vo incarnationis, quod se. decreta fuit independenter a praevisione peccati; tum quia nullum potest afferri inconveniens, vel implicantia. Prob. ns. hoc enim facit ad maiorem gloriam Christi; ergo id ita factum esse dicendum est, iuxta illud: In gloridicando Christum malo excedere, quam deficere. Prob.autem 2. P. Nam eadem, & adhuc maior ratio

SEARCH

MENU NAVIGATION