Ludouico Iusto 13. regi Christianissimo. Ad Christianæ rei patrocinium. Dedicat fr. Thomas Campanella, Ordin. prædicat. tres hosce libellos, videlicet Atheismus triumphatus, seu contra Antichristianismum, &c. De gentilismo non retinendo. De prædestin

발행: 1636년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Telesius enim probat nec assistentes, nec informantes Calis iness.

Anima, intellectuales, licet falli possit: Nihilominus propter populi inconstantem stultitiam, & dogmatis incertitudinem, cum a Deo non sit reuelatum expresse, sit bticetur. Quin non minori sapientia, ac magnanimitate adoratur Deus in se ipso, quim in his statuis, imaginibusque eius uiuis: ex quibus postmodum elabi possimus ad cultum istatuarum inseriorem, ut AEgyptiis euenit. Quamobrem Moyses, ipsis obsistens. cultum illum totum penitus sito prohibuit gradus Populo. quod & consilio Dei sal bina est. XXII l. Alias pet currens leges, in illis erroris inueni minus, qui

Deitatem colunt incorpoream. Sed quoniam vident in Mundo contrarietatem, de bonum, de malum, quae ab eodem procedere non possunt; duos ponunt Deos, alterum Caeli,alterum Terrae, ut Mani chaei olim, ac hodie Tartari apud Sarm..candam, de Balduc, qui colunt Deum Caeli, a quo bona Animi & Caelestia petunt, & Deum

Tertae, a quo bona corporis&terrestria. Manicliaeus asserit Deum malum secisse legem Moy sis, de malum, & tenebras: Bonum vero legem Christi, S: Donum & lucem; Et Simon Magus alium praeficit nostro Deo. Chinentes pariter colluat Daemones pro bonis terrestribus impetrandis, & ne sibi malefaciant: &in priscis taculis apud Nationes usurparunt sibi nomen Deorum inserorum, & cultum; Et in Brasile, de lapone inuenitur idem pene cultus erga eos:&Porphy- loquitur de Diis bonis & malis, & platonici omnes. Trismegistus admiratur hoministraestantiam, qui statuas animatas facit,& Deo . responsaque accepit ab eis. Hi otacula dedete, re quod placuit eis, fecere, ubi Christi lex seminata non fuit.vnde Plutar. de silentio orallistoria veri expeti menti, quod Daemones, de Anteii sint, S c. b in. lib. 27.

culorum causas rimatur inualidas de inanes: quas Chrysbst. veras in Christo deprehendit, vi & oracula noui orbis, ubi Christus annunciatus non erat, nos docere non cessant.

Equidem Examine presso hanc scientiam ventilaui, admiratus quomodo Daemones appareant multis . aliquibus ver5 minimξ, quos scio perambulane per loca tenebrosa, de studiosa crura indagaile & quomodo Nero plurimorum Magnorum opera usiis, ut videret eos, quod maxime capiebat, non potuit quidem unum, ut Plinius refert. Aristota vero irridet assertores Angelorum, de Daemonum; sed Deum ponit Animam primae spherae,& tot Angelos minores, quot sunt sphetae. Inseriora verb nil ab eis gubernari, nisi ex consequenti. Quin in libro de Mundo; Si Deut curau, ait Veraο- , non inriget ministris, ut Rex Persarum: quoniam Deusque e perse operaturo mutasi scienter. I mi in iver o indicium sunt imbecillitatis. Sic deprchedi Peripateticos serξ omnes negare Daemones ei se dc quida Ant. Mirand. qui scripsit de eue sone Monomachis irridet Angelos, Daemones miracula,& Deos, sed cum Aristotele sentit, quem putat non posse errare: dc soluere conatur

192쪽

C A P. X L ist

prorsus argumenta contraria, de in fine ponit tanquam comminsuram, qubd credit iniTheologia aliter, ut Christianus ; palam ostendens, se nihil credere in Christum, nisi propter timorem tribunalium, Aristotelique erranti, tanquam Deo, inhaerere, sicut Averrois. Multi quoque praesentis Laeculi Scriptores in hoc errore versantur. Quapropter ipsie magno aisi desiderio experiundae huius vetitatis: quod tande no sne Dei prouidentia, ex eo malo operante mihi bonu, assecutus sum. Astrologus quidam ingenuae

probitatis, Astrologica superstione Haly Abenraget cutiose pro

uocatus, nonddin expertus doctrina sanctotu quod in omnibus vanis obseruationibus sese ingerit daemon: ex genesi cuius lam iuuenis idiotae argumentatus illi apparituros intellectus abistractos, quamuis id nec ipse crederet, experiundi gr tia quod Pi n. & Arist. contra dogma Christianum falsum esse docent : instruxit inuenem quomodo inuocaret Angelos sideruim quos peripatetici solum extare

concedunt: ad nos arilcm non descendere. Tunc iuuenis caepit mirifica videre, & responsa accepit Astrologus per illum de rebus grauissimis, & qui apparebat ei Spiritus, simulabat se esse Angelum.& aliquando eile Lunam, aliquando solem, aliquando Deum. Sub his enim, aliis setiuis apparebat inter somnum, & vigiliam.

Veritates plurimas annunciabat. Multique apparuerunt; sed paularim ad magis falsi pertrahere conati R:nt idiotam adolescet item; scilicet non extare uiseros : dc animas migrare de corpore in corpus, etiam brutorum. de plantatum; ut Pythagoras sorte credidit & qui- am Pharisei. Nec liberum arbitrium esse in homine. Oracula dederunt D. rorum eventuum, & aliqua sic contigerunt. Dixerunt, non extare Diabolos in Mundo, sed omnes esse Angelos, magis,

minusque bonos, sapientesque magis, & minus. Et Gentilibus xespondisse per amphibologiam eos, qui minori pollent sapientia. Tandem amicus signa petit, sicut Gedeon, per iuuenem. pollici tus est qui apparebat: sed exinde dolis usus est incredibilibus,

quo curiosiam vitum Astrologum dubitantem,& meliora consulentem, ab illo misero iuuene separaret. Queni deindE separatum. ut libuit. deceperunt, & ad violentam iascem pertraxerunt. Tunc alium vitum praestolantem promissa ante casum iuuenis, aerumirae atrocissimae ad maiorem experientiam tenuerunt dia, donec propriis visionibus' nouit, quae vix unquam intellexissul,quanauis vici sancti de philosophi multi h asserant. Alloquuntur,inquit, inter semisnum, & vigiliam, unica voce,praesertim,cum quid mali passurus est. Haec cum ille mihi, quem nec deceptum, nec me decepille credo,

communicauit, cognoui vera esse, quae narratatur de Daemone.S

cratis,& Genio Bruti: dc hinc certus ergo experimcntis omni labsum extare Diabolos peruersae voluntatis : sic etiam bonos Angelos. Di antiquos Geneses ab illis nequam deceptos fuisse. Non

193쪽

isi ATHEISMUS TRIVMPHATV s.

Ex his nosce quan topere curiositates sipei stitiosae & At i-ttotelicae damitandae op:niones.

quidem facete possunt quidquid rogantur, ideo dixerunt decep iuueni, omnes Deos fato subiacere ; ipsum quoque Iouem. Sese enim ipsum introduxit Ouidius,& Homerus. Itaqne deceperunt Nationes omnes , quae plures colunt Deos . & veluti homines pro Deis sese haberi faciunt pec superbiam, vel quia putant non extare Deum: sic faciunt Daemones. Vndξ percepi ego, eos nihil posse miraculosum facere, nisi utendo naturalium rerum viribus,&ap- dicationibus. Et deceptos fuit se ab eis Magos impetitos, & mu-ietculas saepius. Et quo liberius quisque peccet, negant insec-num 1, Et quo clam ut, eos ibi cruciari rivique corporibus in- tet maneatri humanis, transmigrationem filiglint Animarum. Et

Cacodaemones decipere amplius satagentes, Astrologo per tuu nem interroganti de multis,dixerunt, qubd ipse sciis nitet reciE delibero arbitrio; sed rectius Caluinum utique ad illorum gratiam avnde de S. Augustino,& Clirysostomo simul interroganti an be-n E scripserint de libero albitrio, non responderunt.Et quoniam ego. semper peissime sens,& scripsi de Caluino, ex hac certa relatione, agnoui Caluinum clie Diabolorum instrumentum, qubniam magno illis cit usui: cum scribat. Deum impellere sic ad malum, ut ad bonum, homines, tanquani instrumenta, de si ipontanea. non libera; quibus repleat internum, & Paradisum. Vndὰ petipsum sequitur, quod Deus iit peruersior Diabolo; aut quod peccatum non sit peccatuna; ut dicunt Libertini. Quod per Philosophiam examinatum, stultitia depreliendi tui impia. Non enim differentia esset inter scelestum, & sanctum: dc inter capientem, & ignarum & C sar, de Moyses , & Melchisedech pares citent Pa- . rasito & Circulatori cuiuis : imb inferiores. Circulatores enim delitiis fluuntur magis. Plaeterea manifesta est differentia inter vitium, de virtutem; omnemque actum, qui nos delituit, aut Rempublicam, aut cius partes, vel ad dest unionem disponit, peccatum cile contra nos. aut contra Rempublicam. ii autem conseruat, meritum, iustitiamq e. Hosce , ilegantes peccanam, quilibet verberare deberet duriter ; dceis vindictam negare: quoniam vindicare non debent id, quod non est malum, de culpa oracula Graecorum, R AEgyptiorum,& Persarum, & omnium Gentium,extare Diabolos manifestant ubique Terrarum. Nee si Pythia aliquando dolosὸ mentita est, non uiat qui respondent ea quae nemo scire posset. Porphyrius piqterea, & Plutarchus, A Scriptores multi, Daemones,& Angelos extare norunt; & qui amantur Daemone, idem conuincunt. Responsa etiam a Diabolis in corporibus obsessis seinellarum idiotarum , loquentibus LatinE, H braicὸ, aliisque linquis, indicant extare Diabolos, quod doctus L. Ananias cutiomme expertus est, de Philippus

Columna Dux, Magnus Regni Nexpolitani Comestabilis.

194쪽

prudentu, & probitate clarus, tetatur, quod se prisente exiens expulsiis D mon, lampadem longe distantem extinxit iussu Exor

cinae, de Patauit cum ibi morarer, pulsauit campanam: & multa huiusmodi satis probant dubitantibu s, extare D mones. Item Pau. Ius Grillandus. Par. Spina, Amb. Vignates, Volsangus, δ: alii multi Inquisitores publicis libris experimenta innumera-coacer uerunt, ut qui hoc negant, historias & testes, contra naturae ius negare conuincantur. Nec enim quia in multis atrabiliosis 'aegritudo est similis demonoplexiae, non datur d*monoplexia, quae tot signis mirificis, atrae bili nullo pacto congruentibus, comprobatur, & tandem si vis, o Macchiauellista experimenta certa, vade ad S. Antoninum Surrentinum: qui respondet oraculis, soluit ligatos ad columnam; fugat D mones, cogitque fateri

mirifica, & quidquid postulas.

Quaproptet ego experimentis jactis argumentatus sum essica cissimξ, quod non sit Deus verus & pri nus alius, nisi unus, Daemones vltirpando diuinitatem introduxere pluralitatem. Et in superioribus iam sentire professus sum, caelium terramque a Azgum exliastoria consimilibus potestatibus activis constituta este, idest a calore, de o . frigore, ambobus activis, corporeitate concretis, diffusui , pro h o es c, ii, sentientibus : & contrarietatem suboriri inter similia propter ' amorem eiusdem boni in staficientis utrisque : Vnde Rex Regi

contrarius, non ' Dauo : ergo conueniunt in aliquo. Ergo extat

causa eis communis, a qua consimilitudinem habent, dependent- . que. Ergo Caelum, & Terra ab uno Deo. Et mox dixi, non posse Mundum ex contrariis compositum subsistere absque una principe causa, colligante contraria, ipserumque pugnam temerariam ad

productionem rerum artificiose ordinante.

Nec propter impotentiam Dei, sed propter ordinem extant Angeli, dc Daemones. si enim Aristotelis Ratio valeret, neque Ailselos oporteret ponere, quos ipse ponit Motores spherarum, Ro* ad Arist. 3

sumceret namque Deus mouere omnes labsque ministris : nec Sadducaeos.

opus esset Sole in Mundo; Deus enim potest per se omnia collustrare : se etiam calor tollendus ellet, omnesque causae. Erpo conueniunt maiestati, non indigentiae. A sserendum ergo est, quod totus expertus est Mundus, extate Angelos,& Diabolos, variis. muneribus a Deo destinatos, & Sadducaeos multum errasse in hoc. Deumque esse causam bonorum caelestium, & terrestrium , cum Mundus sit unus, unumque modo Principem admittit in videmus Caelum' influere Terrae virtutes parturiendi bona terrestria, de utrumque colligatum esse si b gubernationeyna, ergo siunt ab uno.

XXIV. Si ita non esset, lex Christi etiam a Diabolo esset quoniam in tetra Deus nasus solus exercet dominatum. O0 d

195쪽

ii ais; Deum bonum in terra per Christum occupasse partem

Regni contra inalum: condemnas te ipsum, o Manichaee. Christus enim allegat sententias multas scripturae Mosaycae, tanquam

diuinae,& dicit Moysen de ipso scripsisse; & in Prophetis fini pro

missus. Ergo est idem Deus. Item idem Deus, qui Moysi compu-uit, allegatur a Christo. Quod si putas Eati Belia depi irata elle, deprauatus es tu. Non enim bonus Deus, pastus est malum in scripti ira sita, ut de tu decernis; sed de his alibi. Magnopere deinde animum meum vellicabat, quod Moyses non loquutus est de creatione Angelorum, & Daemoinun; propterea que sadducet eos esse negant, & Iulianus Moysen incusat; Plintonique postponit: quia eorum Creationem docuit in Timaeo . Moses veto tacuit. Id etiam maxime exagitauit me,quod Moyses evressὶ nusquam promittit Paradisim, & Insernum post mortem, sed tantummodo bona, & mala temporalia; sed nec Prophetae id tam apertis promiserunt, ut animis curiosis omnibus filisfieri queat. S. Augustinus accipit sermonem eius mystic E, ut, cum dixit, Fiat lux , intelligatur natura Angelica ; sed hoc non sitis-iscit, quoniam dogmata sendantur in sensi litterati : ideo Hieron, dicit, a Moyse praesupponi creationem Angelorum multis. ante saeculis; sic Basilius, Nazianaenus, Damascenus, Chrysostomus, Cassanus, & Origenes, de Graeci omnes,&Anabrosius, Hylarius, & alij, quos D. Thom. Canoni decretalium conciliat. Sed hoc nihil ad praesentem causam. Sed palam deinde Moy ses meminit An gelorum, & Daemonum in serpente, qui decepit Euam : α derii gelis qui apparuerunt Abrahae, de Lois: &in Iob de Satan, M&de Angelis saepe loquitur. Hunc autem librum Moyses scripsi , Erpb hoc silentium non debet suadere, qudd non sint. XXV. Qiod verb aiunt: Propterea non promisisse bona, aut mala post mortem, quod populus iudis .erat,& puerilis, qui m lis bonis e praesentibus tantum in ossicio detinetur, non sitissacit Politico. Nam Salomon in Sap. vocat Populum sine querela, Sanctum cst Sapientem, aliis comparatum populis. Nihilominus Chaldei credebant Infernum, de Paradisum; & Plato, det Pythagoras, & Graeci omnes, & Romani :& Salustius rcfert, Catonem exprobasse Caesari haeresim, qui d nimirum non credere. Ii seros extare. Quapropter dixi adsuc inquirens; si omnes Natione rudiores hanc fidem habebant, debebat saltem. nisi alia si best ratio, Moyses inter, vel post praemia, &poenas temporales, addere semel

aeternas, quae vim maiorem habent ad mouendum animum, eoque

magis iunctae temporalibus. Alii cogitare pollent Esdram instaurasse perditas scripturas, idcirco diminutas esse, & mancas. Sed ego comperio Laram commemorare poenas, & praemia post mortem, loca mortuorum, dc resurrectionem mitifice in lib. . Quod autem eius sit, a bideclarauimus.

196쪽

Idcirci, cogitaui, veram esse doctrinam quod tunc usquς Caeli Ianua aperta non erat. Et, quia Deus Acit opera sua ordinatim, i coportunE, spectabat ad Chri tum ea aperire: & huius veritatis notitiam expressὸ reuelate; quam Moyses mysterio deseruietis non explicauit tam manifestE, ut relinqueret Christo munus proprium praeterquam quod id erat alias tam notum, ut non indigeret exprosesiori reuelatione pro tunc. Nam quia ante Christi aduentum deponebantur Animae in Lymbo, dicebat Iacob,&Iob, Descendam ad inferos. Et quoniam aliae Nationes doctrinam de peccato originali ignorabant, putauere beatitudinem esse apud inseros , & in campis Eliseis, qui est Sinus Abrahae: Insaelicitatem veto in Inseriori Tartaro; quoniam Abraham caeterique S. ncti Patres, & Heroes eo in loco detinebantur. Item Ezechiel loquitur de lacii in quem descenderunt Rex Tyri, Rex AEgypti, de alii post mortem, dc& sermones inter eos narrat. similitei: Zach. de vinctis in lacu. Et huius arcani publica, ut puto, reuelatio erat iii Mundo, derivata etiam ad Poetas, & leges Gentium. Vnde Iob, cuiuslibium a Moy se scriptum credimus, loquitur de Inseris, de dessiiuio Cocito, de resurrectione mortuorum: sic sapientia, Sc Ecclesiasticus palam. Prophetae autem mysticE, sed in lib Regum historice. Vnde S i hariseorum,&Essenorum secta hanc fidem indubitanter confitebantur. Christus autem multos prophetarum locos, ad docentcs, exsanit. Attamen quoniam ab antiquo fides Gentium omnium erat de Paradiso,& Inferno, & Purgatorio, sicuti Socrates, Plato, Pythagoras, Virgilius, Homerus, aliique testantur: At non om/nibus aduentus Messiae notus erat: vel ignotum erat, quod ad ipsam pertinebat primum esse, qui in Caelum ascenderet; Idc rco scripserunt, Herocs quosdam, non in Campos Eliseos, sed in Cae lum, extemplo fuisse assumptos, ut Romulum, Caesarem, persm lesque. Haec autem mysteria velavit Moy ses in lege, quia tem- Ius non dum erat: at in Iob clarὸ docuit, de simul Animae immortalitatem ; quam falso putant ab ipso negatam Manichaei, & Sataducaei: addiditque corporum resiarrect: onem.

Nec existimandum eis, Diabolum esse causim per se, i Dco non dependentem, & plura Regna possidentem,& potentem superi Q. plus, quam Deus. Nam & si Homines cunctos iubditione sua Rc . Ja'gum curh-beret, nihil sunt c5parati Angelorum multitudini. Potib assertu D bQlv piv -pψs dum ςst, Diabolum esse carnificem, & lictorem Iustitiae. Dei , non 'μμ'

autem competitorem, ut vulgus opinatur. Cum en ira Dcus reos

punire deberet , idque per se nollet, culosit procliuior ad miserandum, quam ad puniendum, nec a bono in quantum bonus, sed inquantum iustus punitio sit, quoniam optimus est, ac suauissimiis; adeo hoc munus Daemonio demandauit peruersa; in quo reluci dDei potestas in modum punitiuum, utens etiam in bonum peruer-

197쪽

peccandum, ut ad bene agendum; nos autem libertate bene vesinate operandi priuarunt, uti Lutherus, , c Caluinus, ab Alcorano edocti. Quos Cicero cum sitis Stoicis religiositate praecellit. Dum Hiim soluere argumentum non posset ; unde nam malum oriatur, statuit potius negandam esse proiit dentiam in his, quae pertinent ada: bittium hora: nis, quam Deo peccatum in donete, oc libertatem humanam negare, omnibus manifestanassensibus ;vt patet in lib. de Divin. licet alibi utrumque asserat. Damasci raram eximit libet achus 1 prouidentia, sed determinatiua necet Iario, ut exponit D. Thom. 3. contr. Gent. Alij vero negarunt extare malum, omniique posuere indifferentia ; excepto vitio, ut Stoici. At Libertim recentiores cori siderantes ex docti in a Caluini sui Deum esse causam mali, dixerunt Deum facere quidem malum, ssed malum non esse a maera aliquod, neque peccatum, quandoquidem a Deo fit. Et hi minus impietatis redolent, quam Caluinus : excusantes Deum. Alij

putarunt mala euenire propter peccatum ante corporationem Animarum commissu iii, ut Origenes, dum quaerie excusare Deum, de Manicii eis respondere.

Has cunctas examine presso per Metapiuiliscussi opiniones; ocvidi, non extare malum ullum nisi peccatum,& vitium: Calamitates vero &mortes,& generationes,& dolores, & corruptiones, posse in malum, α in bonum reuelli, prout ea capessimus, ct utimur bene,

vel male, ut Stoici allerunt. Et quia non potest in Mundi partibus non elle distinebo, neque productio rerum variarum, nisi adsit contrarietas elementorum : Ex contrarietate autem illa derivantur, qvie

mala putamus: ideo non posse non esse malum, stante huiusmodi Ordine. Sed velli contrarietatem esse, ut sic bonam, de duraturam, donec rationabile est apud Deum. Deinde vidi vi: ia, dc peccata moralia carere essentia, & este deficientias, & Deum concurrere ad quodcumque esse, de actionem quamcunque; quoniam est diffisio elle. Non alitem sic ad non esse, & ad passionem, de ad mortem, de corruptionem,qua sunt defectus Esse nisi permittedo corruptione rict mortem, de passionem, quatenus, & dum, concurrit em cienter ad generationem, de vitam , de actionem, quae ad illa consequuntur, de in illis includuntur. Quinetiani calor dum occidit frigus aliud nihil facit, q iam calefacete materiam, in qua inest frigus. Ergo actionem, quae est calefacere, iacit per se: at per accidens se-q iitur passio, ct mors frigoris; quae non a calore emanat, sed a Nonente dc eo quod gus non est calor; unde fit, ut secum pet- manere non possit; sic enim esse, dc non esse manetent simul. Hinc plane compeii, Deum non cocurrere ad malum ii ermissi-uet, si permisito cadat super voluntate, faciendi quidquid libet, non superreccaturii: de malu non habere causani agentem; sed silvino odem

198쪽

C A P. ' XI.

do deficientem: peccatum, vero esse nihil, id est desectum holii maioris, & abusum ipsius boni. Qita nos, amplectimur minus

bonum, & apparens, ipsumque anteponimus maiori bono, vero contra Regulam Dei &Natinae; Et quatenus est actiis, de m tus ad bonum, non esse peccatum, sed entitatem: quatenus veto

est defectus, & tendentia ad ipsum minus quod est in illo bono,

peccatum esse, & annihil ationem partim peccantis. Et formali tetc ut aiunt in esse nihil, materialiter ens. Hoc autem accidit nobis ex defectu potentiae, vel sapientiae, vel voluntatis; sed non imputari in peccatum, nisi ex defeetu voluntatis, quia ipsa praesupponit posse, & scire. Et tunc solum complete peruersa eii voluntas, cum potest; descit melius eligere, x meliusfacere, nihilominus eligit peius; vel minus bonum. Malum enim qua malum eligi non potest, nec a Creatore, nec a Creatu As. Non ergo existit dualitas Deorum ; Sed Ens, & Non Ens uni proprincipia Memphysica: Et qui adhaeret Non Enti peccat, id est, bono, quod minoritatem habet: de Non Ens sapit, comparatum illi, quod Deus tibi, tanquam melius proponit. Non Enti enim iaquantum Non Ens inhaerere animo non pol sumus, nisi ei substernatur aliquod Ens. Vnde priuationem vocat malum D. Thomas, de Dion. non mala. Ergo furari, &maechari, phy sice bona sunt Vparentia parma: Non Entis participia: modicum afferentia scia-Gm , de satisfactionem falsam , vilem, & exiguam , & brevem. Deindet vero trahunt. secum commistum malum, poenitentia plenum nimis. Fallaciae autem nostrae, ac deceptionis, caudsa est confusio mali cum bono. Si enim separari possent, peccatum committi non pollet. Vllum malum enim per se diligi non potesti

neque odio haberi bonum. Sed per accidens, quia commista sint, dum complectimur minus bonum, quo cum inest maius malum,pe camus, contra Deum, de naturam . qui ostendunt, iubentque aliud bonum verum, maiusque. Amplinentes autem illud malum, quod secum affert multum bonum; ut medicinas, poenitentias, & labores, meremur, ut palam est in omni arte. Malum autem ementi albter non extat, nisi respectu particularis Entis, ut dictum est. Hinc innotescit qualiter Deus concurrit ad peccatum, in quan- tu habet existentiam.&bonitatem substratam; sic ad peccatum M.turae, .ut ad peccatum moris. Non autem concurrit, quat

nus caret existentia, de bonitate vera , Estque ordinis rationuis desectus. Deinde cosideraui contra Tartaros stultum esse arbitrari, quisdbona terrena non dependeant a Caelo, cum videamus a sole, de Stellis, Terram immutantibus, cuncta Entia nostra produci. Ergo idem Deus est utriusque Elementi. Diabolus autem non est

199쪽

& ainorem infinitum, sicut alibi scripsi. inimo nec Deus sit in

Cl isto ipsis tanquam anima insormans, sed tanquam eius semper.

sonans etiam alteram naturam, ut instrumentum iudemptionis coniunctum.

XXII. Minore tandem reprehensione dignos deprehendi eos, qui adorant Sidera, Caelum, S Solem : quoniam hae portiones Mundi .se ostendunt, a corruptione distantes, & pulchritudine vivida, sim

plihique donarae: suntque nobiliores rerum inseriolum causae,& in iii blimi regione degunt. continuo benescientes nobis, lucem effindendo, .c orem,& influentias: generando, alterando, omniaque 'producendo: quas ob res magis mouere possunt Gentes ad credendum quod uini Dii. Africani multi hac tempestate,& in Egypto antiquitus plurimi hanc opinionem sectati sunt i& Piato in Epi nom. Similiter allelit, conuenientius esse Philosophis colere stellas,quitum ortales Deos Nationum.

Hanc ipse pressus exanimando sententiam, inueni non es le diuinum cultum Stellis tribuendum. Deus enim prae sesert Totum, de Animam in Mundo, si est aliquid eius: Quapropter ita error esset hic, veluti, siquis Regem adorare volens, Animam Regis adorate

praetermitteret, quia ipsam non videt : ex membris vero adoraret dum taxat oculos, & aures, Sc caput, non autem pedes, dc crura, de

brachi TNam re vera Sol, Caelum, de Stellae, uini quasi oculi, Mcaput de membra Mundi nobiliora: Tellus autem sicut pedes, de crura, de scabellum. Praeterea periculi sim cst ista colere, quoniana cum sint formosae. & bonae res, magis allici uot gentem uultu veri Dei inuisibilis ad se; vi tandem incurrat ad illem iniquitatem niaximam, quam tribuit Iob colentibus Lunam, & Solem. Nihilominus, quamquam vera esset sententia Pirilo iis,& Origenis, Platonicoria inque, quam Diuus Thomas non includi. nec excludi a doctrina fidei docet, licet sanctus Hieronymus, de Diuus Augustinus dubitent, de Patres multi ita sentire videantur,) videlicet, Solem 3c sidera viva esle corpora, oc sentire prorsus longe, magisque, quam a Animalia; senius enim inexistit in Spiritu vitali passibili, cogno en- te; oculi autem, nares, aures, nequaquam sensus sunt, sed foramina, de senestrae, per quas intrat obiectum sensibile ad Animam sentientem, ut probant Ambrosius, & Augustiniis, proptereaque, absce- deluc Spiritu, non videt, licet apertus oculus, sicuti multi apertis dormiunt oculis, nihil tunc videntes, nec auris audit, licet patens; ista Spiritus qui itaque, reditque, ut Sanctiis etiam Ausui inus adnotauit. Nam de oculum ait ) alterum claudimus cum volumus totum Spiritum inalteium confluere, ut totus per balistae Dioptram conspiciat 3 unde ex Auguibili, dc Ambrosi,&: Gregorii Nysseniiscntcntia, perperam Aristoteles ducuit potentiam inserinatiuam oculi, aliorumque organorum, videre, sentireque. Spiritus enim

200쪽

li munus obit, ut qui intermaiiet,quasi habitator domus, coniun- stamen substantialiter, non ut forma Domus sicut probat S. Ambr. inlibao de Isaac,&in lib. de Noe,&cum eo saepe S. Aug.

quanquam Anima intellectiva insorii et utrumque, sicut lux aerem,& nubem, non tamen ut forma dependens a materia aeris de nubis: sed oculus non videt,dum Spiritus recedit ad dormiendum, vel cogitandum, vel audiendum. Igitur polito, ut aiunt Stellas esse totas Spiritum tenuem, nam propterea putant Solem vocari spiritum, Ecclesiast. i. & non videre pet fenetitam sicut nos, scd in propatulo, de se radiis tangere, & motus audire mutuos, ct harmoniam edere : unde consequens est, sensu exquisitissimo, vi Platonici ratiocinantur, praeditas ei se: nequaquam iamcn adorandae citent, sicuti neque Animalia, sentiente quae vivunt Anima. At neque etiam si iii tellectuali Anima et Ieat Animata, ut Plato, Ocigenes, de Philo volunt, & Aristoteles;& non discrepat Diuus Thomas in I. coni. G cc.c p.7O.& c aietan .super psal .is s. ubi dicitur. Fecit Caelos in Diellcctu, id est sali j ii uelle inuales. Q a de re in Iob. Deus dicit, Cum

me Liudarent Abisa matutina, ct iubilarent omnes fili Dei: Debbora, Ac Abacuc, & Baruc videntur confirmare. Haec, inquam, si vera essent, quod non decerno, non propterea colendi elleiat Caeli diuino cultu, sicut nec Angeli, cum creaturae sint. Imaginabiturauis este Stellas statuas Dei vivas, totumque Caelum sedem Dei, deatuam appellari polle; sic & Mundum 3 ideoque dignum cile consideratione, laude, & reuerentia in gloriam Conditoris, quem manifestant. Et Plato idem sentit, quando appellat Mundum,&SO lem filium simini. Boni, Stellasque Dei statuas. Verum Diuus Augustinus dubitat, num Animae Stellatum pertineant ad societatem nostram, or Angelorum, ut dicit Enchiridion 18. de Diuus Thomas

a. coni. Gent. cap. 7o. At Caiet. putat hoc esse placitum .Ecclesiae, nec amplius dubitandum, quoniam in praefatione Millae canit: quod Deum laudant Angeli. adorant Dominationes, tremunt Potestares: Cali, Caelorumque Greutes, ac beata Seraphim ct c. incessabili voce proclamanticum quibus cst nostras voces, ut admitti iubeas deprecamur. Qua in re lapia modo ordines Angelorum, sed Caelos ipsi,s, MCaelorum virtutes. Deum laudare, sicut res animatas,& Animas,

ipsi videtur, Ecclesiam velle, iuxta illud Iob. Cum me laudarent Astra matutina, ct iubilarent omnes filii Dei c. Haec cum cogitasse se in dubitabam, an Caelestia sint colenda: & tamen concita si, quoniam haec sunt incerta,& non probata mihi, & alium sensum in pro . sopopeia possunt habere, quod etiam si essent animata Anima intellectuali non informante, sed sollam adsistente, de mouente, ut explicat Sanctus Thomas in quaest. 7 o. i. par. conciliando Basilium. Da masscenumque cum Origine, & Hiere Platonizantibus. Igitur, conclusi, non esse colenda, nec quidpiam sciri certi,an sint animata:

Etiam si anim lia

colerentiar, coli non

iubent bidera. Deb. I id. s.

Hab. I.

Bar. s. di it stellae

dederunt lunu ni neu si odiis suis laeta tae sunt, & vocatae sunt, dixerunt, Ad sumus. & luxerunz cum iucundicate ei,

qui fecit illas.

SEARCH

MENU NAVIGATION