G.J. 's Gravesande, Introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

susramus rem existentem, aut possibilem, quae pro Prototypo talis Idear habeatur.379 Ideae quae conseruntur, Vocantur termiani correlati. Pater & Filius sunt termini correlati ; Paternitas est Relatio. 38o Relationes innumerae sunt . Comparatione Ιdearum quarumcunque formantur, sive Substantiarum , sive Μodorum, sive ipsarum Relationum. Unio Μentis cum Corpore est Relatio inter duas Substantias. Consideratione variarum figurarum, a quirimus ideas Relationum inter Μodos. Idea globi aurei continet Ideam Relationis inter Μodum & Substantiam. Sed & ex ipsis Relationibus novae es ficiuntur . Si videam duplum ter in sextuplo contineri, Relationem percipio inter duas Relationes. 38s Omnia quae de quantitatibus determinari possunt , ad Relationes pertinent o Quantum Vocamus omne quod augeri &minui potest. 381 Nihil Μagnum dici potest , nisi cum, Relatione ad Μinus ; & haec Idea nihil

determinati exhibet. Μus est magnum Animal , si consera-2--- tur cum Formica, exiguum si cum Ele

, phante. .

102쪽

Vita; Ingenium stupidum; Μotus Velox;

Relationes exprimunt. 'Circa quantitatem tamen observandum, 38 unamquamque, in se consideratam, determinatam esse; dc determinationem hanc non esse Relationem . Si unicam quantitatem considerem , reliquas omnes. sep nendo, haec determinata est; & quia cum alia non confertur , non datur Idea Re- elationis.

Sed talis quantitas , in hoc casu, ne que magna, neque parva, dici potest; &nemo Μortalium hujus dimensionis Ideam distinctam habet.: Hoc patet ex Hominum judiciis, circa 38 Relationes Μagnitudinum, quas non immediate, aut auxilio Μensurae communis, conferre possunt. Vix credibile est, quantum differant judicia de Μagnitudine L nae, &de Μagnitudine obtedii cujuscunque distantis, per idem Telescopium, a diversis spectatoribus, Visi.

Ubi Relatio determinari potest , ejus ' 38

dem Relationis, in diversis hominibus eae- 'dem sunt Ideae; & hac de causa, Homines non attendunt. ad diversitatem Idearum ipsarum magnitudinum t Iudicia enim nostra circa quantitatum Relationes tantum versantur. CA s

103쪽

y4 INTRO DIICTIO CAPUT VI. De Ideis illorum quae in Mente perq

TRanseo ad Idearum distinctionem ,

quae ad nos ipsos peculiarem rei tionem habet. 386 Omnis Idea referri potest ad Μentem , aut ad res extra Μentem ; & cum haec divisio omnium rerum ideas complectatur, illa quae hucusque explicavimus , dα rebus in genere in Libro primo , & de Ideis in hoc ipso , huc referri possunet . Specialia tamen quaedam observanda hic erunt, de Ideis quae nobis Actionem aut Aflectionem Μentis exhibent. 38 Ad actionem Μentis pertinent, Dete minatio voluntatis; Attentio; Μemoria, quae latiori sensu. etiam Imaginationem complectitur ; Animi Asiectus , ut Ira, Amor, odium, &c. In his omnibus Me tem aAivam concipimus. a 38 In aliis Μentis assectionibus, hanc sine ulla actione nobis repraesentamus. Huc pertinent Gaudium, Dolor, Fames , Sitis,& similia. 389 . Huc quoque debemus referre omnes Sensariones Odorum , Sonorum, & qua gustu acquirimus ; etiam varias illarum qua.

104쪽

AD PAILos OPHrARIT 9 32as Tactu, & Visu, comearamus; Se iones nempe Calidi, Frigidi, Asperi, Laevis, Luminis, & Colorum. . De Determinatione Voluntatis superius 39 egimus ao S. seq. Attentionem vocamus - illum Μentis, 391 actum , quo eandem. Ideam diutius prae- , sentem servat ; de hac ipsa in sequentiabus , propter peculiarem ipsius usum in detegenda veritate , nobis asendum erit. Quaedam de Memoria iam diximus 39

IOq. I92. 293. et pauca in sequentibus addenda erunt; nunc autem Observamus, facultatem revocandi Ideam, vocari M inationem, si . spectet Ideam a causa cor porea externa excitatam . De hac etiam1n sequentibus iterum agendum erit . .

De Animi aflectibus superius quoque diaximus aia. at 3. ; & similiter de his in s

quentibus quaedam observanda erunt.

Circa Gaudium , Dolorem , Famem , 39 & Sitim , nulla dissicultas datur ; agitur de statu Μentis , quem haec immediate percipit. Sed quando agitur de Ideis , quas per 393

sensus acquirimus, sepe rebus externistribuimus , quae ad Μentem referri debent. Sonus, Odor, Color, non ad res, sed ad Μentem pertinent.

105쪽

so 1. N T R,O . D UIC T I cihil datur praeter motum tremulum partium,

minimarum.

Corpus mihi apparet rubrum: immutas ta tantum particularum, in superficie jacentium crassitie , fiet flavum , viride ,

Coeruleum , violaceum.

ρ7 Ab ipsa autem Sensatione debemus f parare Ideas , quas inde deducimus : AD perae superficiei manum applico, ex Sensatione concludo , minores in superficidi: dari inaequalitates; sed haec Idea toto coelo dissert a Sensatione quae Μentem assicit. Colorem video ; concludo superficiem dari , ad quam ego refero Colorem , Mhanc esse superficiem corporis; sed haec a. Colore distingui debent. 3ρ8 De Sensationibus quaesitum , an in Ο-mnibus Hominibus sint eaedem. Sed quis hanc quaestionem solvet λ3ρ' Duo Homines vident idem corpus coloratum, Colorem hunc Rubrum vocari audiunt . Uterque , quoties eadem , quam nunc percipit, Sensatio in Μentem redi . bit , Rubrum se videre Colorem assi r m abit; sed an eadem sit Sensatio, quam eodem nomine h2 exprimunt, id est, an utriusque Μens , dum se Rubrum Colorem videre ambo dicunt, eodem modo af

106쪽

AD PHILOSOPHIA Μ. CAPUT

VII. Generalia de Iudiciis . JUniciuΜ est duarum I dearum compara- gootio, & Relationis inter has Perceptio. De Relationibus plura jam habuimus ;nunc de harum Perceptione distinctius agendum.

In Judicio nihil datur praeter Perce- 4orptionem; & qui voluntatis determinati nem in hoc ipso desiderari affirmant, ad naturam Perceptionum , & Judiciorum ,

non attendunt.

Voluntatis determinatio potest spectare 4o aquae ipsum Iudicium praecedunt. Ut hoc detur, praesentes duae desiderantur Ιdear, &voluntas variis modis circa has versari potest; Ex. gr. ut has revocemus, aut ad nasattendamus ', sed tunc nondum agitur de

Iudicio, quod ab his Ideis distinctium est, quamvis sine ipsis dari non possit. Ubi vero Idear praesentes sunt, Iudicium 4o 3 sequitur: qui enim percipit Ideas, eo ipso videt Relationem, quae inter has datur, aut percipit non immediate ipsas pos se conse ri . Sed hoc ipsum est Relatio , & hujus Perceptio est Iudicium: & qui Iudicium a Perceptione duarum Idearum separaret ,

107쪽

08 INTRODUCTIO eo ipso amrmaret , Μentem non percupere Ideas, quas percipit. χ ο Judicium verbis expressum vocatur Pr positio , EFatum, Pronunc atum, quibus nominibus generaliter des gnamus omnem rotationem inter duas ideas, quando haec Vesebis exprimitur , quamvis non immediate, percipi possit. os In omni relatione inter Ideas, una semper ad aliam refertur ; id est, de hac alia

amrmatur, aut negatur. 4o6 Idea quae amrmatur, aut negatur, V catur. Attributum , aut Praedicatum Pro

positionis; Idea alia est Subjectum Propo

sitionis . . au

o Voces quibus Subiectum & Attributum

Propositionis exprimuntur, dicuntur h jus Termrni.

o 8 Hi duo Termini junguntur copula

quae amrmationem aut negationem dete minato

AOq. Sed quamvis omnis Propositio necessa rio ex his duobus Terminis cum copulas constet, non tamen omnes semper expria muntur . Petrus ambulat , significat , P trus es ambulans; Lego, coincidit cum hisce verbis, ego sum legens. Io Termini Propositionis sunt Simplices vel Complexi. ii c Simplices dicuntur, si unica voce es

108쪽

AD PHILOSOPHIAM. Pyrantur, ut Sol; si pluribus, Complexi n minantur, ut Corpus issematis Planetari;

maximum.

' CLO UT VIII. De Propositionibus Universalibus e

Particularibus.

MULTA de Propositionum Divisione 4r a

apud Dialecticos habentur; pauca, quae utilia mihi apparent , explicabo . Praecipua quaedam ex reliquis breviter Imdicabo ; sed plura omnino intacta reli

quam .

Propositiones sunt Universales , Parti- 4raculares, vel Singulares. Universalis est , cujus Subjectum quan- 4r tum potest extenditur, ne uno quidem individuo excepto; exprimitur hisce vocibus, Omne , Nullum ut , Omnis Homo es mendax; Nullus Lapis cogitat.

Particularis est Propositio , si subje- 413ctum minus late pateat ; ut Gidam H mo es probus I Gidam Lapides non sunt sphaerici. In SingularI Propositione, Subjectum est 416 individuum ut Ari toteles es Philosopho- .ipum Princeps. Propositiones hae ad Universales res II G a tun-

109쪽

runtur, quia de toto Subjecto, quantum potest extenso, agitur. I. tian 418 Νon semper ex solis verbis, de Unive salitate, aut Particularitate Propositionis,dijudicari potest; sed plerumque ad Μen tem loquentis attendendum . Nemo omnes Homines intelligit, quando dicit, alia quid omnibus notum esse. 419 Propositiones ad quatuor Classes ref runtur, attendendo ad Universalitatem &Particularitatem , quas vocant Quantitatem Propositionis ; & ad Affirmationem& Negationem, quae Qualitatem Propostionis .determinant. 1. Propositio est Universalis affirmans . a. Particularis affirmans. 3. Universalis Negans. 4. Particularis Negans. 42o Ρropositiones quae idem habent Subjectum 8c idem Attributum , oppositae dicuntur , quando Qualitate disserunt; id est , qua do una affirmativa est, & altera nepativa. at Varus modis opponuntur Propositiones. Si sola Qualitate , non Quantitate , disserant , dicuntur Contrariae, quando ambae Universales sunt ut Omnis Homo cogiatat; Nullus Homo cogitat. δ l et a Sed , si Particulares sint , Subcontrariae dicuntur ; ut Guidam Homo es bonus

110쪽

i AD Pir IL Os P Η1ΑΜ. Contradictoriae vocantur Prepositiones, 423 quae Qtiantitate & Qualitate differunt ; ut Omnes Turcie sunt Mobammedani , Quidam Turcae non sunt Mobam medant. - Ιn usu vulgari , illae solae propositiones 4 a Contradictoriae dicuntur, quas Contrarias vocari diximus qa I. ). CAPUT 'IX. De Propoistionibus Simplicibus . Ubi de Complexis , Incidentibus. PROPos ITIONEs sunt, vel Simplices , 423 vel Compositae. Simplex Propositio est, cujus Subjectum 426 unicum est; de quo etiam unicum tantum

affirmatur, aut negatur, Attributum. Petrus vivit.

Composita plura habet Subjecta, aut Prae- 42 dicata . Sol o Luna sunt Corpora spb in rica . Sol es sphaericus o lucidus. simplices Propositiones dicuntur Com- 428 plexae , si Terminus unus , aut alter , sit Complexus ii. ; id est , si Subjectum, aut Attributum, complexis verbis

exprimatur.

In hoc casu , in Materia complexa di- 429citur Propositio ; quia Subjectum & Attributum Materiam Propositionis consti-G 3' tuunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION