G.J. 's Gravesande, Introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

a INTRODUCTI

Origine Mearum.

a 4 T IN ICU Μ superest examinandum circa Μentem: Unde habeamus Ideas. 27s . Cogitandi facultatem a Deo, rerum Conditore, Μenti fuisse concessam, evidentissimum est : ad Deum etiam primam ide rum originem referendam esse, quis in dubium vocare poterit a76 - Sed quaerimus, quomodo Μens acquirat Ideas, id est, quibus mediis rerum: Condiator Μenti Ideo imprimat λ . . - et 77 Ideas ad tres classes referimus . I. Ideas

habemus illorum quae Μens, in se ipsa,

a. adeas acquirimus , conserendo inter se alias Ideas , ia est, judicando, & rati

. . . 3. Tandem, sensibus innumeras acquiri' mus Ideas , quarum plurimae nobis exhi

et 8 - Μulti Dei Ideam ita considerant, ut ad nullas ex his indicatis referri possit de hac statim dicam 284. 286. . et ρ Circa Ideas illorum, quae Mens, in se, percipit, nulla datur dissicultas. Intelligentia non potest creari, nisi cum

82쪽

illis , quae a natura ipsius inseparabilia , sunt 8. . Quia intelligit , eo ipso im-' 'mediate percipit existendi modum io6. ,&, ideo , ille ipse modus est causa ipsius

ideae ; non, ergo , eX. gr. perceptionum , Gaudii, & Doloris , aliam causam quaerore debemus, praeter Μentis modificatim inem, cujus immediata perceptio ab Inteubgentia inseparabilis est. Circa Ideas,quas,conserendo inter se alias, ago acquirimus, ut in judiciis 3c ratiociniis , manifestum satis est, non aliam has causam habere, quam ipsas ideas quae conseruntur. Μens enim, dum ad has attendit, videt eo ipso harum:comparationem; & eo ipso habet hujus comparationis Ideam. Dissicultas tantum superest, circa Ideas, agi quas sensibus acquirimus; circa quas, hoc observabimus . Non res ipsas Μenti imprimere Ideas: illae tantum generant motum in nervo; qui motus neque cum ip- 'sa re,' neque cum idea quae excitatur, aliquid commune habet. Ne quidem inter motum nervi, & Ideam, ullam quamcunque relationem concipere possumus; nihil, ergo, explicant, qui dicunt, motum nervi causam esse Ideae.

Μentem ipsam has Ideas emcere, &sibi diri ipsi repraesentare res , quarum his solis Ι- deis cognitionem acquirit , nullo modo

83쪽

fectum relatio daretur.

Explosam dudum, de speciebus a re nprocedentibus, & Μenti impressis , se tentiam explicare , & refellere , inutile

credimus.

Μulti Ideas innatas , id est, Menti ,

in ipsa creatione, impressas, dicunt. Et dubium nullum circa Ideam Dei dari ,

quam , a Deo solo immediate communicari potuisse, contendunt. ., Ideas autem innatas , tantum positis quHbusdam circumstantiis, manifestas fieri. Sed haec quidem amrmant , non vero validis argumentis adstruunt ; quare ab

adversariis facile diluuntur. Hi etiam satis bene evincunt, illam ipsam, quam nos imperfectam de Ente perfectissimo laeam habemus, conjunctione variarum Idearum, formari potuisse. Qui Ideas innatas oppugnant, ubi debilitatem argumentorum adversariorum demonstrarunt , ulterius progrediuntur , &Ιdeas innatas dari negant; quod tamen, eae Usorum ratiociniis, minime sequitur: non salsa, ideo, sententia est; quia invalidis a gumentis hujus defensores ipsam tuentur. Inter incerta , ideo , relinquimus , trum Ideae innatae sint, an non; & ex o

scuritate, in qua circa Originem Idearum

84쪽

AD PHILOSOPHIAM. 73haeremus, hac via exire non conceditur. Celeberrimorum duorum virorum, Lei

nitit, & Μalebranchii, sententias, de Unione Μentis cum Corporet , examinaviamus, in cap. XVII. & XVIII. Videamus nunc quid, de origine idearum, tanti visti nos doceant. Leibnitii sententia quandam, cum ideis et 8ρ innatis, relationem habet; & haec est. Anima Humana simplex est , sine ulla aρσcompositione; inde concludit, nullam rem creatam in interiora hujus agere posse; m

lationemque omnem a principio interno pendere. Ita Deus formavit unamquamque anu 191mam ; ut i ea sint perceptiones variae;

distinctae quaedam, confusae plures, & o,

sturae innumerae , quarum ultimarum vix

conscia sibi est.

Hae omnes ideae simul integrum reprae- Isasentant Universum , omnia quae nunc Iunt, quae fuere , & erunt. Pro diversa autem relatione, quam anima peculiaris, cum ipso Universo, habet , diversae ideae distimctae sunt; & peculiarem Universi partem distincte repraesentant. i Fundamentum hujus opinionis hoc est. . Ut Universi pars, quae distincte repram 293sentatur , cum rerum Universitate , cum e teritis , .& futuris, necessariam rei

85쪽

76 1. N T. RODUCTIOtionem habet , ita ut unum ex alio sequa tur : sic etiam hujus partis repraesentatio necessariam habet relationem ad Universi repraesentationem , ita ut a totius repra,

sentatione separari non possit. 294 Perceptio, erso, quae in Μente distincta est, conjungitur cum rerum omnium I deis; quae ultimae, ergo, quamVis obscurae , in ipsa Μente dantur. αρ 3 Eo sensu Leibnitius dixit, Animam esse speculum Universi. 296 Hisce positis, eodem modo, ut in Uni Verso, quae contingunt, sibi mutuo succe dunt, juxta certas leges, sic etiam in Μen-: - te , ideae successive distinctae fiunt , juxta certas leges, quae cum praecedentibus res pondent; sed tamen cum natura Intelligentiae conveniunt . Addenda hic sunt , quae superius vidimus 236. 237. 238. . 397 Easdem omnes Animae Humanae ideas habent, sed in singulis non eaedem ideae di stinctae sunt; quia hoc pendet a relatione Animae cum toto Universo . Haec relatio in singulis diversa est, prout Deus ipsam

collocare voluerit.

398 Quantum potui, clare illam, Systematis Monadum Leibnitii partem , quae Originem Idearum spectat, proposui: unicam add amobservationem.

299 Fundamentum totius Systematis est ,

86쪽

nes partes Universi; sed, ut 'tiocinium inde deductum procedat, talis desideratur connexio , ut rebus in se consideratis, positis in Universo quibusdam , omnia alia inde sequantur ita, ut non alius 'Universi Idea dari possit, in quo quicquam, quod ad praesens Universum pertinet, i

cum haberet. . Si talis esset connexio rerum, Certo sen- 3 ocila, quod de obscuris ideis ponitur, procederet. Eo nempe quo dicere possumus, Η minem , qui distinctam Trianguli ideam habet, obscuras habere ideas omnium proprietatum hujus figurae; quia inter has uitia mas & primam , necessarius datur neXus. Non autem simile inter ideas , quae in 3or Mente sese mutuo sequuntur, detegitur vinculum. Ubi subito ex spissis tenebris in i

cem transeo, Scobjectorum, nunquam an-'tea visorum , acquiro ideas ; obscuritatis perceptio non ad has deducere videtur . . VSi quis tamen harum idearum connexi 3oanem tueri suscipiat ; hunc rogamus , ut

rejectis Hypothesibus , ratiocinetur ; sed tamen , eo solo , non ab omnibus diffi- cultatibus liberatum erit Systema , quod

examinamus.

ut sententiam Μalebranchii Ponit Superest , perpendamus

87쪽

t 8 INTRODUOTI 3o3 Ponit Vir Celeberr. ideae causam nullam aliam dari posse, praeter ipsam illam ideam in alio Ente intelligente; 3c concludit inde, nos omnes ideas acquirere, dum Anisma nostra has: in Deo videt. 3o Ut sententiam demonstret, enumerat omnes modos, quibus dicit, Originem I- dearum posse explicari; consutatisque aliis, veram suam sententiam esse concludit. /3os Sed duplici vitio laborare videtur hocce ratiocinium. Quis enim in hac re, densis

tenebris involuta , asserere poterit , enumeratos esse omnes modos, quibus explicari i est impresso idearum in Μente ibnitii opinio Auctori ignota fuit; nam quamvis cum ideis innatis haec relationem: habeat, differt toto coelo a Cartesianorum de ideis innatis sententia, & quae de hac ultima observat Auctor, Leibnitium non spectant. Sic & aliae sorte excogitari ponsent hujus rei explicationes. 3o6 Secundus desectus ratiocinii in eo est,

circa Omnes sententias aliorum, non benedemonstrari has salsas esse ; saltem ita hoc mihi videtur.3o7 Omnibus, igitur, quae de origine Ide . rum exposuimus , perpensis , nihil de hac ipsa determinatum hactenus esse, CO

cludo .

3o8 Observandum etiam , in explicandis iis ν

88쪽

AD PAILOSOPHIA Μ iis , quae ad ideas pertinent, Memoriae comsiderationem difficultatem augere. Μultae ideae, quas praesentes non habemus, a nobis revocari possunt. Hae certe aliter se habent, respectu Μentis, quam Meae, quas nunquam praesentes habuit, aut de novo praesentes sistere non potest. Sed quid est 1dea in Μente, quam Μens non percipit Datur tamen. Difficultas tollitur , reserendo omnem 3I Μemoriam ad Cerebri constitutionem ,

sed eo deducimur ad difficultatem multo majorem, ut superius vidimus 193. .

Libri Primi Finis.

89쪽

go IN TRODUCTI

LIBER SECUNDUS, LOGICAM CONTINENS.Pars I. De Ideis re Iudiciis.

CAPUT I. De Idearum Divi lane. 3ra ERCEPTIONΕΜ diximus, illud esse quod immediate Μenti praesens est. A Dividitur in Sensationem & Ideam. st 3 . Sensatio est Perceptio, sensibus acquisita, & quae nobis nihil extra Μentem

repraesentat.

373 Omnis alia Perceptio vocatur Idea. Sed& haec vox latiori sensu sumitur: & omnem Perceptionem exprimit. Hoc ultimo sensu in primo Libro vox haec adhibetur; &eodem sensu ea utar in sequentibus. Judia

90쪽

Iudicia nostra , & ratiocinia omnia, 3Iq. Ideas spectant; & circa has solas versatur scientia quam tractamus. operae pretium ergo erit de Ideis generaliter gere , di harum diversas perpendere distinctiones. . Si ta ipsas ideas tantum attendamus, 3 Issunt vel Simplices, vel Compositae. . Sed Ideae nobis xes ipsas reptaesentant, &nisi per Ideas, has non novimus: si eo respectu Ideas consideremus, sunt Clarae vel obscurae; Adaequatae vel Ιnadaequatae ; Distinctae vel Confusae; Abstractae vel Concretae ; Singulares , Particulares vel Universales; Absolutae vel Relativae; tandem . Idearum objecta sunt, .aut in ipsa Μen

Breviter hasce Divisiones perlustrabi- ai mus; dc illa tantum indicabimus, quae ad scopum nostrum referri possunt. Usus a tem illorum , quae observabimus , postea explicabitur. CAPUT II. De Idris Simplicibus o Compositis. IDEAΜ vocamus Simplicem, in qua plu- 3I 8 res detegere non possumus. Compositam , quae ex pluribus Simpli- 3 39cibus constat.

SEARCH

MENU NAVIGATION