G.J. 's Gravesande, Introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

132 INTRODUCTIO 16o Ut autem suspicio de desectu tertii rea

quisiti removeatur, ad sequentia attende dum erit. I. Desideratur non tantum ut quis, dum

loquitur , utatur verbis quibus uti solet ,1 eu etiam necesse est ut ille , cum quo loquitur , eodem sensu haec intelligat. Quando agitur de terminis Artis , aut opificii aliculus, error aliquando dari potest. Na tete, in diversis Hollandiae partibus , dive sis vocibus, saepe rem eandem, exprimunt;& dum idem dicunt, & quisque Belgice loquitur , & verbis utitur , quibus adsuetus est, diversa tamen dicere videntur. 36i a. Si quis referat, quod ab alio audivit, inquirendum est, an nihil per indumonem, aut interpretationem, addat. 562 3. Si quis aliis verbis idem quod jam dixit repetat, de sensu verborum dubium dari non potest. 563 q. Hoc etiam removetur , si quis quaestionibus, non simpliciter negando, aut aia firmando , sed rem explicando , res Ondeat ; quod tamen necesse non est , u de singulis minimis circumstantiis quaestiones

proponantur.

364 Ad haec praecipue attendendum est , in Testimoniis quae Iudici offerenda sunt, qui ipse tale examen iterare debet , & magna cura , ne stilo Fori Testes circumvenian

e tur,

142쪽

A 13 PH Itos OPA I AI . tur, & bona fide agentes falsa tamen dent Testimonia. Vix credibile est, quam facile eo perducantur humilioris ordinis Homines , qui non tantum rerum Forensium ignari lunt, sed fere nullam ideam habent determinals significationis verborum, etiam maxime vulgarium. Ad Testimonia etiam Census, & Μο- 36s numenta publica , referuntur , quἴ merito , in Jure , potiora Testibus haben

tur.

Plura ex iis , quς de Testimonio dixi- 166 mus , Historig Scriptoribus applicari pos

sunt, ut determinemus, quς certa, &qugin dubio relinquenda sunt. Histori g tamen prqcipue lamen affunditur , collatione illorum , 'us a Variis Auctoribus traduntur; prscipue talium, qui separatim, per se ipsos , aut ex monumentis certis , re rum cognitionem habere potuere. CAPUT XUI.

De Esidentiae Moralis Fundamento tertio, Analogia

RAT io CINIA, quς Analogiam pro

fundamento habent , nos ad veram rerum cognitionem ducere vidimus 492. . Circa hanc nunc observamus, ipsam ad-Ι a mint .

143쪽

334 INTRODUCTI modum late patere, & hoc simplici Princi- pio niti. 68 Rerum Universiatem Legibus immutatis

regi.

Nisi hanc admittamus Propositionem , nullam omnino Analogiam dari quis non videt y Hujus firmitatem ex Dei voluntate deduximus. Μanifestum idcirco est , hunc voluisse rerum materialium congeriem fixis adstringere legibus ; & indubitatae erunt conclusiones, quas ex hoc Principio deduce

Proinde, duas sequentes Regulas admit

o Similium Vectuum easdem rise Causas . Quae Regula ita intelligenda est, ut omnes circumstantiae , quae ad Essectum determinandum pertinent, conveniant.1 1 In Effectibus simplicibus nulla difficultas

datur ', omnes lapides ex eadem causa cade re non dubitamus.

72 Sed, quando enectus est compositus, difficulter saepe circumstantiae omnes cognosci possunt; & in hoc casu , caute procedendum. Vento flante, aer movetur; sed quis novit diversas in vento aeris agitationes tTemeraria ergo esset assertio, omnem Ven- tum eidem causae adscribendum esse. Secunda Regula haec est. 73 Proprietates corporum , quas ita ipsis ἰnba

144쪽

rere percipimus , ut augmentum aut diminutionem non admittant , o quae omnibus comporibus competunt, circa quae examen, has proprietates spectans, inire conceditur , pro proprietatibus , quae omnibus corporibus compserunt , habendae sunt. Augmentum & diminutio , de quibus 37 in hac Regula agitur , ad ipsas proprietates , non ad harum effectum , referri debet . Μotus augetur & minuitur , sed est effectus mobilitatis , quae ipsa augmentum& diminutionem non patitur , quare mobilitatem , quae omnibus examinatis corporibus competit , omnibus corporibus gene-rciliter tribuimus.

Haec Regula etiam spectat proprietates 373 quae in certis circumstantiis locum habent, di quas in similibus circumstantiis semper adesse amrmamus ; quia hoc etiam ex generali Principio 368. sequitur . Hac de causa amrmamus , omnia corpora in Teuturis viciniis gravia esse. In hisce, & similibus casibus simplicibus, 376 neque dissicultas, neque erroris periculum, dari potest: sed ubi agitur de re magis c possita, plura consideranda sunt. Ut concludamus, ejusdem speciei plantas easdem habere virtutes, debemus etiam attendere ad solum in quo natae sunt. Ut plenam habeamus persuasionem , ci- 377

145쪽

136 INTRODUCTIObum quem videmus non esse venenatum . non satis est illa novisse quae apparent; sed& aliunde scire debemus , an non aliquid , quod non apparet, admixtum detur.3 8 Separatim tria Principia Evidentiae Μoralis tractavimus, in examine rerum tamen

non separantur . Sine illis quae Sensibus deteguntur nulla dantur Testimonia, aut Ratiocinia ex Analogia deducta . Sine aliorum Testimonio , nemo, ex solis propriis

observationibus , conclusionem ad omnia corpora referre poterit.

579 Sine Analogia , ideoque sine Testimonio 378. , nihil Sensibus cognoscere posisumus ; in Visione ex. gr. ponimus , I men juxta constantes leges in oculis omnium hominum moveri; omnia corpora lumen juxta easdem leges reflectere: in omnibus Sensationibus ponimus, ex iisdem causis eosdem nervos exactissime eodem modo agitari.

58o Demonstravimus Sensus , Testimonia , Analogiam, esse valida persuasionis fundamenta ; vidimus quid in singulis desider tur , ut dubium nullum in Μente relinquant ; si cuipiam circa demonstrata scrupulus supersi, quia in examine Sensuum, Analogiam potuimus , antequam quae ad hanc pertinent tradita essent , ille poterit nunc, explicatis iis quae ad Analogiam perti-pent,

146쪽

nent, illa ad examen Vocare, quae in e plicatione Sensuum ex Analogia ruere deducta; & facile percipiet, in his nullum d

bium dari. Ubi agitur de rebus inter se connexis 38 et ad confusionem vitandam , separatim singula tractanda sunt; & saepe ad ultimum locum qusdam remitti debent , quae ad iulustrandas res, in initio exponendas , i

serviunt.

CAPUT XV ΙΙ. De Probabilitate. VIDiΜus toto coelo disserre Evidentiam 38aΜathematicam a ΜOrali. Prima per se 487. 38. , secunda, ex Dei voluntate, 88.491. 49 a. ), id est, ex instituti

ne, est Criterium Veri. Cum autem utriusque landamentum sit 38 firmum, plena etiam est persuasio quae Μο-ralem Evidentiam sequitur; quae ergo pe suasio differt a Certitudine, quae vulgo Μο-ralis dicitur , & quae magna tantum Prinbabilitate nititur.

Probabilitas media est inter ignorantiam 3 & scientiam, cui nihil deficit ; id est ex qua persuasio sequitur absoluta. Locum Probabilitas non habet in Ev, 38 s

147쪽

dentia Mathematica.Ubi de hac agitus,scien tia augetur novas acquirendo ideas rerum quas immediate percipimus 437. ,aut cons rendo inter se ideas quas jam habemus 6o. 186 Singularum autem idearum , quaslaC- quirimus, cognitio integra est non me

dium quid potest concipi inter ignorantiam , & indubitatam scientiam, ubi agiatur de eo, quod immediate Μenti prςsens est 46 I. . 587 Hoc autem ad Evidentiam Μoralem arplicari non potest. Ubi agitur de acquiren-

da rerum extranearum cognitione , plerumque plura. concurrere 'debent; si, dum

quaedam adsunt, alia deficiant, imperfecta est persuasio, de convenientia inter Ideam& rem ad quam refertur. Varii graduS e go in hac persuasione dari possunt ; & de his determinandis nobis agendum est. Hos vocabimus Probabilitatis gradus. l:38 Si in re illud detur , quod nos de ipsa ' concipimus, hoc vocabimus quia, si rem in se consideremus, aliter se habere posset ; & Probabilitas eodem modo potest spectare eventus futuros, ur praesentes& praeteritoS.

339 Omne quod probationi inservire potest, sed *lum non probat, quendam efficit Probabilitat;s gradum. Si qusram, in qua domo iquis lateat, & urbem in qua est detegam ,

148쪽

aliquid habeo, quod ad cognitionem quaesti desideratur ; sed hoc non sussicit . Si platea mihi indicetur, Probabilitas augetur, & minus nunc erit erroris periculum, si domum determinare suscipiam , quan- tumvis magnum hoc sit, quam si in tota urbe hanc eligere tentassem.

Probabilitas, ut ex dictis patet . non res 39o ipsas , sed cognitionem nostram spectat ;& est quantitas quae ab infimo gradu cogniationis , ad persuasionem indubitatam usque, augeri potest. Hac de causa, Certitudinem ipsam pro 3 rtoto habemus , quod in partes divisibile concipimus ; Sc in Probabilitate determinanda, debemus assignare rationem quae datur inter totum hocce , & partem quae illud , quod nobis notum est, exprimit. Ponamus Hominem ex nave exire , in 19 aqua dantur Belgae octoginta quatuor, cum Anglis duodecim , & GermaniS quatuor.

Ignoro cujas sit ille qui exivit ; sed minus erit erroris Periculum, ideoque Probabilitas major, si Belgam illum esse assirmarim, quam si ad aliam gentem ipsum retule

rim a

Ille tamen non omni Probabilitate de- 3 3stitutus esset , quamvis haec exigua foret , qui Germanum diceret illum de quo agitur. In

149쪽

594 In primo casu , Probabilitas se haber evad Certitudinem, ut a I. ad 23. & in secundo, ut I. ad 23. Ratio hujus determinationis in sequentibus patebit. sque Verisimilitudo vocatur Probabilitas, quae dimidium Certitudinis superat. In usu vulgari Probabile hoc ipsum vocatur ', quod ergo distingui debet ab eo , quod quadam Probabilitatem habet .s is Dimidiata Certitudo format Dubium

proprie dictum ; & status aequilibrii potest vocari.

ue Gradus Verisimilitudinis crescunt, a D bio uesque ad Certitudinem. 5 8 Illud , cujus Probabilitas est minor dimidio Certitudinis , Incertum dicitur ; &hic quoque varios dari gradus , manifestum est. 5ρ9 Ad Probabilitatem pertinet demonstratio Possibilitatis. In omni enim re cogn scenda , hoc ante omnia scire debemus , rem posse esse. Essicit ergo simplex Pom-bilitas primum Probabilitatis gradum, sed omnium minimum, & omni assignabili minorem. Ideo, quamvis stricte loquendo disserat ab ignorantia plena , quae & ipsam Possibilitatem incertam ponit, in praxitamen , cum ignorantia aequiparatur simplex Possibilitatis cognitio. Illa, ex. gr. quae de Larvis & SVis narrantur, non minus in,

150쪽

AD PHILOSOPHIAM. I rter fictilia referenda forent, quamvis quis harum Possibilitatem probaret. Probabilitas aliquando deducitur ex cooipsius rei consideratione , aliquando ex Probabilitate argumenti,quo assertio nititur.

In utroque casu, eaedem regulae usu Ve- 6o I.

niunt, ad Probabilitatem determinandam, quae vel simplex est, Vel composita. De simplici in hoc Capite agam ; in se- cloaquenti explicabo illa ad quae attendendum est , ubi plures Probabilitates simul considerandae 1unt.

Ad determinandam Probabilitatem, quae 5o 3 ex natura rei deducitur , casus possibiles assignari debent ψ inter quos eventus , de cujus Probabilitate asitur , necessario h betur ; & hi casus , si compositi fint , ita dividi debent , ut omnes aequali facilitate contingere possint. Et Probabilitas se habebit ad Certitudinem, ut casus, in quibus eventus propositus locum habet ad omnes casus possibiles. EX. gr. Quis quq rit gradum Probabili- εο tatis, ut prima vice, duabus tesseris octo puncta jaciat. Casus possibiles duabus tes-1eris sunt, ut puncta habeantur a. 3. q. 3. 6. 7. 8. 9. IO. II. aut Ia. Sed hi casus undecim

non aeque facile obtineri possunt sex modis septem puncta habentur, & unico modo senarii, aut monades.

SEARCH

MENU NAVIGATION