G.J. 's Gravesande, Introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

INTRODUCTI So8 Μulta Μathematicis objiciuntur , de punctis, lineis, superficiebus, haec omnia impossibilia eme dicuntur ; & ideo , quae de ipsis demonstrantur, absurda. Sed ad hoc non attendunt , puncta , lineas , superficies in corpore revera dari, ut & in Extenso quocunque , quod in longum, latum, & profundum terminatum concipitur, nisi per abstractionem separatim considerari non posse; hancque separatam existentiam, ut quae a Μathematicis demonstrantur vera sint, non desiderari. Τορ III. Vulgare est Ideas distinc as confundere cum Ideis claris. Ubi homines ad talem pervenere rei cognitionem, qua rem

hanc ab omni alia distinguunt , si nihil

ulterius cognoscere possint , nihil de haere ipsos latere, sibi persuadent. Sio Verum hoc quidem est, quamdiu non agitur de rebus revera existentibus, sed tantum de Ideis ; in quo casu , omnis Idea distincta clara quoque est 3 7. . 2II Rerum autem existentium distinctiones relationem habent ad cognitionem nostram ;ne quidem semper ad omnia, quae de re n Vimus, attendimus, ut hanc ab alia distinguamuS. Corpus sphaericum ab omni alio distinguere possum; quamvis corpora spha rica innumeris modis inter se disserant.

202쪽

. Aurum distinguo ab aliis corporibus , gracolore, gravitate 1 pecifica, & aliis proprietatibus; sed non ideo amrmare ausim , inter aurum quoddam, & aliud aurum , nullam dari differentiam ; illius tamen quod aurum vocatur Ideam habeo distinctam 3 3. 334 . . - , , Ideas claras cum 'distinct1s confundunt', 813 qui dicunt substantiarum essentias nobis nor

Ut & illi, 'qui contendunt, nobis nota eL 8I4 se omnia principia , ex quibus Phaenomenorum naturalium' causae deduci possunt. Ad hanc classem quoque pertinent Erro- 8 Isres, in quos singulis momentis incidunt illi, qui de aliorum hominum Actionibus ratio

cinantur .

IV. Ultima Idearum confusio de qua 816 nunc agam, spectat Ideas connexas 332.). Frequenter contingit, illas quas simul acquisivimus Ideas , Vel quae simul saepius r petitae fuere , aut tandem quae in casu peculiari, modo nobis sensibili concurrerunt, quamvis omnino distinctae sint , a nobis s parari non posse ; quare ipsas habemus , quasi ad idem subjectum pertinerent : ex quo innumeros Errores fluere debere , facile patet. Rheda vectus quis, cum magno suo ma- 8I7lo, cecidit; simili rheda in posterum num

203쪽

aquam uti I N T R. o D u C T I Osine maximo metu , poterit ;dum quotidie animo tranquillo alia vehitur, magis periculosa. 818 Puella saepius Μatrem aut Ancillam , exclamantem, & semi- animem, vidit adspectum muris : si ipsi periculum sit effu-piendum , potius magno cum periculo per flamma' transibit, quam per viam ultro' patentem , si hujus vicinia occupet ridicu

8 rq Usum tamen quoque habet haec Idearum conjunctiq. 8ao Nunquam firmum esset superiorum in subditos imperium , nisi hujus Idea cum Ideis reverentiae & timoris inseparabilis fieret . In omni casu , in quo hae Ideae separantur, subditi imperantibus fortiores sunt. 21t Essectus hujus conjunctionis Idearum notabile exemplum habetur , in Bello Scytarum cum servis. Hos, cum armis superaria Dominis non potuissent, virgis & flagellis statim victos fuis . , post Herodotum , refert Iustinui, Lib. a. Cap. 3.

204쪽

CAPUT XXVII. De Erroribus ex Necessitate eligendi

inter Sententias.

HOMINES , in innumeris occasioni- 822bus, necessitate coguntur , de rebus

non satis perspectis judicare ; quo in Errores cadunt , quos facile evitare possent , si ad sequentia attenderent. - Ι- Saepe , quamvis agatur de rebus pa- 8agrtim notis, non tamen illa incomperta sunt,

de quibus judicandum est; da ut, si ad haec sola attendamus , errores , de quibus hic agitur, dari non possinc. Sed in hisce circumstantiis, homines, de aliis , de qmbus non agitur , & quae omnino ipsis incognita sunt, plerumque iudicant. Necesse est ut quisque sciat, Solem l. 8a mine suo Tellurem illustrare , & illum hanc calefacere ; quisque etiam 3 utonegotia dirigat, horam ortus hujus Sideris , in regione in qua vivit, saltem quodam modo, cognoscere debet. Non facile quis , dum de Sole , ratiocinatur , si ad haec se restringat, errabit. Sed

ubi est homo , qui dum de Sole cogitat, abstinet a judicio de magnitudine & distantia hujus Non mirum si, circa his , fabN et las

205쪽

i 6 1 N T R o D UiC T I Osas sibi fingat I leas ; cum omnia ipsi deficiant , quibus ad veram horum cogniti nem perveniri potest. 813 ΙΙ. Si de casu revera dubio agatur , in quo eligendi necessitas ipsas res incognitas spectat , necessiario circa aliquid quod faciendum est versatur dubium ; nemo enim unquam, in alio casu, ex opinionibus diversis unam eligere cogitur; deficiente evidentia. dubitare semper potest, & debet. 816 Si autem agendum sit , & ulteriori .amini locus non detur , illam sequi debemus Viam , quae ma3is tuta videtur aut si neque hoc determinari possit , eligendum illud est , quod maxime probabile a

paret.

81 Sed ut ita agamus , assensus non requiritur , & in hoc ipso casu , in dubio haerere debemus circa illud , quod non satis patet CAPUT XXVIII.

. Me Sophismatibus. 818 E causis, quibus inducimur ut falsa formemus judicia , aut falsas deducamus: conclusiones , praecedentibus Capitibus egimus ; de ipsis falsis conclusionibus .& Fallaciis a Sophistis saepe adhibia

206쪽

c AD PHILOSOPHIAM. I97tis , ut res claras tenebris obscurarent ,

pauca nunc dicam , has ipsas ad classes , quae vulgo a Dialecticis tractantur , revo

Fallaciae hae, Sopi Umata dictae, dividun- 8a

tur in Grammaticas, & Logicas. Fallacia Grammatica sensum verborum 83ospectat ; & de hac unicum monitum hujus loci 'est , ad sensum attendendum esse , necavillatio ex verbis formetur. Fallaciae Logicae ad sequentia capita re- 83 I

vocari solent. is

I. Ignoratio Ele hi tar Elenchus est argu- 83 amentum quod tractatur ; & hoc ignoratur ab eo qui Thesin oppugnat , . quando non percipit, quid ad hanc destruendam proponi debeat. Ignorant Elenchum qui , ut Attractio- 833nem Newtonianam oppugnent , de ea ratiocinantur, quasi ageretur de causa obscura, cum agatur de effectu.

II. Petitio Principii. Locum haec habet , 83 quando pro fundamento Ratiocinii' habetur illud, quod probandum est. GTale est ratiocinium, quod a quibusdam 833 quantitatis extensae divisibilitati in Infinitum opponitur ; & pro fundamento habet, quantitatem successivam , sive tempus , non ita esse divisibilem. III. Non causa pro causa . Haec Falla- 836

207쪽

198 INTRODUCTI cia adhibetur ab iis, qui ex aliquo, quod non est causa, ratiocinantur quasi esset causa. 33 Qui Cometis essectum tribuunt in ea , quae in Societate Humana contingunt, in hunc errorem incidunt. 838 Huc etiam pertinent innumeri effectus, qui a multis. Philosophis materiae cuidam subtili tribuuntur. 839 IV. Enumeratio imperfecta . Aliquid verum esse valide concluditur , quando facta enumeratione omnium modorum , quibus aliquid esse potest, omnes reliciuntur, eX cepto uno , sed clare quoque patet argumentum nihil probare., si in enumeratione

quid deficiat. 8 o Exemplum hujus Fallaciae supra indicavimus 3oq. 3O3. - i V. Fallacia Accidentis. In hanc incidunt qui alicui. rei simpliciter , 3c abosolute , tribuunt , quod tantum per accidens ipsi

competit. α -

8 a Ita ratiocinantur qui, ex collatis quibusdam . Planetarum observationibus: cum m lationibus atmosphaerae , concludunt , re deuntibus iisdem corporum coelestium quin rundam aspestibus, etiam eandem aeris redire constitutionem.

3 3 VI. Fallacia Compositionis ; quando de conjunctis affirmatur , .quod de separatis

verum est . .

208쪽

. Fallacia dicitur Divisonis , quando de 344, leparatis assirmatur quod de eonjunctis

tantum Verum est. n

i Exemp. Quietis nulla est vis r vera est 3 shaec propositio ; neque tamen haec alia fausa est, Corpus quiescens motui res it Pri .ma veta est sensu divit , non composito , ubi agens corpori applicatum concipitur ;hoc sensu secunda vera est , quae falsa est sensu diviso, ubi corpus ab actione in hoc concipitur separatum. VII. Transitus , a Dicto fecundum quid, 8 6 ad Didium simpliciter ; aut vicissim . In hanc Fallaciam' inclauot , qui de regeneraliter amriant quod , certa respectu

Iantum, Verum est; aut contra.

Homo , in tali casu , prudenter egit 1, 8 7 ergo , in 'omnibus prudens est In hac conclusione error datur, quia quod verum est secundum quid, pro simpliciter vero ha

Contraria erit conclusio , & tamen fal- 848lax, si, quia homo in scientia bene est versatus , inde concludam ipsi omnia nota esse , quae ad peculiarem quaestionem pertianent . Nam animum ad scientiam quandam peculiarem applicassie, & hanc intelligere , non est separatim examinasse omnes quaestiones possibiles , quae circa hanc minueri potiunt.

209쪽

aoo INTRODUCTIO sis VIII. Transsus de Genere in Genus . Si, quod de re quadam probatur, transseratur . ad rem omnino diversam. In hanc Fallaciam incidunt, qui, ubi demonstrarunt aliquid esse contra leges Naturae Physicas, & eo sensu impossibile, co cludunt hoc per, Μiraculum contimere non potuisse , M l

210쪽

LOGICA.

Pars III. de Methodo.

XXIX. De Diversis Methodis. SUPERE3τ ut indicemus viam, quam 3 oille, qui serio quae huc usque explicavimus meditatus est , sequi debet,

ut ad Rerum, quarum examen suscipit, Veram cognitionem perveniat. 'Μethodum, pro diversis circumstantiis, 8 et diversam sequi debemus... Primum , agam de; Methodo inve

niendi. '

Postea , de Μethodo explicandi aliis , quae iis in Μente habemus. Prima dicitur Μethodus , seu 33a resolutionis: Altera Sinnthetica, sive coinpositionis. Generaliter, in his haeduae disserunt Μe- 833thodi . In prima a composito ad simplex

resolutione transimus . In secunda contra.

SEARCH

MENU NAVIGATION