장음표시 사용
41쪽
3a INTRODUCTI lxta Si quid absolute de hisce determinare V Iimus, Felix vocandus status erit, qui non existentiae praesertur , & Infelix cui non
Saepe quidem homines se Infelices cla-' Inant , quamvis existentiam in hoc ipso
statu non existentiae anteponant. Sed tunc, aut Infelicem vocant statum minus Feliacem, quod saepius fieri jam diximus, auti cum idea praesentis status conjungunt spemi futuri; in quo casu, quamvis pro Inselisci habeant statum praesentem, non ita hune intuentur, ubi cum hujus Idea spes futuri
conjungitur. xi 3 Ex his sequitur, amorem Felicitatis causam esse omnium determinationum volu
tatis. Nam Intelligens, ut vidimus ro 3 , propriae existentiae conscientiam habet; &1deo duorum statuum existendi unum ait ri anteponere potest Io7. ; id est, pro Feliciori habere Ilo. : sed anteponere est voluntatem ad quid determinare , &' nulla alia datur voluntatis determinatio Io8 ergo Voluntatem ad quid determis nare, & statum existendi, qui pro Felici ri habetur, eligere, sunt unum & idem. xI Saepe autem circa ipsam Felicitatem homines in errores cadunt, quibus solis mala omnia , quae homines sibi conficiunt, triabes debent. Haec
42쪽
AD PHILOSOPHIAM. 33 Haec omnia ex ipsa natura Intelligentiae ris sequuntur; & in Intelligente , nisi Intellis gentia destruatur, mutari non possunt. C A P U Τ X. De Libertate.
DE Intelligentia sola egimus; nunc In- II stelligendi facultati Libertatem supe additam ponimus. Libertatem vocamus facultatem faciendi II quod libuerit, quaecunque fuerit voluntatis
Iam aliquid de hac facultate indieavi; sed
Hypothetice si concederetur, nunc de hac ipsa concessia aettur. Libertas ponit agendi Potentiam, sed ta- II 8 lem, quae, sine determinatione voluntatis, nullum producit effectum. Hanc Entis Intelligentis Potentiam vocamus Potestatem 'Phylicam; in usu Libertatis datur praeterea electio inter duo aut plura. In solo Deo Libertas absoluta & perse- II 'cta est. In Ente creato limitata semper est, cum relatione ad casus peculiares; Potestas enim non ad omnia extenditur. Integra est Libertas , si Potestas Physica irodetur pro omnibus , inter quae electio sit . Si deliberem utrum velim exire an manere,
43쪽
34 INTRODUCTIO dum janua loci aperta est , & mihi de c. tero nihil ad exeundum deficiat , integra mea Libertas est. Si maneam , facio quod libet & liber sum ; nam exire potui, si Vinluissem. ' γ,11 Sed si, in hac deliberatione, janua, quam ego apertam credidi, clausa fuisset, non ego Libertatem habuissem; sponte quidem naansi, feci quod libuit , sed Potestas exeundi, si exire voluissem , denegata mihi fuisset:& eo ipso perit Libertatis idea ; quare Spontaneitatem solam non sufficere clarum est. ara Μedius quidam casus datur inter hosee duos, in quo Libertas quaedam datur , sed non est integra ; hic casus locum habet , ubi, dum inter plura quis eligit , PotestasPhysica pro quibusdam deficit. Si inter tria; eligam, & duo tantum possim , non int gras Libertas est , quamvis Voluntas mea ad unum 'ex iis quae possum determinetur ;talis illa fuissset, si in deliberatione, ad haec
duo, quae possum, tantum attendissem. 123 Quando Intelligens impeditur agere, juxta determinationem voluntatis , Coactionem dari dicimus ; & Coactus est qui noα potest facere quod vult. 1Σ Coactio directe Spontaneitati opponitur ἡ illa , & quidem sola , hanc excludit exactionibus, quae a deterministione volunt
44쪽
AD PHILOSOPHIAM. 3ue Non eodem modo Coamo Libertati op- ias ponitur : tollit quidem Libertatem ; sed hanc sine illa abesse posse , manente Spontaneitate, vidimus f Ia I. . Saepe contingit, dum inter tria aut plu- I 26ra eligimus, Voluntatem determinari ad illud quod non possumus ; si postea ex reliquis unum seligamus, facimus quidem quod volumus , sed Libertas tantum respeciiVa . est i absoluta datur Coactio ; nam Μena nostra determinata est ad illud quod non possumus . Casus hic semper extat, ubi ex duobus malis minimum eligimus ; semper
enim ad ambo vitanda determinatur V luntas.
Necessitatem etiam Libertati opponi , rarmulti contendunt, quod de Necessitate Physica, aut Fatali, verissimum est; sed minia me ad Necessitatem Μoralem applicari po- , test; quae , si sola adsit , in res contingentes tantum cadere potest, & nullo modo i
In exemplo superius ueo. de Μorali Ne- rageessitate proposito, Libertas integra datur ;& contrarium impossibile est. Quis etiam negabit Sapientem , dum li- Iaybere agit, necessario tamen sapienter agere λGeneraliter etiam facile patet, determi- IIonationem nullam dari , sine Causa 89 3. Ratio desideratur quare voluntas se ad unum C a poti ,
45쪽
36 INTRODUCTI potius , quam ad aliud, Vertat . Non potest se non determinare ad illud, quod opibmum apparet II 3 ; si contingat aliquem
aliter se determinare , ea mente , ut demonstret , huic legi , non semper Inteli, gens submitti ; hoc ipsum ei optimum via
detur , tali exemplo alios refellere ; ita ut argumentum hocce se ipsum destruat. Quamdiu Μens deliberat , nulla datur determinatio , ubi unum eligit & alterum rejicit , non sine causa illud praesert: nam quod electile apparet non eodem tempore apparere potest non electile . Si quis r spondeat , hoc electile apparere ,'tantum quia Μens hoc vult , redimus ad primam quaestionem , quare vult λ id est, quare ita 1 esse determinat, & non aliter Nihil non est Causa Eflectus. 'Sunt qui concedunt , in ipso momento Determinationis, hanc necessario dirigi ad
illud quod eligitur ; id est , ad illud quod
in ipso hoc momento optimum apparet sed in hoc solo Libertatem ditam esse addunt , Μentem posse in suspenso haerere ,
deliberationem continuare , aut Determi
natione huic finem imponere. Sed non eo tollunt , quam sibi fingunt dissicultatem ; nam continuare deliberationem , & hanc abrumpere, non sunt idem est continuetur , continuationis causa desiat dera-
46쪽
AD PHILOSOPHIA Μ. 3 deratur; si terminetur, non sine causa hoc fit praecise eo momento. Finitur semper eo instanti, in quo Μenti apparet melius est e aliam abrumpere , quam continuare &continuatur quamdiu hoc non apparet. In hisce omnibus non agitur de Causa 13
Physica, sed de Causa Alorali, cujus Effectus tamen Necessarius est 88. 43.). Hac de causa dicimus Coactionem Μora- Iem aeque ac Physicam Libertatem tollere , quia Coaictionis hujus effectus etiam necessarius est . Concipiamus hominem , sana Mente praeditum , in loco , ab omni parte clauso , retineri ; exire vult , non potest: Coactio datur, sed Physca haec est. Fenastra nunc aperitur , sed praecipitium adja Cet ἱ ut ante adhucdum retinetur; Coactio non est sublata, sed mutata Μoralis haec nunc est , posset exire , si vellet se per fenestram praecipitem dare : sed non potest hoc velle; si vellet, non sana Μente praedi xus esset, ut posuimus. Tandem eo confugiunt, ut dicant, sal- rastem in casu persecti aequilibrii, determinationem causam nullam habere, praeter ipsam
Dum durat aequilibrium, & omnia aequa- 236tia sunt ad utramque partem , determinatio dari non potest; in ipso momento, an quis haec datur , - unum alteri anteponitur , di
47쪽
,8 INTRODUCTI causa desideratur , quare hoc & non ope situm anteponatur λ Sine tali causa aequil, brium in 'perpetuum duraret ; sed vix per tempus exiguum durare persectum potest aequilibrium : minimum quid hoc turbat; attentione aucta , aut turbata ; facillime tollitur. Μens ipsa , dicunt, tollit aequit,hrium ; hoc persuasum habeo ; sed quare potius hoc modo, quam aliter CAPUT XI.
x37 RAEULTI omnem Necessitatem Fatalem esse sibi persuadent ; & Intelligens quod necessario sese determinat , eodem modo sese habere ut Horologium , quod pondere movetur , & juxta leges mechanicas necessario agitatur.
De verbis non contendendum , sed horum abusu ideas, maxime distinctas , co fundere postumuS. x38 Ponamus Hominem in dubio haerentem, utrum velit eligere A , an B : hicce cum Bilance in aequilibrio conferri potest. Co cipiamus Hominem hunc rationibus persuaderi A ipsi utile esse , B noxium . Posseu eligere B , si vellet ; sed hoc velle nunc
non potest , qui persuasum habet, B ,psi
48쪽
AD PHILOSOPHIA Μ. 39 nocere necessario, Phoc eligat ; ergo non potest se non ad A ponvertere ; ponimus enim rejemonem unius esse elemonem auterius . A. Haec deter natio , cujus causa est per- 139suasio , rationibus nixa , potest comparari cum motu, qui Librae communicatur, pondere alterum lancium imposito: in utroque casu Necessitas datur.
Sed, quia uti possumus exemplo Librae, an ideo nae duae Necessitates non sunt diastinguendae t An rationibus perstiaderi , &pondere moveri, sunt unum & idem Annon misere verbis abutuntur, qui haec duo confundunt λSunt qui dicunt, in hoc casu, inter Ne- Isso cessarium & Certum distinguendum esse; sed de hae distinctione superius egimus 32. ). Quamdiu, quae nos ad agendum movent, 141 in ipsam Intelligentiam , qua Intelligentiam, agunt; ita ut tantum agamus , quia volumus , & determinatio voluntatis persuasionem, ex judicio, aut ratiocinio, deductam , pro fundamento habeat , nulla Μechanica , aut Physica , Necessitas concipi potest, & non Fato regimur. Qui Fatum admittunt, non ideis nostris, I ain quibus solis persuasio quaerenda est. actiones nostras tribuunt , sed Causae Μechanticae, quae eadem Causa etiam nostrae volu
49쪽
o INTRODUCTI tatis determinationem secum trahit; ita uvnon agamus, quia volsamus; sed velimus ,
quia agimus , haecque est distinctio intee Libertatem & Fatum. Ni 3 Talem de Fato Stoicorun uisse opini
nem, & hodie Turcarum esse sententiam , facile ex ipsorum ratiociniis deducitur a Hanc enim Fati consequentiam admittunt,
malum , quod est sequela actionis liberae , vitari non posse, etsi praevisum esset. 1 4 Illi autem qui, quam superius explicavis mus , de Libertate ideam habent , facile percipiunt, haec duo esse pugnantia ; malum praevidere, & hoc non evitare, quam do hoc a voluntate , cui soli tribui debet actio, pendet. r Spinozam simile admisisse Fatum , ex multis scriptorum locis satis constat ; sed . solo Exemplo , quod ad Libertatem illustrandam proponit , hoc manifestum est
se Concipe jam, si placet, Lapidem, dum
is moveri pergit, cogitare, & scire , se quan- tum potest conari ut moveri pergat. Hic se sane Lapis , quandoquidem sui tantum is conatus est conscius , & minime indisse- rens , se liberrimum esse, & ntilla alia se de Causa in motu perseverare credet , is quam quia vult. Atque haec humana iula Libertas est , quam omnes se habere ja
50쪽
is 1actant; & quae in hoc solo consistit , is quod homines sui appetitus sint conscii,
is & causarum a quibus determinantur , ignari. o Spinona in Eps. p. 38 . 383. Non talem certε esse Hominum Liber- 146tatem, quotidiana docet experientia. AG missa hac, ratiocinia inutilia sunt, ab agente extraneo pendet actio; & idem hoc agens flectit voluntatem, ut in Exemplo Lapidis patet ; vult quia movetur , non movetur quia vult; quod idem semper i cum haberet, si Causa Physica voluntatem
Si autem ad Hominum actiones , libe- 147ras dictas, attendamus; ipsi determinationi voluntatis tribui has debere claris percipimus; & hanc determinationem nullam aliam , praeter Μentis persuasionem , Causam habere; quae ipsa persuasio, non Causis Μechanicis , sed propositis rationibus ,
Qui ratione regitur , non Fato submit- Ι 8titur; sed de hoc ipso quaeri potest, an talis submissio non naturae Intelligentiae repugnet PNon satis quae Spiritus, ab omni mate- I 'ria sejunctos, spediant noVimus , ut quid de his determinemus. De Hominibus autem responsio facilis 1 so est; quotidie stim videmus Homines, qu