G.J. 's Gravesande, Introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ηα INTRODUCTI rum actiones omnino fatales sunt Furi tos, Febri violentiori laborantes, Affecta quodam extra modum agitatos, multosque alios Μente captos , ad hanc classem referimus ; & examen determini ionis voluntatis, in his omnibus , ma8num lumen asi fundere poterit distinctioni inter Fatum &Libertatem. asi In I omine , Anima cum Corpore est conjuncta, intimumque inter haec duo datur Commercium , cuius hicce est eflectus; Certas cogitationes cum determinatis quia busdam motibus in Corpore conjungi ita , ut separari non possint . Nullamque u quam in Μente cogitationem dari , quae non alicui motui in Corpore respondeat , ex eo patet, qubd corpus defatigetur meditatione de rebus minimh corporeis , &maximh abstractis . Omnes etiam cogit itioneS, nulla excepta, turbantur; ubi ce to mo)o Corpus assicitur. sa Ita autem motus in Corpore , cum c gitationibus, reciprocantur ; ut dato m tu , detur perceptio ', posita cogitatione ,

σ33 In Homine bene constituto, quidam motus in Corpore, & quae inde sequuntur

perceptiones , nunquam obtinent, nisi interveniente Causa extranea determinata esic sonus nunquam auditur, nisi aer agit

52쪽

AD PHILOSOPHIAM. 43tus motum nervo peculiari communicet. Alii quidam motus in Corpore nunquam is dantur, nisi praecedat determinatio volu

tatis , quae ipsa ratione regitur, quamvis j dicia saepe ideas admodum obscuras spectent. Haec ita sese habent, quamdiu Μentem Isssanam in Corpore sano Homo possidet . Tunc hicce vere liber est, ut agat; Μens rationibus persuaderi debet, ut velit; & eo sensu, ipse actionum suarum auctor est. Si vero hi motus in Corpore, qui deter- I 6 minatione voluntatis generari debent, a

causa extranea, turbata nempe sana corporis constitutione, producantur, Fatalis V luntatis determinatio statim sequitur. Si quis aegrotantem ratiocinio eo perdu- II cat, ut nolit ex lecto exire , dum videt quantum hoc ipsi noxium foret ; manet ille libere. Sed Febris nunc accedit viole tior , ex lecto surgit aegrotus , ratiocinia

omnia supervacanea sunt a motu corporeo determinatur voluntas, non haec Co

pus ipsum regit; sed hoc Fato movetur r& quamvis cum voluntate actiones conveniant, verissimum nihilominus est, quod vulgo dicitur, talem Hominem, neque Lubertatem , neque Voluntatem , habere ;

53쪽

Examen diversarum Sententiarum do Libertate.

ΑΜ vis, quae hucusque diximus, sit fiaficiant, ad illa quae Libertatem spectant, illustranda; cum tamen maximi momenti quaestiones de hac agitentur, quaedam, quae pleniori explicationi inservire poterunt, addam; ne illa, quae dixi, dissicultatibus ansam praebeant: nullae se te in Philosophicis quaestiones agitantur, in quibus distinctae sententiae magis coniun

dantur.

De Dei Libertate hic non agitur; toto Coelo a Libertate humana dissert. Summa in Deo datur independentia. : Limitibus non terminatur hujus Intelligentia ; & solus possidet Libertatem absolutam & persectam II9. . Ad tres Sententias diversas comm 6de re serimus , quae de Libertate humana fuere disputata. Quidam Homini Libertatem , Indifferentiae dictam , competere amrmant ita hanc intelligunt. Homini a Deo talem fuis-s e concessam facultatem eligendi inter duo, aut plura , quorum potestatem physicamnabet,

54쪽

AD PHILOSOPHIA Μ que habet , ut sepositis omnibus causis ex te nis, & rationibus, quae ipsum ad unum aut alterum anteponendum Impellunt, Voluntatem determinare possit. Hoc autem impossibile videtur. Inter A 16a& B tibi eligendum est; dicis te, sepositis

Omnibus, posse eligere unum, aut alterum.

Eligis A ; quare ' Quia volo, resers. Sed uare vis A, & non vis BR Iterum res pomes, quia volo; Deus mihi dedit factat tem hanc . Sed quid hoc significat , volo me velle, aut volo quia volo ὶ nihil praeter hoc , volo o . Sed quaestioni nondum satis factum est ; quare non vis BP Quia habeo facultatem me determinandi ut libet . Sed facultas indeterminata est; quare tibi placet hanc determinare ad A, non ad BP an sine ulla ratione rejicis B si dicas mihi placet A , quia placet; aut omnino hoc nihil significat, aut ita intelligi debet, mihi placet , quia datur ratio me ita determinandi; aliter Nihil esset Causa enectus. Ad quam

conclusionem reducuntur ii, qui hanc priamam sententiam defendunt. Iterum insurgunt, sentio me liberum esse. Quis hoc unquam negavit P sed an quis unquam distincte percepit eflectum sine causa Ulterius adjiciunt, nisi admissa hac In- 16 differentia , nos in Necessitatem actionum humanarum cadere , Leges inutiles esse s

55쪽

6 INTRODUC Troesse, Poenas & Praemia absurda esse; &e.16s In Logicis videbimus consequentiam a surdam , pro sententia contraria validum quidem esse argumentum; sed si prima se tentia aliunde probata sit, non tali argumento hanc everti , sed ambas oppositas in- , Certas fieri. 166 Non autem hoc ad praesentem casum applicatum Volumus , non concedimus , Pa- , tronos Indifferentiae in Libertate humana , omnem ab ea arcere Necessitatem ; & negamus ex omni Necessitate illas, quas ibment, sequi consequentias . .i67 1. Admissia de qua agitur Indisserentia , Necessitatem tamen, in determinationibus voluntatis humanae dari, assirmo ; non quidem absolutam aut Fatalem, sed talem, ut in singulis determinationibus contrarium

impolubile sit; patet hoc , si ad Dei Prae-

vivonem attendamus 32. 168 Respondent, Praescientiam hanc non gere Voluntatem , neque esse causam Deis terminationis. Sed de his non agitur, V luntas non cogitur. Sed ubi Deus quid pra, vidit , quomodocunque de Divina Praescientia ratiocinemur,contrarium esse non potest,

id est , est impossibile t & ideo Necessarium illud est , quod suit praevisum; haec enim est ipsa Necessarii definitio 47.

i5ρ Neque illos Necessitatem omnem ess gere ν

56쪽

gere, facile probari posset , qui, admissa

indisserentia in determinatione Voluntatis, Praescientiam Dei negant. Sed iacilius esset demonstrare, si hoc hujus loci esset, nihil tam a recta ratione alienum excogitari

posse, quam Deum fingere, qui hodie discit illud, quod heri ignoraVit.

a. Dixi secundo, non ex omni Necessit, Iro te sequi conclusiones supra indicatas 36 ; intelligo Necessitatem Μoralem , & hoe statim videmus. II. Secunda sententia de Libertate a no- r rbis fuse in cap. x. fuit explicata. JuXta hanc, Μens nunquam sine Causa se determinat; at haec non est Physica , sed Μoralis, quae in ipsam Intelligentiam agit . Ita ut nunquam Homo , ad asendum libere , induci possit , nisi iis mediis , quae persuasionem producunt . Hac de causa Leges desideran- ur , poenae , & praemia utilia sunt ; spes enim, & metus, immediate in Intelligen-

viam agunt.

Si Indisserentiam admittamus, non speS, IIa non metus , non Legum cognitio , deter minant voluntatem ; sed Nihil. Respondent, haec omnia determinant voluntatem,

sed non necessario; id est, posita Legis c snitione , Μens potest hanc sequi, aut noni equi ; quod de Potestate Physica verissimum est: sed ut se determinet voluntas, si

Legis

57쪽

8 INTRODUCTI Legis cognitio, posita praesentis Mentis co situtione, non lassiciat, aliud quid deside ratur ; & vidimus hoc ipsum , ex eorum suppositione, debere esse Nihil Isa. .III. Tertia tandem sententia de Liberi te est illorum, qui Fatum admittunt ΙΑΣ.) 73 Huic sententiae directe opponuntur difficultates superius memoratae 164. ; δccum aliunde nullo argumento fulciatur, his solis objectionibus penitus evertitur; quod quomodo etiam directis argumentis fiat, suis perius vidimus I47. . Determinatio voluntatis, ubi Fatum d tur, est essectus causae Physicae; & Persuasio praecedens non potest determinationem contrariam impedire, quippe quae, a Ca saΜechanica, effecta fuit persuasio, a Ca sa Μechanica mutari potest ; non Η π mo est auctor actionum, Leges sunt in illes , &c. a s Solam mediam sententiam veram esse, sa-

. tis clare probatum credimus . idem autem

error in ambas , inter se directe oppositas sententias , primam & tertiam , Homines induxit. 176 Error hic est, confusio Necessitatis Μ

Ubi in genere semonstratur c trarium alicujus rei esse impossibile, omnes dicunt

hoc esse Necessarium: Ubi percipiuntauid

58쪽

esse Necessarium , statim plerique negligunt omnem distinctionem ; ad modum Impossibilitatis contrarii non attendunt ;sed agi de Fatali necessitate sibi persuadent .

Qui Fatum admittunt , probant in de- III terminatione voluntatis dari Necessitatem Moralem, concludunt hanc esse Fatalem . Consequentias non curant ἱ has admittendas esse contendunt, si principium verum sit. Alii, qui vident consequentias has veras II 8 eme non possie, principium falsum eme concludunt, & Fatum rejiciunt; sed cum ambas confundant Necessitates, ne Μoralem quiadem esse admittendam credidere, & Indifferentiam solum tutum esse refugium sibi persuaserunt; sed in aliam, quam, quo n mine designari possiit, 'escio, incauti incidere Necessitatem I67. . C A P U T XIII. p .

De Immaterialitate Menti

DIx1Μus Μentem cum Corpore con- I79 jungi ruet. . Haec conjunctio mul- . tes in errorem , admodum noxium, induxit. Crediderunt Animam nostram esse corpoream , & cogitationes nihil esse praeter agitationem partium minimarum Corporis.

D Alii

59쪽

IO INTRODUCT IOAlii percipientes motum & cogitationem nihil commune habere, & Corpus solo motu cogitandi facultatem acquirere non posse, credidere tamen facultatem hanc a Deo Corporibus concedi potuisse; & ideo a n his determinari non posse , utrum Mens

corporea sit, nec ne .

Paucis autem quaestionem solvi posse persuasum habemus simplici argumento, quis constabit, cogitandi facultatem nullius e

tensi esse attributum. Omne extensum habet partes extensas extra partes extensas; & nihil extenso tribui potest , quod non diversis partibus tria

buatur . Ponamus nunc extensum cogit

re . Aut cogitatio in singulis punctis in t gra concipitur , quod est absurdum ; aut per totum extensum ita dispergitur, ut cum ipsa extensione divisibilis haec sit; quod naturae perceptionum contrarium est. Si tamen quis dicat , ideas esso divisibiles; & se concipere ideam extensionis ta- .ess* : Respondeo, rem cum idea con-

stadii sed qui habet ideam , se habere han Cideam, sibi conscius est io 3. ς & nemo affirmabit conscientiam hanc divisibilem esse, &extensam; haec tamen ab ipsa idea separari non potest, Sc cum hac dividi deberet, si cogitatio extensa esset.Non ergo ejusdem subj . Ehi attributa sunt copitare, & extensum es Se C A-

60쪽

CAPUT XIV.

Mentem non esse ψsam Cogitationem. Ins Mus Substantiarum nos ideas nul- I 8 las habere Ι 8.); attributa tantum n vimus : qui contrariam tuentur sententiam , dicunt Substantias ab ipsis attributis essentialibus non distingui debere, id est, ab iulis , quibus sublatis , Substantiae ipsae toti

luntur.

Corpus esse ipsam Extensionem , Μen- Ι 8stem esse ipsam Cogitationem, docent; sublata extensione tollitur Corpus; remota cogitatione , nihil de Μente superesse , persu sum habent. Sed, ut extensio sine Extenso dari non po- 18stest, sic etiam cogitatio sine Cogitante nihil est . . Non dicunt Μentem esse cogitaisonem I 8 peculiarem , sed hanc esse modificationem Cogitationis ipsius, quam pro Μente babent, & quae 1nfinitas potest subire modi 'ficationes digersas. Cogitatio tamen nihil est praeter ideas 18squas Μens percipit. Non ita rem intellia gunt, non dicunt has ideas esse Μentem , tamen esse Cogitationem. Si Μens mutet ideas, non Ipsa mutatur; Ι 89

SEARCH

MENU NAVIGATION