장음표시 사용
61쪽
1NTRODUCTIOCogitatio tamen mutatur; hoc negant; m
dum quendam Cogitationis mutari dicunt.=o Ex his sequi mini videtur, hos, praeter cogitationem praesentem, aliquod concipere subjectum, ipsis non distincte notum , cui praesens cogitatio inhaeret, & quod pro Substantia Μentis habent: hoc vocant C
gitationem ipsam. Δ 'i Si ita rem intelligant, de verbis tantum contendimus; sed improerie admodum i quuntur, dum vocis Cogitationis significa
eia Μemoriae consideratio confirmat, Mentis Substantiam a Cogitatione distinctam esse. Μens nostra innumeras habet ideas , quae ipsi peculiari modo inhaerent, & praesentes non sunt, sed has revocare potest. Aliter hae se in Μente habent quam ideae , quaS nunquam praesentes habuit Μens.
An quis nunc concipere potest, has ipsi cogitationi inesse Rga Si quis dicat, Μemoriam non ad Μe tem, sed ad Corpus, debere referri, & in
62쪽
AD PH1Loso PHIAM. II CAPUT XV. Examen Quaestionis an Mens Iem per Cogitet . 1 dicunt Μentem esse Cogitationem, I' Iluomodocunque rem intelligant, Μen tem semper cogitare affirmant; &su lata cogitatione Μentem destrui , ex ideis
Si quis enim ab idea Μentis separet, aut I93 potius ex hac idea removeas , ic eam cogistationis nullam habebit ideam superstitem,
eodem modo, ut idea Corporis perit rem ta idea extensionis; non magis ergo Μens sine cogitatione , quam Corpus sine extensione, existere potest. Responsio autem difficilis non est.' Corpus Vocamus rem , quae est extensa, I U& alias habet affectiones ; iublata extensione haec certe tollitur. Μentem vocamus rem, quae habet cogi- I97tandi facultatem ; sublata hac facultate, tollitur Μens: sed inde non sequitur , semper 'actu Μentem cogitare: hoc non necesiario natura facultatis exigit.
Si quis dicat, se vocare Μentem rem, quae I98 semper cogitat, hoc poterit ; sed tunc haec erit quaestio. An Μens Humana talis sit p
63쪽
s INTRODUCTIO IV V Concedimus quidem , remota cogitati ne nullam superesse idem Μentis: sed ratio haec est y unicam hanc proprietatem
Mentis nobis notam esse; non tamen indes equitur, non alias dari, in ipsa Substantia ignota Mentis, proprietates, quae sine prae- . senti cogitatione subsistere possiunt. zoo Per foramen video aliquid, quod rubrum est , & de quo nihil praeterea determinare possum;.an inde sequitur , essentiam huius rei esse rubrum colorem , quia, remo
ta hac idea, nihil de objecto in Μente s perest y Distinguere enim debemus inter o lectum ideale, id est, illud quod nos de obiecto in Μente habemus , & objectum exintra nos existens , cujus nunquam in omnibus ideale objectum est repraesentatio , nisi exactissime nobis notum sit illud quod repraesentatur.
zor Ut clarius pateret, invalidum esse argumentum , quod examinavimus, a nobis fuit concessum , nihil nobis de Μente notum esse praeter cogitationem ς sed & aliam novimus proprietatem, circa quam non etia In apparet, hanc sine actuali cogitatione su sistere non posse.
2o a Proprietas haec spectat Μ emoriam, quae nos docet, quasdam ideas, peculiari quodam modo , Menti inhaereres; quamVis praesentes non sint. I9 a. ). Quis nunc affrin
64쪽
, AD PHILOSOPHI ΑΜ. IIamrmare poterit, sublata omni idea praesenti, tales ideas, quae revocari possunt , aut saepe sponte iterum Maesentes fiunt , non superesse λConcludimus ergo , temere determinari, χο Mentem semper cogitare. Sed non minus temeraria est assertio il- ao Iorum qui amrmant, Μentem aliquando non cogitare . Experientia hoc constare dia hcunt , ted hac non tale quid posse probari, facile evincimuS.
- Constat Homines saepe ad illum statum et os reduci, & hunc aliquando per tempus satis longum durare, qui ubi cessavit , nullum omnino in Μente vestigium relinquit cogitationum, quas, durante hoc statu, Μens praesentes habuit, si quasdam habuerit; ita ut primum & ultimum momentum hujus status, respectu Μentis, confundantur. In somno profundiore aliquando, & c
rebro certo modo compresso, aut Vulnera
to , semper haec contingunt. Sed non inde sequitur, Μentem non cogi- 2otasse; nam saepe ex signis indubitatis constat, Μentem ideas praesentes habuisse durante somno, in iis ipsis occasionibus in quibus, finito somno, nihil omnino de hisce cogitartionibus superest; ita ut quis facile credat, se, in hisce circumstantiis, non cogitaste. Videmus ergo , nihil esse determinam Σο7
65쪽
s6 INTRODUCTIO dum, & inter incerta relinquendum, uisum Mens semper cogitet nec ne . C A P U Υ XVI. De Conjunctione Mentis cum Corpore,oe iis quae ex hac sequuntur. 2o8 XTIDI Mus inextensum esse omne quod V cogitat i8i.) ; quotidiana ninil minus experientia extra dubium ponit , intimum illud, quod superius indicavimus 33I , inter Μentem Humanam & Corpus organicum , cum quo conjungitur ,
2ος Hujus primum praecipuas indicabo consequentias ; deinde de modo ipsius Uni
nis agam, aio Conjunctionis Μentis cum Corpore es.fectus primus , ex quo reliqui deducuntur, est , cogitationes determinatas dete minatis motibus respondere, exercitiumque, facultatum Μentis a sana Corporis constututione pendere ; ita ut turbato quarundam partium ordine, Μentis Voluntas non am- plius ratione regatur, & Homo libertatem
omnem amittat , dum ipsius Intelligentia
. a II Huic Unioni ideo tribuimus diversas Hominum inclinationes, dc diversos gradus
66쪽
AD PHILOso PHIAΜ. II perspicacitatis . Νon tamen amrmamus , Unionem cum Corpore solam esse causam harum diversitatum in Mente i non satis hujus naturam nobis notam esse vidimus ,
ut soli Corpori ingeniorum diversitatem tribuamus; sed nemo negare poterit, plurima in hisce a Corporis constitutione pendere: quoties enim vidimus , mutata hac, ingenia fuisse mutata λAnimi affectuum, quos invocant, a IRprincipium , etiam in conjunctione Μentis Cum Corpore, detegimus. Ubi Μens vividius assicitur , in Corpore respondens motus etiam violentior est , quo ipso Μentis assectio magis excitatur, & mutua actione eo usque agitatio quandoque augetur , ut Mens, eo respectu, amittat imperium quod in Corpus habere solet , & ideas hisce mo- itibus respondentes removere non possit; &1ic motus ipsos compescere.
Non ad Animi aflectus, proprie dictos, argomnem vividiorem Μentis aflectionem referimus ; non huc pertinet , si motui in Corpore originem debeat , ut in Furiosis& Febri violentiori laborantibus ; sed tantum si initium agitationis in Μente detur,
i quae primum motum Corpori communic
Μemoria quoque in hisce consideranda at est; Facultatem hanc superius indicavimus
67쪽
19 a), & observavimus non in totum hanc Corpori tribui posse; quis enim , in Spiritibus, a materia separatis, Μemoriam dari, in dubium vocabit 193 Qta I 3 In Homine autem , cum omnes cogitationes respondeant motibus in Corpore ,
motus hi considerandi sunt , ubi agitur de revocandis ideis ; idem enim motus iterandus est , quando idea redit ; nam eo ipso: quo Μens ideam de novo praesentem sistit, motus repetitur ; quo saepius hoc contigit, eo facilius motus iteratur , & idea revoca tur ; tunc etiam facile in somno aut morbo , a causa physica motus idem excitatur ,& eo ipso in Mentem idea redit. 216 Ex his deducimus, Corpori tribui debere quod quotidie experimur, antiquas opiniones dissiculter mutari , quamvis perci piamus has falso niti fun)amento . Etiam facile explicamus quare Homines saepe , ad - antiquos , sed validis rationibus rejecto S ,
68쪽
AD PHILOSOPHI ΑΜ. 3'CAPUT XVII.
HUcus Q UE de iis, quae ex conjunctione duarum substantiarum, in quibus nihil commune detegere possumus, sequuntur , egimus . De ipsa Conjunctione
Dissicultatem magnam in hisce dari prismo patet intuitu ; seo quo majori cum c ra rem perpendimus , eo dissicultatem ma- gis ac magis augeri Videmus.
De hac Unione magis recepta opinio il- 2I8lorum est, qui credunt , Μentem habere potestatem agendi immediate in Corpus ,& reciproce Corpus agere posse in Μentem. votestatem hanc Influxum Vocant. Hujus sententiae fundamentum unicum est Experientia. Qui in contraria sunt opInione , hanc Experientiam nesant, & ipsam sententiam multis argumentis oppugnant, quae hocce habent fundamentum ; niuit nos commune percipere posse inter cogitationem , & u Ias Corporis nobis notas proprietates, Negant , ut dixi, Experientia constare, χχΙΜentem immediate imperium habere in
69쪽
6oΙΜΥRODUCTIO Corpus . Volo brachium movere , & bra chium movetur; hoc, dicunt, non probat Mentem ipsam motum quemdam Corpori communicare ; sed tantum voluntatem de motu, & motum ipsum , concurrere ; &minime concludi debere , unum es se ca
sam proprie dictam alterius : sed haec duo ita rMi , aut saltem unum ita dirigi , ut
aa et Nihil praeterea ex Experientia deduci dicunt , quia Influxus impossibilis est; quod
ut demonstrent , sequentia proponunt argumenta.
223 Aeris agitatione motus nervo peculiari communicatur , Soni sensatio statim in Mentem transit. Radii solares, in oculum penetrantes, alium movent nervum, Μens mea videt Lumen. Si motu suo nervus agat in Μentem , nervus hac actione , aut amittit eX motu , V aut, si non amittat, datur aliquid, quod, resistentia sua, impedit, quominus eX m tu amittat; id est, quod instaurat motum, dum amittitur: &, in utroque casu , ressi stentia requiritur. Quis enim potest concispere Corpus, motu agens , sine resistente za Μens ergo resistit , ut motum nervi destruat, aut minuat , aut saltem si non minuatikr, diminutionem, quae actionem COG
roris necessario sequitur , suppleat . Sed ,
70쪽
AD PHILOSOPHIAM fran, quod materiale non est resistere potest corpori ρ quis hoc amrmare audebit Eodem modo, si Μens corpus moveat, 22shoe resistit; id est, agit in illud a quo movetur , scilicet in Μentem; sed ab actionis idea resistentiae idea separari non potest; se- ,
quitur ergo , iterum Μentem. resistere , quod hujus immateriali naturae repugnat. Plura alia adduntur de motibus omnibus 226 in Universo , saltem in Systemate nostro Planetario , qui motus , ex legibus physicis, inter se respondent ; quo certus inter Corpora servatur ordo ; qui singulis momentis turbaretur , si ab entibus incorpo
Ex his argumentis concludunt, rejicien- 227 dum esse Influxum Μentis in Corpus , &Corporis in Μentem.
Rejecto influxu , in duo alia Systemata et agi inciderunt Philosophi; primum Assi sentiae,
aut Causarum occasionalium Μalebranchii; secundum Harmoniae praestabilitae Leibnitii. In utroque Systemate , nulla , proprie azydicta , & vera. communicatio datur inter Mentem & Corpus. Qui Causas , quas occasionales Vocant, 23. admittunt, concipiunt Deum ipsum immediate esse auStorem commercii mutui, quod inter Μentem & Corpus observamuS.Μens vult, Deus movet. Volo globum