Francisci Philippi Pedimontii Ecphrasis in Horatii Flacci artem poeticam

발행: 1546년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ῖt E PH RASIS IN HORATII serius prouidet; cum adhuc neque rerum eXperietiam laabeat, neque maturae aetatis prouidentiam, perquam futura conspiciimus. Et cum uoluptati animique appetitionibus obtemperet,nccessario est prodigus, ac luXuriolus I aetatis quoque seruore elatus, tumidus, S gloriosus; quod quidem Homerus ostendit 4 κν ἐρικυρέα nuncupans. Ardet etiam rerum omnium cuspiditate, ut qui appetitui obit oxius facile cuncta appetat ; Srursus quae ardenter concupiuerat leuitate, atque incontiantia adactus facilius aspernatur . Vnde Aristoteles merito asserit

Aetatis conuersione fieri morum mutationem, studiorumque, re ipsa compertu habemus; qui enim antea adolescens sibi ipsi nimium indulgebat, libidinibusque deseruiens parum rebus utilibus inlitabat; Qui etiam inconflantiae stimulis concitatus temere deserebat quae pauloante ualde optauerat; nunc uirilem adeptus aetatem, totusque ab illo diuersus augendis opibus,co glutinandisque amicitijs incumbit ; quae cum per se sunt opta biles , tum praeterea nobis multa bona , & commoda apportat. semper honori inseruit; euigilatque, ut maiorem in dies digestatis gradum adipiscatur. quod quidem ad felicitatem spectat, auctore Aristotele . In rebus denique agendis consilium, inque eo capiendo prudentiam ac circunspectionem adhibet ; ne aliquid inconsulto peregii se pollinodum poeniteat. quo nihil turpius. nam sapientis nunquam habitiun est, dicere non putara.

Conuerss HudVs aetas , arimus uirilis Quaerit opes ,Wamzittas , infervit honori ;Conm Isicauet suod mox mutare laboret.

52쪽

Ita finem circumueniunt incommoda; vel quod Conritin inuentis viser abrilinet, ac timet uti; et quod res omnes timide esides miti bas.

Dilator tape longus,mers, avidus ' fituri , racilis , querulus, laudator temporis acti Se puero , censer c ligatorcs innorum.

Quemadmodum adolescentiae uirilis aetas obrepit, ita huic senecuis multis equidem obsessa incommodis; infesta sibi ipsi, atque inimica . senex enim aetatis uitio parcus, iciam , auaritiaeque laqueis irretitus magnopere in coaceruata pecunia desudat quod uitium hominibus asserre senectutem asserit Mitio apud Terentium, attentiores ad rem ut sint omnes quam sit est ) & quodamodo seipsum torquet, ut numis numos addat. Quibus postea congestis uti non audet ino, quod absurdius est,ne de silmma teruncius detrahatur, arido exhaustoque corpori alimenta n cessaria nequaquam stinerit, re uera pauper; cum Aristotelis sententia diues eκ usu potius, quam possessione iudicetur. inseliκ prosecto ; quippe ueretur sibi omnia deesse, ac solem ipsum, ut ita loquar, proprios denegaturum radios. imo ob insitam, atque peculiarem quandam miseriam alter Tantalus; qui,ut idealibi, sitiens pocula a labris fugientia captat. Feruore praeterea illo iuuenili, ac sanguine deficiente seneX tardus, segnis,limidusque euadit; adeo ut cuncta timide gelideque ministret. Ἀ- lator est, qui naturali tarditate res omnes differt & procrastinat; dubius, incertus, anceps, Spe quo ue longus; nam quamui, ad eXacham aetatem peruenerit, iamque sit capularis, bonam tamen longioris uitae spem habet; adeo ut nemo sit tam decrepitus, qui se annum non putet posse uiuere. quod quidem animorum immortalitatis firmissimum est argumentum. homo enim quantumuis aetate prouectus ea aggreditur, quae ob corporis im

53쪽

E CP H R As Is IN HORAT a Ibecillitatem, aut uitae breuitatem nunquam assequetur. ut puta si quispiam nonaginta natus annos raro crea di causa uxorem ducat; olivetumue conserendum suscipiat, cuius fructum nunquam satorem percepisse astirmauit Hesiodus. atqui tamen tanto studio uere spe longus utrunque recipit, ut sibi uitam cum morte commutaturus nequaquam uideatur . Praeterea senio cosectiis iners, ignimus, & somniculosus est; auidusque suturi,ut qui ex anteam uita tot rerum uicissitudines didicerit; ac semper futura inquirit, & quodammodo praesentire sibi uidetur ob

praeteritarum rerum memoriam . quidquidue in omni negotio euenturum sit,coniectura prospicere, S. quodammodo diuinare

irrofitetur. Fit quoque annis desesiis asper, dissicilis , queruus, natura loquacior, ab omni facilitate alienus, nullam denique sermonis assabilitatem habens , qua animos conciliet. Squod magnum odium iuueniim in ipsum concitat, semper pretterita tempora collaudat; recentioresque uituperans maiorum mores admodum cκtollit; ipse quoque ob virium desectionem a uoluptatibus eκclusus quidquid a' iunioribus agatur acerbe reprehendit ; minime recolens memoria, se olim euismodi libidinum illecebris illaqueatum iisdem animi apyctitionibus obteinperasse. Demum uitae regula, quam nunc seuere degit, non autem quam olim iuueniliter uixit, omnia metitur. Atque hanc senum intolerabilem naturam apposite Terentius aetatis cuiusque declis obseruans his uerbis eXpressit. Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices, Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes; . Neque illarum affines et se rerum,quas fert adolescentia ;Ex sua libidine moderantur, i nunc est,no quae olim fuit. Et hoc est,qiiod breuissime inquit alit hor, senem laudatorem temporis acti se puero I praeteriti inquam temporis , quo ipse

erat puer; nunc uero censorem, iuuenumque acerrimum reprehensorem esse. Sed quamuis innumera habeamus exepta apud Poetas cum Graecos, tum Latinos, ut iuuenes ea, quae iuu itum m nt, ac senes quae senum obseruare uideantur; illud tamen Maronis satis uisum est quod adducam, cum Turnum serocem iuuenem, amoreque Laviniae ,& gloria ardentem singulare certamen hac inflammata oratione expostulare iacit.

54쪽

. ARTEM POETICAM. isse Nulla mora in Turno , nihil est quod dicta retractent naui Aeneadae I nec quae pepigere recusent. congredior, ser sacra pater, S concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam QDesertorem Asiae; sedeant, spectentque Latini;

Et soliis ferro crimen commune refellam; Aut liabeat uictos, cedat Lavinia coniuX. Cui postea Latinum senem corde sedato temeritas enim est florentis aetatis, senec tutis uero prudentia, ac temperatio ita respondentein inducit. O praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci

Virtute eKuperans, tanto me impensius aequum est Consulere, atque omnes metuentem eXpendere casus.&quae sequuntur.

Multa serunt anni umentes commodascum, Multa recedentes adimunt, ne frie seniles Mandentur iuueni partes , puerob uiriles, Sempor in adfuinctis , aeuos morabimur aptis.

Constituit nunc demum Horatius disserentiam quandam interuenientes recedentesque annos ; hoc est inter uirilem corroboratam ue, quae uulgo persecta nuncupatur, aetatem, ac decrepitam . Nam quemadmodum illa multa bona & commoda apportat , uires scilicet tum animi , tum corporis , consilium, prudentiam, multariimqtie rerum eΚperientiam; ut cuius propriusit munus regere: ita extrema dc Praecipitata cuncta raciem aufert . capularis enim seneκ obliuilcitur, delirat, repuerascit 'ue. Quapropter cum aetates tantopere. inter se disserant, cumque annorum lapsu homo in. uarios mores, ac naturas abeat, ut ita

loquar, diligentissime animaduertendum est, ut quid coueniat cuique amo tribuatur; ne seniles partes iuueni mandentur,pueroque uiriles . Notandum uenientes annos appellari a' natali die ad quinquagesimum , recedentes uero a quinquagesimo ad uitae finem, sitis scite ex intima Aegyptioru doctrina . qui ana

55쪽

rc pHRAsis IN HORAlii tomica sertasse obseruatione, ut auctor est Pliniti s , cor in homine per singulos annos ad binas ponderis drachmas ad quinquagesimum annum accedere rei stimabant; ab eo postea tantundem detrahi; ideoque neminem uiuere ultra centesmaiun cordis defestii censebant, cum ad nihilum redigatur. Et hanc putant nonnulli esse causam, quod senes aetate prouectiores rquierascunt; quippe cor, unde uitam habemus, ad pristinii in podiis atque naturam recidit. Aristoteles quoque intellectus operationes semper usque ad annum quinquagesimum augeriintque

inde minui tradit. Iure igitur Flaccus uenientes annos nuncupauit; cum corde enim una ingenium, prudentia, annique ipsi uenire,& quod amodo ad pr finitu tepus crescere, scinde abire, decrescere,inque interitum praecipitare uidentur. Vnde haud immerito inolevit dictum , sapienti non esse uiuedum usque adplaudite. Praeterea sciendum est, cum diuersi auctores de aetatum numero, ac uarietate diuersa tradant nam alij septem alij

quinque , alij quatuor, alij tres , alij ucro decem gradus constituerunt , Horatium nostrum hic Pythagorae opinioni adhaer

re . a qua quidem Cicero non discedit. ille enim humanam Di t. am in quatuor partes, aetatesque distribuebat; pueritiam scilicet, adolescentiam , iuuentutem, quam uirilem,constantem es mediam aetatem sunt qui uocant, atque senectam. Quas quatuor anni temporibus comparabat; ueri pueros, aestati adolescentes, autumno iuuenes, hyemi autem senes. At qui septeesse astruunt quantum a Platonicis mcerpsimus planetarum

ordinem , ac numerum sequuntur . Ut Prima aetas, qua alimur, augemur, crescendique tantummodo habemus lacultatem , luanae tribuatur; secunda Mercurio, cum literarum, musicae,aliarumque artium studia suscipimus I Tertia Veneri, quando turgent membra genitali semine, inque ipsam Venerem soluuntur, quarta S media soli inter planetas quarto & medio, qui

idcirco ab Homero Hρ uocatur, a Cicerone cor , ascribitur s tunc enim regnat iligor, aetatisque ad sorem accedimus; quinta Marti, cum honori gloriaeque inseruimus, uictorias S trophaea assectamus. Sexta Iovi, quippe quae prudentiam & consiliorum maturitatem habet; inque rerum . actione, ac Reipublicae administratione uersatur. Postrema Saturno; tunc enima procreandis

56쪽

I A A THE M plo Ere I c. A M. I Ha procreandis liberis homines natura ipsa desistere cogit; atque extincto iuuenili calore frigescere, di quodam otio marcescere facit.

ut agit irre in scenis , aut acta refertur. .ael Segni us irritant animos demissa per avrem ,

Quam qua sisne oculis subiecta fdelibus ,'quae Ipse sibi tradit spectator . Non tamen intus

Pageri promes mscenam 3 multas tolles Ex oculis, quae mox narreoacundiapraesens. Nec pueros coram populo Medea trucidet , Pt tam a palam coquat exta nefarius i reus, ut in avem Progne uertatur , Cadmus m anguem. Quodcunque oriendis mihisic, incredulus odi.

Satis superque de heroico carmine supra disseritimus ; & quamuis de Tragoedia comoediaque obiter non nulla dixerimus, proprium tamen locu requirere uidebantur 3 ut singulatim de ipsis sermo haberetur. Ac primo sciendum est Tragoediam originem duxisse a rebus diuinis. Nain ueteres Athenieses Libero patri hircii in vinearum hostem cum mactabant, iocillaria quaedam peragentes, S sertasse Baccho ipso repleti carmina canebant,

Plae ἀποτο. - , - της Tragoediae nomen asciuerunt.

quippe in eiusmodi sacrificijs sundebantur, quibus hircum immolabant . Cuius quidem rei hanc Vergilius facit mentionem. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Caeditur, & ueteres ineunt proscenta ludi; Praemiaque ingentes pagos,oc compita circum Theseidae posuere , atque inter pocula laeti

57쪽

Ec PHRASI si IN HORATII Mollibus in pratis unctos saliere per utres. Quamuis Aristoteles reruin omnium grauissimus ainstor tragoediam apud Dorienses, qui in Peloponneso habitarunt, inuentam probet eo quidem argumento, quod illi , Αν Ath

nienses ueroi dicebant; κὰ , etia 'Ai corvierssione liter nuncupatam coniectemus; continet enim dramata, An fortasse ob το τῆς cilii quasi carmen quod in secrificijs canebatur . id enim uerbum apud gravis non tantum ficere,ueriin

etiam sacrificare designat. quorum ad imitationem inquit Siloster Maro. Cum laciam uitula, pro frugibus iese uenito. Caeterum tragoedia, ut Aristotelicam definitionem sequamur,

descriptionein ipsemet explicans siti,dit. λἰγω δή. Am νον ius λογον

quis erimus apud graecos inuenerit , quidam ambigunt. Nam apud latinos cum eam,tum tragoediam togatam primo Liuitim Andronicum induκisse,pro comperto habetur a grammaticis . Alij itidem apud Athenieses ortam arbitrantur . qui antequam in urbis moenia conuenissent, uicatim in Attica regione habitabant; dc plerunque circa pagos, S compita Carmina Cinentes scurrilia s. illationibus, comestationibusque indulgebant; quod hodie fellis diebus a' paganis fieri passim cernimus . atque inde

coirix liam Oa τοῖ κι- αδεω nuncupatam emanaste uolui. Alij αποῦτο coμοώ - τῆς deducunt, ut sit conuiuale carmen. . Nam in coruuuiis iocoso qiiodam carmine ciuium uitia iuuenius liberius rarabat prius, quam ars, ac theatrorum consuetudo accessisset. Ego tamen eidem Aristoteli adhaerendum censeo cum eo enim errare malo, quam cum alijs. bene sentire qui itidem comoediae originem Doriensibita tribuit, Siculis i quam & Megarensibus, codem cimologiae argumento ut co

quos Athciuesales δ' ,ους- Vnde eos filisse comoediae iiivento Dissiligod t

58쪽

ARTEM POETICA M., 3 ores coniiciunt quamuis ob nimiam Aristotelis breuitatem obisscuritatemque potius diuinare oporteat qui in urbe despectui habebantur; aaeoque ab omnibus spernebantur, quod extra inuenia uagari per pagos & uillas coacti maledicta in ciues spargebant, unumquenque nominatim subsannantes . unde paulatim quae omnium uitia nimia cum licentia laxabat,

initium sumpsit. Alij quidam uerba Aristotelica secus interpretantes urbanos fuisse arbitrantur, qui primo carminibus peccata taXare coepissent . cumque ob linguae uenenu ciuitati odio essent, pariterque ab omnibus inhonorati despicerentur, urbe excedere coacti circum pagos errarunt; eosdemque ciues ue suum contumeliis lacerantes iure nuncupati filerunt. Quod ut facilius credant facit idem Stagirita , asseverans comoediam initio latuisse, quod parum sui studiosos habuerit; honorem enim, qui alit artes, augetque , nequaquam adiniscebatur. Caeterum quis personas, prologos , hy trionum multitudinem, aliaque id genus protulerit, prorsus oblatriin est. Confinsere autem fibulas , quod quidem es Sicilia primum emanauit, Epicharmus & Phormis inlitituerunt. Quoniam uero omnes poetae, quicunque Heracleida, Theseida, alia uel id genus poemata conscribentes, cum unus fuerit Hercules, unam ipsius oportere esse fibulam arbitrabantur , Aristoteli peccasse uidentur. cuius equidem sententia linaquaeque fabula non circa unum qiie- libet uersatur, ut illi putabant . quippe alii ita genere indcter minata ac uaria contingunt, ex quibus unum quid fieri, ac simpleX nequaquam poteth; praesertim quod unius quoque plures sitiat actiones ac diuersae; adco ut ob earum omnimodam uarietatem fibula admodum splendescat , es diuersisque actibus sua ornamenta accipiat. Idcirco auctor antequam ad alia de Tragoedia comoediaque praecepta descenderet, de eis aliquid praecipere consentaneum duXit. Ac primo rem quandoque fibulae te partem in scenis agi, spe initiumque oculis subi jci appositis genibus commonefacit; aut uerbis tantummodo reser id allirionuuero actione minime decorari ; quippe quae narranda sint Sc nore ipsa ostendenda . oculorum tamen sensus, ut inquit Plato , m in nobis acerrimus sit, ijs magis afficimur', quae cernimus , quam quae audimus; maioremque oculis quam auribus fide pret

59쪽

E c P HRAO S IN H O R in T Istamus. - nivi adeo quod semper ambigere tolemus de ijs , quae ab aliis accepimus ; quae uero oculis sentiuntur,itatim in mente insidunt, animoque inlaxa manent; qui naturae impulsu multo magis asyectu, quam auditu delectatur. atque hinc merito Horatius oculos fidcles nuncupauit. Quapropter maiorem oblectationem praebere fabulas , quae actu ipso ,

quam quae sermone cXprimuntur, multoque magis rerum spectatores quam audientes assici innium iudicio coprobatum est. Excipiuntur tamen non nulla; quae nullo modo oculis propo

nenda sunt, sed intus ac semoto loco gerenda ; quippe quae mirum ad modum turpitudine sordescant sua. Exempli causa simulier in fabula a' iuuene constupranda induceretur, non foris i omniumque ante conspectum turpis illa obstaxnitas ostendenda ; sed potius occulto scenae loco uim illatam spectatores auribus accipiant. Mulier itidem parturiens uoces tantummodo,ut omnis consessis andiat, Lucina fer opem,emittere debebit; nismis enim esset indecorum, rem elusinodi turpem atque inlionestam oculis obiicere . quemadmodum artificiose Terentius Glycerium parientem occulte, intusque in domo opem Lucinae linplorantem ita inducit; Iuno Lucina ser opem, serua me obsecro. Quam quidem muliebrem eiulaxionem: idem alias Pamphilamabat te enitentem edere sacit. ubi MoX tantum audiebatur . Et hoc est, quod auctor innuit, mea sententia ; dum inquit,quae digna sunt intus seorsumque geri, minime in scenam esse proserenda. S V N T praeterea quaedam alia penitus ab oculis, atque omni arua tollenda, ut neque intus neque foris agi sentiant spectatores, sed tantu modo, si librat,narranda . praesertim quod Arithoteles praecipit ita fabulam esse contexenda ; ut et sublato spectaculo, tuae coligerint quispia percipiens misereatur, eXhorreatile; quod quidem in Oedipodis fabula deprehendisse ni

tur . Esset enim turpe atque indecorum, si Medea coram populo filios trucidans introduceretur; aut Atreus fratri filios edendos appositurus eorum eina torreret; Progne te in hirundine, aut Cadmus in anguem abire uideretur. quae quidem tanta feritate ac turpitudine referta sunt, ut si conspicienda proponantur, nullo pacto fidem, sed potius odium adipiscantur. Quis

60쪽

enim matrem suos filios, quos ardentissimo amore naturae impulsu prosequitur, iugulare credat aut iugulantem aspiciens eiusmodi inhumanam laeuitiam non aspernetur, abhorreatque ita ut saeuo offensus spectaculo amplius ad theatrum accedere non audeat. Quo circa monstrifica huiuscemodi portentaAb hu imana natura prorsus aliena poeis quambreuissime pertractanda suscipiunt; ne si longa uerboruin ambage eXponerctur II odiuossensionemque auditorum incurrerent. Nam a Graecis Timomachus ac Theon poets minime laudantur; quorum alter ΜΘ

deae in filios saeuitiam, alter Orestis in matre conscripsit. Quies nonne Homerus forsitan nimius fuit obscoena enim quoque breviloquium postulant in describendo Iouis concubitu cum Iunone in Idet uertice & fortasse nescio quid libidinis redolensῖ cum inquit,

Et rursus, ἔχε ἐσανας Amri Contra Maro noster admodum

parce, & sobrie, ut ita di Xerim, Didonis atque

Aeneae uenereum complevim eXpressit;

Speluncam Dido, dux & Troianus eandem Deueniunt. Quo quid breuius in re turpi explican da , quid concinnius, quid denique modestius dici potuisset Quintilianus praeterea uir eruditissimus in oratione operienda ess non nulla monet ne id in poesi tantummodo obseruadum

putemus quemadmodum S Apelles imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Et quod maius est, historici quandoque breuibus perstringui, cum turpe quid inhumanum ue dicendum occurrerit . ut ex Liuio nostro nistoriae parente liquet. qui breuiter, stridieque Lucretiae stuprum, tanquam rem flagitiosam , ac sumptum de filiis Bruti coram patre supplicium, perinde atque saeuum facinus enarrauit. Fieri quippe non potuit, si pluribus uerbis oplicare uoluisset, ut filii inter tam horrendum mysterium gemitu ,lachrymis, aut uultu denique moesto exanguique patrem ad commilerationem adducere non tentassent; aut uerba quaedam ultro citroque patris ad filios, eorumque ad parentem ante miserrimam poenam non fuerint habita . Quae quidem omnia Liuius prudens tanquam inhumanitatis plena silentio praetermisit.

SEARCH

MENU NAVIGATION