Apologia ALberti Pinghii Campensis aduersus Martini Buceri calumnias, quas & soilidis argumentis, & clarissimi rationibus confutat

발행: 1543년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sis caeteris Et si illi vel negligerent,vel etiam prodearent salutem publicam an ignoraret ciues boni coeateri, in istiusmodi casu sui quid seret ossicii: Quid igitur, ubi in ipso Christi regno, in ipsa domo Dei

viventis, haec a vobis saeta esse, Sc adhuc fieri comspicimus c nunquid obscurum est, qui in ea ma gistratum gerunt,qui ex Dei ordinatione gladium Portat, id ipsorum hac in re sit officin etiam qui quid contra videri velitis vos Qui si ad haec conis niueant, imo si qui eorum, priuatae cuiusdam rei suae, sui affectus, aut odii in quemquam cause,quia alteri id malum praesentius iudicant, plus incommodaturum existimant, gliscere magis, quam op primi hanc perniciem publicam cupiant, Sc clam oleum camino ininciant, an Ebsuo officio satisfacis unc nunquid indigni hi sorent, qui amouerentur magistratu imo qui una exterminarentur cum peste Sc pernicie publica eiusmodi Si in ecclesiasti,

carum constitutionum praeuaricatione periclitanatur res duae momenti maximi in ecclesia, ipsa nempe disciplina publica , 8c tranquillitas harmoni que status publici quod aperte agnoscit Sc inge: e confitetur Philippus, nec minus tu, ubi ex antismo loqueris necesse est ex eoruudem contemptu, ima

62쪽

imo abolitione, plane tolli abolerique disciplinam publicam,& tranquillitatem, harmoniam status publici ab ecclesia. Quod cum vos vestra illa,quam praemisimus, doctrina pala conati estis, nec adhuc cessatis sacere:vestro utim ipsoru iudicio ac senter αtia constringimini . Si disciplime causa, etiam ipsis vobis confitentibus certis legibus. et ordinaticibus opus est,carremoniis quoci' et ritibus, quibus velut ps dagogia quada contineantur exerceanturq; simplices imo si ratio requirit, ipsa res euidentia exigit, euangeliu iubet,ut eiusmodi paedagogia exercea tur,regantur, doceantur Christifideles: que disciplinae loca reliquerunt in ecclesia,qui docuerunt ecclesiasticas leges et ordinationes esse mera in menta et medaciae Me traditiones hominii, Ous nemo obligari possit cora Deo et quas doctrinas daemoniora appellant Apostolus: Qui caeremonias uniuersas, et ritus sacros deriserunt exploserunt, & exibilavit ab ecclesia, et nouos introduxerunt, quis* pro suo

arbitrio Si vem est Philippe ut & te quo* copet

lem qd dicis loco memorato, ut sane est verissim Rex contemptu dictoire consequi in populo contemptum religionis, et Hierarchiae ecclesiasticae, quod psam testari assirmas,qua oes cernimus, res euideri

. tiam

63쪽

tur si non possunt ad timore Dei institui homines..ubi paedagogia ordo,disciplina no est: sed his sub latis necesse sit sequi infinitam vastitatem & barbariem:st recte admones, ut quis consideret,qua immensum scelus fiostiusmodi vastitatis ex la prae here Sc autorem se facere: quantum denur mali sit in altera scandali parte, quo tranquillitas 5c status publicus turbatur ecclesiae: quem in ordine publi. co, 3c magistratibus sacris , ut tot saeculis durauit hactenus, sub uno praeside superintendenteomniabus, consistere per se est notorium: miror quod te,

tuam,tuorumque doctrinam, quam adhuc mordicus asseris,adhaec verissime abs te dieia,et per se euidenti erio expendens atm excutiens, tuam ipsius

conscientiam serre possis.Si est quod dicis,& verissime dicis ordine & harmonia publicorii rituum, conciliari in unum, consociarique homines: si contra, consui ne ordinis, Sc discrepantia rituum, distrahi animos, 5c ingentes tumultus, aeterna lata generari:& proinde ne praebeamus causam innatis malis,ut summa cura observemus,etiam qualesicunque ritus publicos , reela consulis: utinam ipsstibi, Luthero, tuisque, consuluisses Sc adhuc cona suleres rectius: utinam pretestitissetisquae consulis:

64쪽

nempe symbolum ecclesiae, obedientiam vestram, diligentiam, studium, pro conseruando eius ordiane,disciplina tranquilli late,saluaeque publica:& no contra potius confusis ordinibus, introductaq; in ecclesiam nouitate rituum ac discrepantia, pugnis, tumultibus, bellis quod res ipsa loquitur)causam inexhaustam pristitissetis. Quae, quem nobis adahuc funestiorem multo, peioremque exitum ministentur,ipsi vos,quamuis sero intelligitis. Vtcunque tamen ista se habeant, quaecunque vos Erynnis aduersus in lectam euidenter a v

bis veritatem tam pertinaciter armauit in publica

perniciem ecclesiae, quae ista est impudentia tua ducere, ut haec tam euidentia, tua tam elanguida, nec ullis neruis constante oratione speres obscurari posse quid dico imo traflar mare in contrarium:atcpatrum candidum,tenebras lucem sacere, idque vana, solaque asseverandi audacia atque impudent', quae una vobis perpetuo est pro locis dialecticis mnibus et An ex his cuiquam obscurum est, unde. quae adhuc cernimus dissidia introducta sunt in religionem & ecclesiam Qua deniq; fronte audes toties inculcare, vos nihil, quam catholicum ecclesiae I cona

65쪽

consensum in omnibus studiose sequi, & quam

vos profitemini, doctrinae Christi repurgationem,& disciplinae correctionem molimini, victim seris pluris Dei in etiam cum vetere vere Apostolica ecclesia, Sc consensu filiorum Dei, perpetuo omnino conglieremos vero cum eodem consensis,conculcatione totius ecclcsiasticae disciplinae peruersa doctrina,& sacramentorum administratione penitus pugnare Si ad catholicam ecclesiam no pertinueriit, quos no multo ante comemorauimus, Abel, Noe,

Abraham saac, Iacob Sc caeteri quos & illius veteo iis,& nostrae Christianae ecclesiae praecipua me mahra,& velut columnas quasda suille indubitatum est si filii Dei hi non fuerunt, iactate vos in omnishus; studiose & perpetuo sequi cosensum filiorum Dei,& catholicae ecclesiae.Nam cum illis omnibus, atque omnium omnino piorum ab initio .consenosti vestram doctrinam ex diametro pugnare,& suo pra, & alibi euidentissimum fecimus, nec minus euidenserit in sequentibus. 1

Quae est igitur catholica illa, quam somniatis& iactatis, ecclesia, cum qua pugnet nostra doctri na, Vestra autem consentiat per omnia et Hoca

66쪽

te omnia certum atque indubitatum est, quemada

modum omnes ecclesi e veteris illius populi post Mosen, prosessione fidei & relisionis per tempora sibi inuicem succedentes conuia erunt inter se, Scilli perpetuo unitae sociabantur, in qua Permane bat Mosi cathedra: illam supremam Sc matricem omnium agnoscebant: ad illam confugiebant, etiaam cum iam sparsim in toto orbe, in Aegypto, Oariente, Occidente, Septentrione multis milibus congregati habitarent: Ita iam omnes post Chri,stum ecclesias consociari, dc conspirare oportere cum ea, quam idem ipse Christus ovile suum, ®num suum toties affirmauit . In qua Petrum

Pastorem ovium suarum posuit, cui regni illius siti claues, hoc est, regendi gubernandique eius autoritatem dedit: & potestatem alligandi praea .ceptionum suarum vinculis omnes, qui in eo sunsi Sc alligata resoluendi pro utilitate eorum, qui eius

regimini commissi sunt, qui uniuersi sunt, qui inter oues C H RIS TI censeri volunt. Paste, timquit, regeque oues meas, Sc agnos meos. Qui ex Christi ovibus agnisque non te esse agnoscunt, hi Petri se negent commissos curae & regimini. Nec

ad unius Petri personam haec pertinuisse Sc pertis I ii nere

67쪽

nere, sed aeque ad omnes,qui vicaria illi ordinati succedunt uniuersi ab initio sancti patres nostri in, tellexerunt & confessi sunt. Ad hanc ecclesiam Romanam videlicetvin qua beati Petri est cathedra, Propter potentiorem eius principalitatem cui beatissimi Ireruri verbis dicam necesse est omnes conuenire ecclesias, hoc est, eos, qui sunt undique si, deles. In qua semper ab his, qui sunt undique,con. seruata est traditio ea, quae est ab Apostolis . Sed tribus posterioribus de Hierarchia ecclesiastica liis bris nostris , haec prolixius ex omnium ab initio sanctorum patrum consensu euidentissime dem strauim us. Nec est, quod Petri in 's omnibus,qui eius cathedrae praesident, sanctitatem requiramus. Nam quod ad ecclesiae suae ministerium Sc utilitatem pertinet, C H RI S T V S necessa in illos sunctionibus non destituit: etiam qualicunque alios qui vita fuerint. Proinde, ut praesidibus Mosaicae cathedrae, quamuis malis, aeque obedistitiam deaberia suis, ipse Christus docuit, quod sacerdotio& cathedrae praeessent: ita aeque atque eo magis, nobis saciendum esse dubitari omnino non po/test quanto est dignior sita figuraveritas,& corpus ipsum, quam eius umbra quaedam ac deliniatio:

68쪽

praesertim cu nobis de illis iudicare permissum non sit quoiu ipsos nosChristus subiecit iudicio qui eos solos,ita hoc requirente necessaria ecclesiasticae Hio, rarchiae forma, suo reseruauit iudicio. Ouis es iri quit ille beatissimus Cyprianus) noli discutere paαstorem, ne eius quoq; criminis reus tenearis: noli αiudicem Dei constituere Sc Christi. Ad quem per itinet Sc honor & columelia qui costitutis in regno suo magistratibus eo exhibetur nomine. Qui vos audit inquit,me audit et qui vos spernit ne spernit. Id quod dixit non ad vitae meritum, sed ad magis stratum & necessarium officium quod eius ordinatione Sc comissione gerunt in Hierarchiae lesias hica spiciens.Vnde ut eiusdem illius sanctim, mi Cypriani verbis iterum loquar hareses Sc schismata oborta sunt et oriuntur,issi dum Episcopus,

qui unus est 5 ecclesiae praees superba quorudam Proesumptione contenitur:& homo Dei dignati ne honoratus ab indignis hominibus iudicat Semper iniqua SI temerarie praesumptinequenter etiainiusta falsam sunt, nostra de rectore pastorumque nostrorum factis iudicia frequerer illis affingimus, quod re vera non est: seequenter de factis eoiu insequissime iudicamus,& quae necessario cosilio facta

I iij sunt,

69쪽

APOLOGIA ALBERTI Picitet Isunt nos ea interpretamur facta aliter. Proinde hae

nostram arrogantem contumaciam copescere alens Christus:Super cathedram, inquit, Mosi sed runt scribae Sc pharisaei, omnia ergo, quaecunque vobis dixerint,seruate Sc facite.Ergo, inquit, seruate& facite quia sedent super cathedram: non quia viari saneti sunt ut quorum vitia Sc peccata multa maxaverat. Dicunt enim,inquit c non faciunt. Quo, eum similis si & nostrorum aliqui sint summi p stores occathedrae praesides,ad te nihil pertinet.Hahent iudicium suum, sed tuo iudicio subiecti non sunt: dilo suo stant aut cadunt, illi distrastissimam rationem reddituri de omnibus. Quin, 8c diuinus spiritus per Mosen etiam mortis poenam constiatuit aduersus eos, qui imperio sacerdotis cathedrae praesidiisbedire contemnerent: simul clare subino dicans, contemptum eiusmodi pertinere ad in lum Sc perniciem totius ecclesia .Nec ea in re distinxit malos praesides a bonis, sed constituto a se s

crosancto magistratui suum honorem, necessaria anaque ecclesiae autoritatem asseruit. Quo igitur iure vos, ecclesiasque vestras referre potestis in s cietatem, com munionemque catholicae Christi e

ciete, quia cathedra Petri diuisi, eandem oppu gnatis

70쪽

matis plusquam capitaliter & hostiliter c Quin& hoc mihi respondeas : Certum est in primis, catholicam Christi ecclesiam eandem esse & Apo istolicam, ut habet Nicenae fidei consessio, a Chii, sto per Apostolos in omnes gentes, ad fines usque orbis & saeculi, continuae successionis suae palmistes extendentem . Eae ergo solae ecclesiis gloriari possunt de communione, & societate catholicae e etesiae, quae continuae successionis serie in Apo, stolos Zc Christum , suae institutionis originem

reserre possunt, & ab isdem, Episcopatus & saricerdoti j sui institutionem acceperunt: modo relio quae catholicae per orbem ecclesiae in doctrina fidei consentiant,& principali cathedrae suam autorita tem recognoscant.

Sed haec posteriora ia hic non urgebimus sed imma continua successionis serie,vestras ecclesias, Vostrum Episcopatum & sacerdotium, ordinatione legittima referre possitis ad Apostolos & Christu, nunc excutiendu est. Haec est em certissima dc coniscors sancto' patrum omnium sententia apud illos solos quaeredam veram Christi eci in ubi Episcopi sibi succedentes, ordinatione Primina successio'

- . nis

SEARCH

MENU NAVIGATION